Tractatus tertius. De concordia temporum regum conregnantium super Judam et super Israel. Ad beatum Bernardum abbatem Claraevallensem.
In his, quae in libro Regum de diuturnitate vevaria successione regnantium dicuntur, multa, ut dicis, contrarietas inesse videtur: unde et numerorum computatio vitio scriptorum corrupta putatur. Unde et antequam de his juxta petitionem tuam aliquid scriberem, per Judaeos Judaeorum scripta consului, et tam eorum scripta quam nostra in unam sententiam concurrere didici. Constat itaque apud me quod in his nulla contrarietas sit quamvis et ipsis hucusque veritas ipsa latuerit. Absit ut credam quod in divinis Scripturis veritas uspiam adeo oberraverit, ut omnino recuperari non possit! In primis itaque sciendum quod, cum legitur rex aliquis tot vel tot annos regnasse, non sic semper oportet intelligere, quasi ultimum regni sui annum quisque ita compleverit, ut ad ejus completionem nulla diminutio superfuerit. Sed si ille annus qui inter successorem et praedecessorem dividebatur neutri illorum ascriberetur, de collectionis summa pars magna veritati detraheretur. Satis itaque congrue et compendiose ad devitandas minutias annum duobus communem Scriptura illi attribuit, qui majorem illius anni partem obtinuit. Item, si diligenter attendimus, inveniemus pro certo frequens fuisse illis temporibus, quod in nostris saepe actitari videmus. Videmus saepe quod reges filios suos, dum adhuc vivunt, coronant, ut subditorum contradictionem et rebellionem praeveniant. Hoc apud reges Israel frequens erat, timentes ne per aliquam rebellionem regnum eorum ad domum David rediret. Ex hoc quidem in Sciptura, quamvis ubique aperte non dicatur, invenitur tamen in ea unde suis in locis facile convincatur.
Et notandum quod tempora congregantium quandoque attribuuntur soli patri, quandoque filio soli, quandoque tam filio quam patri. Sunt enim qui quamvis filios suos jam coronaverint, nullo modo dum vivunt regiam potestatem eos exercere velint. Merito ergo ejusmodi tempus regnandi attribuitur soli patri. Sunt qui post filiorum coronationem modo propter corporis, modo propter mentis infirmitatem otio vacant, luxui deserviunt, et negotia regni per omnia filiis committunt. Nonne haec tempora regnandi rectius ascribuntur filio quam patri? Sed quando regni negotia communiter tractabant, et contra rebelles modo simul, modo separatim regnum defensabant (sicut et Romani imperatores suis temporibus fecisse leguntur), nonne haec regnandi tempora utrisque merito ascribuntur? Ecce Hieroboam rex Israel dicitur regnasse viginti duos annos, et filius ejus Nadab annos duos. Si vero duo isti dicantur viginti sex annos regnando implevisse, quod de duorum regnorum collatione dicitur nullo modo poterit stare. Nam si Asa, rex Juda, regnavit regis Hieroboam anno vigesimo, quomodo potuit Nadab, ut legitur regnare regni Asa anno secundo, et Baasa tertio? Sed si intelligamus Asa regnum inchoasse, in vicesimi anni fine, ita ut annus qui est Hieroboam vigesimus primus, sit regi Asa primus, et qui est Hieroboam vigesimus secundus, et regi Asa secundus, idem sit Nadab regnandi initium, et annus primus, ita ut annum unum regnet cum patre, majorem vero partem anni sequentis sine patre; si, inquam, sic velis accipere, videbis in omnibus nil contrarietatis inesse.
Item dicitur quod Baasa qui Nadab occidit, tertio anno regni Asa regnare incipiens, viginti quatuor annis regnavit. Intelligitur igitur quod Baasa usque ad vigesimum septimum annum regis Asa duraverit, quamvis eum nonnisi ex majori parte compleverit. Quomodo ergo dicitur Hela filius Baasa vigesimo sexto anno regni regis Asa regnare coepisse, et duobus annis regnasse, nisi quia vigesimum sextum regis Asa, et primam vigesimi septimi anni partem cum patre, et posteriorem ejusdem anni partem regnavit sine patre. Nam in fine ipsius anni vigesimi septimi Zamri eum occidit, et pro ipso septem diebus regnavit. Legitur autem quod cum exercitus audisset rebellasse Zamri et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Zamri. Constat ergo quod idem annus fuerit Zamri regnandi primus, qui fuit regi Asa vigesimus octavus. Quid ergo est quod legitur de ipso, quod regnaverit regni Asa anno trigesimo primo? Sed scimus quod rebellante Thebni media pars populi sequebatur unum, et media pars alium. Quod ergo dicitur regnasse anno Asa trigesimo primo intelligitur de eo tempore dictum, quando mortuo jam Thebni coepit regnare in toto. Scriptura autem dicit quod duodecim annis regnavit. Si igitur annus Asa vigesimus octavus fuit Zamri regnandi primus, constat quod annus Asa trigesimus nonus fuit isti in regno duodecimus. Quomodo ergo constat, quod Achab filius ipsius Zamri regnaverit, ut legitur, anno Asa trigesimo octavo, nisi quod absque dubio duobus annis regnavit Achab cum patre suo? Concinit autem huic sententiae, quod Josaphat filius regis Asa quarto anno regni Achab dicitur regnasse. Idem siquidem annus qui fuit Asa quadragesimus primus exstitit Achab in regno quartus. Refert autem Scriptura quod rex Asa mortuus sit regni sui anno quadragesimo primo, et regnaverit Josaphat filius ejus pro eo. Regnavit vero Achab annis viginti duobus, unde et idem annus in regno fuit Josaphat decimus octavus, qui Achab exstitit vigesimus secundus, et ultimus. Sed Ochozias filius Achab regnavit anno, ut legitur, regni Josaphat decimo septimo, et frater Ochoziae Joram anno ejusdem decimo octavo, prior videlicet anno patris sui penultimo, alter autem ejusdem ultimo anno. Quomodo ergo verum fuit quod Ochozias duobus annis, vel pro patre quomodo regnavit, si frater ejus ultimo patris eorum anno regnare coepit? Sed hinc intelligi datur, quod unum annum in regno egit cum patre, alium vero cum fratre. Intelligitur quod idem Ochozias in fine penultimi anni patris sui regnum a patre accepit, et majorem sequentis anni partem, cum patre exegit. Idem autem annus, ut diximus, qui fuit Achab ultimus, fuit regi Judae Josaphat decimus octavus. Perpenditur ergo quod in fine ejusdem decimi octavi anni, post mortem patris Ochozias per lapsum confractus, et, Elia prophetante, de vita desperatus, fratrem in regnum asciverit, et cum eo alium annum languendo exegit. Sed si Joram filius Achab et frater Ochoziae, ut de eo legitur, regnavit anno decimo nono Josaphat regis Judae, quid est quod paulo post dictus est regnasse, secundo anno Joram filii ejusdem Josaphat regis Judae? An forte idem annus erat filio secundus, qui erat patri decimus octavus. Et potuit quidem esse, quod pro aliqua infirmitate seu alia aliqua causa instigante, pater tunc temporis filium coronasset, quamvis exercendi regiam potestatem per aliqua tempora omnino non permisit.
Notandum namque quod, cum Joram filius Achab dicitur regnasse secundo anno alterius Joram, non dicitur regis Joram, nec dicitur anno secundo regni ejus, nihil tale Scriptura dicit, sicut superius per caeteros dicere consuevit, sed de morte Ochoziae mentionem faciens adjecit. Et regnavit Joram frater ejus pro eo anno secundo Joram filii Josaphat regis Judae. Si filius Achab secundo anno filii Josaphat regnavit, quomodo verum est quod e converso dicitur, filius Josaphat quinto anno Joram filii Achab regnaverit, nisi quod datur intelligi quod ab eo tempore patre concedente et ordinante regia potestate pro parte usus sit, et regni negotia simul cum patre tractaverit? Hinc est quod conregnantium tempora ab eodem anno quinto ascribuntur tam filio quam patri: nam retroacta attribuuntur patri soli. Annus autem ille qui fuit filio Achab quintus, fuit Josaphat qui viginti quinque annis regnavit vigesimus tertius. Vis autem ex ipsa Scriptura apertius nosse quod ille annus fuerit tribus communis? Anno quinto, inquit, Joram filii Achab regis Israel, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat regis Juda. Ecce idem annus dicitur esse Josaphat regis, qui ejus filio fuit primus, et filio Achab quintus, non quod fuerit quintus Josaphat regis, sed quod fuerit ei cum caeteris communis. Annis itaque tribus regnaverunt simul pater et filius. In eamdem sententiam videtur concurrere quod filius Josaphat dicitur octo annis regnasse. Nam post mortem patris non potuit regnare tot annis, quinto siquidem anno post mortem Josaphat, Jehu tam Ahaziam filium filii Josaphat, quam Joram filium Achab occidit. In regno autem Judae, iste filius Josaphat invenitur primus patri conregnasse.
Notandum quod idem annus Joram regi Judae fuit octavus, qui fuit Joram regi Israel duodecimus. Quomodo ergo dicitur quod Ahazias filius Joram regis Judae pro patre, et uno anno regnaverit, si idem annus patri et filio, et regi Israel ultimus fuit? Sub eodem namque tempore, sicut jam dictum est, Ahazias et rex Israel ab Jehu interfectus est. Sed potuit filius majori anni parte regnasse cum patre, reliqua sine patre. Et quoniam in regno supervixit patri suo, dicitur regnasse pro eo. Ex his itaque quae dicta sunt manifestum erit, ut credo, quam falsa sit quorumdam opinio (ne dicam assertio) qui mota falsa quaestione solutionis gratia dicunt filium Josaphat viginti annis regnasse. Non enim viginti annis pater regnare potuit, si filius ejus qui regnavit pro eo octavo patris sui anno, vel modico post, ab Jehu occisus fuit. Constat quod Jehu, ut dictum est, Joram filium Achab occiderit, qui duodecim annis regnavit, et postea de eodem Jehu dicitur quod undecimo anno Joram filii Achab, et regis Ahaziae super Judam, in Jezrael venerit, et Jezabel interfecerit. Quid igitur est quod illud quidem quod Jehu prius fecit, dicitur fecisse anno Joram regis Israel duodecimo, et quod posterius fecit, dicitur fecisse anno ejusdem regis undecimo. Sed miranda ratione innuit quod diversis respectibus unus et idem annus fuerit illi undecimus et duodecimus. Nam undecim annis per se solus regnavit, unum vero in regno cum fratre exegit.
Notandum vero quod similem positionem hoc loco invenimus, qualem superius denotavimus. Ibi legitur: Anno quinto Joram filii Achab regis Israel, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat regis Juda. Hic autem dicitur: Anno undecimo Joram filii Achab, et regis Ahaziae super Judam, venit Jehu in Jezrael. Ibi quintus annus Joram filii Achab dicitur esse tam Josaphat quam ipsius, cum tamen fuerit soli Joram in regno quintus. Hic annus undecimus ejusdem Joram dicitur esse tam Ahaziae quam ipsius, cum tamen fuerit soli Joram in regno undecimus. Jehu super Israel decem octo annis regnavit, cujus septimus Joas filius Ahaziae super Judam regnare incoepit, et quadraginta annis regnavit. Idem autem annus fuit Joas vigesimus secundus, qui et Jehu ultimus. Joas vero filius Jehu vigesimo tertio anno Joas regnare incoepit, et decem septem annis regnavit. Idem ergo annus fuit Joas ultimus, qui et Joas regis Judae trigesimus nonus. Quomodo ergo scribitur quod Joas filius Joachas trigesimo septimo Joas regis Judae anno regnavit, nisi quod Joachas filium suum triennio ante mortem suam regem constituit? Mortuo autem Joachas filius ejus Joas anno quadragesimo, et ultimo Joas regis Judae regnavit solus, unde et Amasiae filio ejusdem regis Judae invenitur esse annus regnandi primus, qui filio Joas dicitur esse secundus. In anno, ait Scriptura, secundo Joas filii Joachas regis Israel regnavit Amasias filius Joas regis Judae.
Notandum quod conregnandi tempora soli patri attribuuntur, unde et regiam potestatem ante mortem patris filius minime exercuisse colligitur. Joas rex Israel sexdecim annis dicitur regnasse, cujus anno secundo regnavit Amasias rex Judae. Annus igitur qui fuit Joas decimus sextus, et ultimus, fuit Amasiae decimus quintus. Quomodo ergo Jeroboam filius Joas regis Israel decimo quinto anno Amasiae regnavit, ut Scriptura dicit, nisi quod ultimo patris sui anno patri conregnavit? Idem annus, ut diximus, fuit Joas regi decimus sextus, et ultimus qui et Amasiae regi Judae decimus quintus. Annis igitur quatuordecim post mortem Joas, Amasias regnavit, de quo legitur, quod annis viginti novem regnaverit. Quid est ergo quod Amasias post mortem Joas dicitur viginti quinque annos vixisse, qui tamen post ejusdem mortem non invenitur secundum Scripturam nisi quatuordecim annis regnasse? Sed intelligi datur quod post vigesimum nonum regni sui annum seu propter infirmitatem, seu alia aliqua de causa vacaret sibi, et filio coronato committeret negotia regni. Hinc est quod Azarias qui Zozias filius Amasiae vigesimo septimo anno Jerobam regis Israel regnasse dicitur, sicut in sequentibus legitur: Anno vigesimo, inquit, Jeroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiae regis Judae, ut superius jam diximus, idem annus fuit regi Jeroboam in regno primus, qui patri ipsius fuit in regno, et vita ultimus. Inter primum autem et vigesimum septimum annum invenies annos viginti quinque, quibus Amasias regi Joas dicitur supervixisse. Ab eo ergo tempore coepit Azarias filius Amasiae non sola sicut ipsius patris permissione, sed jure haereditario regiam potestatem exercere. Sicut superius dictum est decimo quinto anno Amasiae, regis Judae, coepit Jeroboam super Israel regnare. Idem ergo annus fuit Jeroboam in regno decimus quintus qui Amasiae exstitit vigesimus nonus. Et si Azarias filius Amasiae statim post vigesimum nonum patris annum a patre regnum suscepit, profecto idem annus et Azariae vigesimus sextus, et Jeroboam in regno quadragesimus primus et ultimus fuit. Nam idem Jeroboam quadraginta et uno, et Azarias quinquagesimis duobus annis regnavit. Quid est ergo quod Zacharias filius Jeroboam trigesimo octavo anno Azariae ut legitur regnare incoepit? Nunquid a vigesimo septimo anno Azariae usque ad trigesimum octavum ejus annum regnum Israel sine rege permansit? Potest utique in dubium venire, an propter aetatem, an propter rebellionem vel ob aliam causam non potuerit eatenus in regno patris praevalere. Quod anno trigesimo octavo Azariae regis Judae dicitur Zacharias filius Jeroboam regnasse, sic oportet intelligere quod trigesimo octavo quidem anno regnare coepit, et sex mensibus, non tam ejusdem quam sequentis anni regnavit, et post eum Sellum mense uno qui eum occidit. Post hos Manahen eodem trigesimo nono regnare incipiens, minorem ejusdem anni partem in regno transegit. Nam, si majorem anni illius partem transegisset, Scriptura ei pro more non tantum decem, sed undecim annos ascriberet. Quae de Phaceia, vel Phacee dicuntur, satis aperta videntur. Joathan filius Oziae decimus sextus ( sic ) annos regnasse describitur, et tamen Osee rex Israel vigesimo ejus anno regnare perhibetur: unde intelligi datur eum in regno viginti annis vixisse, sed a decimo sexto anno filium suum regem constituisse, et quod qualicunque de causa in regno adeo meruit exaltari, ut tempora conregnandi potius ascriberentur filio quam patri. Anno secundo Phacee qui viginti annis regnavit, Joathan rex Judae regnare coepit. Idem ergo annus fuit Joathan decimus sextus, qui et Phacee decimus septimus. Anno autem decimo septimo Phacee coepit Achab filius Joathan regnare, sed ut intelligi datur in ejusdem anni fine: nam si toto anni illius tempore vel majore ejusdem anni parte regnasset, non video cur annus ille Achab non ascriberetur, sicut et caeteri qui sequuntur. Idem ergo annus fuit Achab tertius, qui Phacee quem Osee occidit fuit vigesimus. Idem nihilominus fuit Achab quartus, qui patris ejus dicitur esse vigesimus. Regnavit itaque Osee anno Achab quarto. Quid ergo est quod in sequentibus dicitur regnare ejusdem Achab anno duodecimo? An forte sicut Zamri contigit, ab eo tempore quo Phacee interfecto regnum sibi praeripuit usque ad duodecimum regis Achab annum multis rebellantibus praevalere non potuit? Unde contigisse videtur, quod ei subsequentia non autem praecedentia tempora in regno ascriberentur, alioquin decimus octavus ( sic ) annis potius quam novem regnasse diceretur.
Summaria declaratio duarum tabularum sequentium ad agnoscendam contradictionem, et concordiam temporum regum conregnantium super Judam et Israel.
In sequentibus duas tabulas adjeci, in quibus continentur ea quae superius digessi. In prima continentur ea quae quaestionem movere, vel contrarietatem inferre videntur. In secunda tabula eadem ipsa disposita sunt eo ordine, ut singula quae quaestionem movebant videantur ex ea posse intelligi sine expositione. In prima tabula, et in primo ipsius ordine habes ordinata a summo usque deorsum nomina regum in Juda regnantium. Et in secundo ordine, quot annis regnaverit unusquisque eorum. In tertio ordine habes reges Israelitici regni. Et in quarto tempora regnandi. In numeris, qui quibusdam regibus subscribuntur, notatur quoto anno regni ipsius, qui superscribitur, regnare coeperunt qui econtra de regione scribuntur. In secunda tabula, in prima ejus fronte ordinatur series temporum ab exordio schismatis usque ad tempora primae captivitatis. In secundo ordine continetur series temporum regum Juda ordine sibi succedentium. In tertio ordine est palam videre, quando contigit filios patribus conregnasse. Quod de regibus Juda eorumque filiis docet ordo secundus et tertius, hoc de regibus Israel docet ordo quartus et quintus. In quibus et illud perpendi potest, quod quaedam conregnandi tempora attribuuntur solis filiis, quaedam solis patribus, quaedam vero tam filiis quam patribus.
Chapter 15 of 15