Skip to the text

Caput X. De superductione operimentorum.

Tabernaculo erecto et funibus distenso, juxta praedictum modum, superducendum est primo velum decem cortinarum, ita ut prima habeat latus exterius ad Orientem; ultima vero earum latus exterius habeat ad Occidentem. Juxta eam itaque dimensionem qua dictum est superius totum velum quadraginta cubitos habere, uno solummodo cubito descendat a fronte, triginta vero expandantur in tabernaculi longitudine; reliqui autem novem cubiti oblique per funes descendant a posteriori par te. Juxta eam vero dimensionem qua viginti octo cubitos habuit, decem medii cubiti expandantur in tabernaculi latitudine; novam autem hinc, et novem inde in utriusque lateris descensione. Tunc vero funibus ad primos paxillos e regione frontium hinc inde annexis; et postea per primas laterum ansas inductis, et iterum ad alium paxillum aduncatis; et sic vicissim, modo ad ansas, modo ad paxillos funibus aptatis atque constrictis, velum super distentos primitus funes distendatur, ita ut quoddam quasi appendicium per tres tabernaculi partes fecisse videatur. In illis vero ansis quas orientale latus in fronte gerebat, injectum funem habeat per quem debeat velum ab ea parte extendi, ne ulla vi ventorum possit laedi, vel aliqua distensione a debito tenore deflecti. Super hoc velum extendatur operimentum rubricatum, super quod et illud operimentum hyacintinarum pellium. In supremo debemus velum sagorum superducere, ita ut videatur in omni parte cortinarum velum cubito uno excedere, sicque ut duplicatum sagum totum habeat in fronte. Et sicut de velo cortinarum docuimus, sic et hoc velum, et juxta eamdem similitudinem ad paxillos astringere et extendere debemus. Ecce jam palam est intelligere quomodo sagum duplicetur in fronte, quomodo posteriora tabernaculi tegantur ex undecimi sagi medietate, quomodo cubitus unus pendeat ab utroque latere. Ecce quomodo dicta cortinarum distensio, velut quoddam appendicium per tres tabernaculi partes efficiat: quod quidem sacerdotibus ad induendas, vel deponendas sacras vestes, vel alios ejusmodi usus deservire poterat, in quo et illi qui tabernaculum intrare non audebant, tabernaculi decorem perpendere valebant. Ad quid enim decor dependentium cortinarum, ad quid aurum annulorum, ad quid deauratio vectium, ad quid exterior deauratio tabularum, si sic totum involvitur ut a nemine videatur, si sic totum involvitur ut ad nullos usus, ad nullam utilitatem habeatur? Ad quid aliud velum juxta cortinarum similitudinem in introitu tabernaculi fieri oportuit, si reductio cortinarum totum introitum clausit? Cum solum sextum sagum per Moysen jubeantur duplicari in fronte, cur et aliud juxta quosdam, duplicatur similiter in posteriori parte? Sed si illa eorum reductio ibi fiat, ubi in fronte sextum sagum dependet, utique ipsum sextum sagum ibi non modo duplicatur, sed ad minus triplicatur, At si contra tres cubitos infimos qui dependenti sagorum velo supersunt, reductio reductioni superducitur, ut sextum sagum duplicetur, et ipsa superductio, ut propter praeceptum consistere valeat, vinculis alligatur, proculdubio jam non erit unde a sacerdotibus intretur. Quae de duobus velis sequuntur satis per se patent et expositione non indigent.

Chapter 11 of 15