Skip to the text

Prologus.

Rogatus ab amicis aliqua in explanationem tabernaculi scribere, timui, fateor, eorum petitioni satisfacere, ne viderer in eo ipso Patrum auctoritati derogasse. Dat tamen tentandi ausum ipse, qui vulgatam expositionem edidit, dum inter exponendum adjungit. Haec, inquit, de re difficillima prout nobis intellexisse visi sumus, strictim explicare curavimus, parati veriora in his discere, si quis nos docere voluerit. In quibus tamen omnibus patet allegoriae sensus perlucidus. Ecce quam fidenter de allegoriae sensu proponit, qui tamen litterae expositionem sub ambiguitate praemisit. Qui igitur certitudinis suae testimonium allegoricae expositioni tam fidenter dat, historicae denegat, patenter innuit, quod in illa sua expositione nec sibi ipsi satisfecerit. Quid me arguis, vel cogis credere illi in quo nec ipse credit sibi? Sed, ut verum fatear, illos quos jam constat summae veritatis contemplationi assistere, timeo magis offendere, quam propitios reddere si cognitam veritatem dubitavero quasi ob reverentiae eorum gratiam in commune proferre. Attendamus quam multa, quam magna, quam profunda cum omni diligentia pertractaverunt, quam multa historice, quam multa allegorice, quam multa tropologice miranda ratione exposuerunt, et tunc desinet esse mirum si alicui loco minus sufficientem expositionem reliquerunt. Non est ergo magnum, vel mirum si in uno aliquo aliquid possumus addere, quod ad majorem evidentiam, vel planiorem intelligentiam possit proficere. Haec propter illos dicta sunt, qui nil acceptant nisi quod ab antiquissimis patribus acceperunt. Sed qui assidue producit novos fructus ad recreationem hominis exterioris, nunquam credendus est nullos de caetero scientiae profectus impertiri, ad innovandos sensus hominis interioris? Ubi ergo illud est, quaeso, pertransibunt plurimi, et abundabit scientia? Nemo itaque mihi, obsecro, indignetur, si de messe Domini remanentes spicas, et quae messorum manus effugere poterant collegero, et esurientibus atque petentibus libenter eroganero.

Chapter 1 of 15