Skip to the text

Caput XI. Descriptio altaris holocausti.

De altari holocausti sequitur, quod in hunc modum describitur: Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitos in longitudine: et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt (Exod. XXVII). Hoc altare quatuor tantummodo parietes habebat. Nam in superioribus apertum erat: et, sicut in sequentibus legitur, non solidum, sed inane et cavum intrinsecus erat. Haec omnia satis sunt aperta. Sed quae de craticula sequuntur, valde sunt perplexa, et eo diligentius discutienda. Dico itaque prius quid mihi videtur; inde et postea conabor idipsum litterae ipsius auctoritate probare. Primo igitur duae aeneae virgae tantae grossitudinis, ut superposita holocausta et ligna supportare valeant, ducantur ab uno latere in aliud latus altaris; ita ut capita eorum prope angulos exterius appareant, annulosque quatuor aeneos insertos habeant. Debent autem inseri ita ut una altaris medietas sit supra, alia vero infra. Ab his autem debent emergere introrsum quatuor aenei stipites quasi quatuor craticulae pedes. Duo scilicet hinc, et juxta latus unum; duo vero inde, juxta latus oppositum. In horum utique summitate debet fieri craticula, juxta videlicet librum in modum retis aenea. Fiat autem ad eam altitudinem, ut ipsa, et altare sibi respondeant ad unam aequalitatem. Erant itaque primo dictae illae virgae quasi craticulae bases, quatuor vero stipites quasi ipsius pedes. Haec autem omnia sibi invicem ita inseri et conjungi debent ut quasi unum corpus efficiant, et nec ab invicem nec ab altari avelli queant. Erant autem duo ostiola in posteriori pariete, in superiori videlicet altaris medietate. Unum pendebat a latere uno, et alterum ab altero, et clausa contingebant se in medio. Altaris vero arula nihil aliud erat quam tabula quaedam aenea aliquantulum spissa. Nec arula per aditum dictorum ostiorum inferebatur, et super craticulae bases, et super ostium limen imponebatur; terra tamen prius tota illa altaris inferior medietas usque ad situm craticulae implebatur. Per hunc aditum ligna ingerebantur, unde ignis nutriebatur, per eumdem aditum cineres extrahebantur. Idcirco autem altare ipsum mediotenus terra implebatur, ut firmiter inter sacrificandum acret, et hoc ipsum ad illud Dominicum praeceptum stacederet: Altare de terra facietis mihi (Exod. XX). Craticula vero ipsi altari pro superiori superficie erat, ubi holocaustum imponi et igne supposito cremari consueverat. Inani itaque suspicione laborant, qui sine gradibus, vel aliqua sublevatione in altari sacrificari posse non putant. Nam tres tantummodo cubitos altitudinis habebat. Nunc autem illud considerare debemus utrum Scriptura ipsa concordet his quae de craticula jam diximus. De craticula sic legitur: Craticulamque in modum retis aeneam, ubi subauditur facies, per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei, quos pones subter arulam altaris.

Nota quod annuli erant in craticulae angulis, et subter arulam altaris. Et additur: Eritque craticula usque ad altaris medium. Si usque ad altaris medium, ergo vel ab imo sursum, vel a summo deorsum usque ad ejus medium. Conferamus cum hoc loco, quod longe in sequentibus de eadem craticula legitur cum dicitur: Craticulamque ejus in modum retis fecit aeneam; et subter eam in altaris medio arulam, fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates (Exod. XXXVIII). Si arula subter craticulam et in medio altaris erat, ergo craticula superiorem altaris medietatem tenebat, alioquin, ipsa subter arulam erat.

Notandum quod bases juxta aliquid de craticula erant, juxta aliquid de craticula non erant. Juxta aliquid videntur de craticula non esse; quia craticulae non solent bases habere. Juxta aliquid tamen de ipsa erant, quia eis insidebat. Recte ergo de arula dicitur, quod subter craticulam esset, quamvis super bases jaceret: Fusis, inquit, quatuor annulis per totidem retiaculi summitates. Quandoque summitas idem sonat quod extremitas. Erant ergo aut in extremitatibus superioribus, aut inferioribus. Sed hoc ipsum determinatur ex eo quod in prima descriptione dicitur: Per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei, quos pones subter arulam altaris. Si arula subter craticulam et annuli subter arulam erant: ergo in inferioribus summitatibus erant. Nam si in superioribus summitatibus essent, ut annulos arula sub se haberet, etiam craticulae summum, et sic totam craticulam sub se habere oporteret. Et nota quia si annuli subter craticulam, et in angulis ejus erant, ergo aliquid craticulae subter arulam erat ubi anguli esse, unde et annuli dependere potuissent, ut sub ipsa essent. Erant itaque ubi bases subter craticulam jacentes et stipites in altum surgentes angulos faciebant, quia de basium extremitatibus dependebant. Subter arulam ergo annuli erant, non quod super illos jaceret, sed quod situ superiorem locum teneret. Restat nunc solum illud quaerere utrum iidem annuli sint et altaris et craticulae. Audiamus itaque quid ad jam dicta addatur in prima descriptione: Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis, et induces per circulos. Erunt ex utroque latere altaris ad portandum. Si vectes sunt in utroque latere altaris, ergo et circuli per quos sunt et vectes inducendi. Habet itaque et craticula annulos, et altare circulos. Sed nunquid sunt alii, et alii istius circuli, et illius annuli? Cum his itaque quae dicuntur in hac descriptione, conferamus illa, si placet, quae de eodem explicantur in recapitulatione: Fusis, inquit, quatuor annulis per totidem retiaculi summitates ad immittendos vectes ad portandum: quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis, induxitque incirculos qui in lateribus altaris eminebant (ibid.). Certe, ut audis, vectes ad immittendum in craticulae annulis fecit, quos, inquit, et ipsos in circulos altaris induxit. Certe craticula intra altare erat, cui arula in medio altaris subter erat. Sed nunquid annuli qui ex craticulae summitatibus dependebant similiter intra altare erant? Quomodo ergo iidem ipsi vectes poterant immitti in annulis, qui interius latebant, et induci in circulis qui in lateribus altaris exterius eminebant? Sed quis hoc dicat? Oportet ergo esse eosdem ipsos et craticulae annulos et altaris circulos; et in ipsis vectes eosdem ipsos, et non alios et alios. Oportet ergo ut et ipsius craticulae summitates per medios parietes exterius appareant, ex quibus circuli dependebant, qui in altaris lateribus eminebant. Ecce quod de altari, vel ejus craticula superius diximus, litterae ipsius auctoritate probavimus. Sed quod de ostiolorum aditu dictum est, non tam manifesta auctoritate quam manifesta ratione colligi potest, sicut superius jam ex parte monstratum est.

Chapter 12 of 15