Tractatus secundus. De templo Salomonis ad litteram. (pars 2)
Sed nota quod dicitur: Ad normam quamdam atque mensuram. Serrantur autem ad unam mensuram, quando junctura superiorum semper, occurrerit contra medium inferiorum. Sed qui prius dixerat quod serrati erant tam intrinsecus, quam extrinsecus quid est quod adhuc adjungit, et intrinsecus usque ad atrium majus. Sed quod prius dicitur intrinsecus, intelligendum est pro superficie interiori, quod secundo repetitur intrinsecus, intelligendum est pro intimo ipsius muri: nam lapides qui latebant intrinsecus serrati erant cum lapidibus qui hinc inde apparebant extrinsecus: Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, de lapidibus magnis, decem, sive octo cubitorum: et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant. Sicut in fundamento, licet in superioribus, non potuerit omnes usquequaque esse ejusdem mensurae, alioquin scriptor invenitur sibi ipsi contrarius esse. Sed qui erant ejusdem facturae et formae, erant et ejusdem mensurae: et qui habebant positionem consimilem, etiam habebant mensuram aequalem.
Sequitur: Similiterque cedro. Similiter, inquit, erat de cedro: nam ad modum lapidum de cedro, etiam fiebat conformis operatio. In eo quod superius dixerat: atque ad Urium, scilicet majus, non satis intelligitur utrum ipsum atrium a praemissa generali sententia excludatur, aut includatur; sed determinatur in eo quod hic adjungitur: Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, ut unius ordinis de dolata cedro. Idem dixerat longe superius de interiori atrio domus Domini: quod hic dicitur de his aedificiis, sed hoc loco repetitur pro similitudine operis. Inde est quod sequitur: Nec non et in atrio domus Domini. Non in quolibet: Sed interiori, et porticu domus Domini. Ea quae de columnis aereis dicuntur videntur multum obscura; et nisi subtiliter discernantur, ex ipsa nominum aequivocatione valde confusa. Dicitur itaque de his columnis: Et fixit duas columnas aeris, decem et octavo cubitorum altitudinis; et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. Ecce hic, decimo octavo cubitos altitudinis dicuntur habere columnae, in Paralipomenon autem leguntur hahere cubitos trigesimo quinto (II Paral. III). Sed quod hoc loco de columnae altitudine dicitur, de solo stylo intelligitur quod inter basim et capitellum erigitur. Columnae autem nomen quandoque strictius, quandoque vero largius accipitur. Secundum id autem quod largius accipitur, quatuor membra habere videtur. Primo basim, secundo stylum quod super basim in altum erigitur, tertio epistylium quod supra stylum ponitur, quarto capitellum quod super epistylium in summis locatur. Columnae itaque nomine quandoque totum hoc intelligimus; quandoque solum stylum, sicut et hoc loco uti jam diximus. Nomen etiam capitelli, modis solet pluribus accipi. Nam modo ponitur pro epistylio, modo pro eo quod superponitur ipsi epistylio, modo pro utroque pariter accepto. Sed epistylium dici non solet nisi quod stylo inhaeret, unde et nomen accepit. Nam epistylium idem sonat quod super. Inde epistylium, quod ponatur supra stylum. In hac autem descriptione, cum legitur caput columnae, oportet diversis in locis diverso modo accipere. Nam modo ponitur pro capitello, modo pro epistylio modo pro ipsius styli supremo. Hujusmodi aequivocationes solent sensum legentium confundere, eorum videlicet qui nesciunt, vel negligunt ea quae legunt subtili examinatione discutere. Quoniam quae de capitellis dicuntur, valde perplexa videntur, dicam prius quid mihi videtur inter secundum quod potui de hoc libro, vel libro Paralipomenon, colligere, et sic revertar ad expositionem litterae. Epistylium in imo quatuor cubitos latitudinis, tres autem cubitos altitudinis habebat, et in modum lilii fabricatum erat. Flos lilii a rotunditate inchoatur, et paulatim ad superiora dilatatur; in summis autem tot latera quot folia habere videtur. Ecce de ejus mensura, ejusdemque factura.
Secundum capitellum quinque cubitorum altitudinis esse describitur, et tot laterum quot epistylium esse videtur, ut ex eo ipso epistylio melius congrueret, et ipsa congruentia compositionem ornaret. Ab eadem autem quantitate, in quam desinit primum, solet inchoari capitellum secundum et per omne latus oblique ascendendo saepe usque ad ejus medium dilatari, superior autem ejus medietas solet sursum directe et perpendiculariter erigi. Ex aliis itaque perpendimus quid de his sentire debeamus. In hujus autem secundi capitelli medio ubi operis factura variabatur, quaedam ejectura in modum circuli insculpta erat, quae totum capitellum, usquequaque cingebat, qualis in epistylio fieri solet in ea parte qua stylo adhaeret. Unum autem hujusmodi circulum, ut dictum est habebat in medio, et juxta eamdem similitudinem alium habebat in imo ubi adhaerebat ipsi epistylio. Sed quoniam hos circulos Scriptura vocat funiculos, intelligimus quod ita essent coelati, ut velut in modum triplicis funiculi viderentur esse contorti. Erat etiam contra superiorem ejusdem capitelli medietatem quaedam operis factura in modum retis ex aere concatenata: quae eam undique ambiebat, et ab ejus summitate usque contra primum funiculum dependebat; ubi et centum malogranata appensa, et circa eumdem funiculum per gyrum ordinata erant. Erant autem et huic retiaculo alia centum interposita, et in medio ipsius per gyrum ordinata, ita ut eorum ambitus totum retiaculum in septena versuum distingueret, et velut in aequa divideret. Nihil aliud hoc loco dicimus unum retiaculi versiculum, nisi unum ordinem connexionum vel concatenationum unius ordinis foramina distinguentium. Quale retiaculum in capitello ordinavimus contra medietatem superiorem, tale cum tot malogranatis taliter ordinatis intellige et ipsum habere contra medietatem inferiorem. Ecce super istis jam dixi secundum quod potui de ipsa Scriptura colligere; sed nunc redeamus ad expositionem litterae: Duo quoque capitella fecit: quae ponerentur super capita columnarum fusilia ex aere. Nota quod descriptionem suam ab illo capitello, incipit, quod in hoc opere supremum locum tenuit: Quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum. Ecce de mensura.
Sequitur: Et quasi in modum retis, et catenarum invicem miro opere contextarum. Haec capitella quae catenulas habebant, epistyliis secundum Paralipomenon, superposita erant. Legitur namque ibi: Fecit columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula quae capita regerent super epistylia (II Paral. III). Ecce de retiaculis dicit, quod tegerent capita quae erant super epistylia. Et nota quod quae ibi capita, hinc dicuntur capitella. Hic autem auctor capita pro epistyliis posuit, cum dicit: Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita, id est super epistylia columnarum. Non autem intelligendum est de his capitellis, quod ea sculpserit in modum retis. Paralipomenon autem liber scribit dictas catenulas capitellis superpositas, non insculptas: Et fecit, inquit, quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum. Paulo post vero dicitur in descriptione ista, quod haec capitella fuerint contra retiacula. Sed quod ibi catenulae, vel retiacula dicuntur superposita, hic expressius, et magis proprie notantur contraposita. Additur adhuc de his capitellis, vel retiaculis: Utrumque capitelium columnarum fusile erat. Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. Ecce secundum quod superius jam diximus ex his verbis manifeste colligitur, quod retiacula in utroque capitello septenis versibus distinguebantur. Planius forsitan esset, si septenorum versuum, non septena versuum retiacula dixisset. Sed nota quod solum unum ordinem concatenationum capitello circumductum dici velit retiaculum, sicuti quantulamcunque panni abscissuram dicimus pannum. Sed non multum curandum quid, quibus verbis dicatur, dummodo sensus auctoris veraciter intelligatur
Sequitur: Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum. Sicut superius jam diximus in utroque capitello erant retiacula duo, et bis septem versus in utroque retiaculo, ita ut unus ordo septem versuum esset supra centum malogranata interposita; alius autem ordo, septem similiter versuum esset supra centum malogranata, iu uno appensa. Bene ergo dicitur: Perfecte duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum. Quoniam unumquodque habebat duos ordines septenorum versuum. Erant autem ista retiacula septenorum versuum ita ordinata, ut tegerent capitella: nam ante ipsa capitella pendebant, et ea per circuitum ambiebant. Quod autem adjungitur: Quae erant super summitatem malogranatorum, referendum est non tam ad capitella quam ad retiacula. Quae, inquit, retiacula singula erant super summitatem malogranatorum, quoniam utriusque retiaculi superior medietas erat super summitatem malogranatorum interpositorum, inferior autem medietas erat super summitatem mologranatorum appensorum.
Sequitur: Eodem modo fecit capitello secundo. Quomodo, inquit, fecit capitello quod operatus est primo, eo modo fecit et capitello quod operatus est secundo. Respectu enim operationis, sive descriptionis, vult illud dici primum; istud secundum. Ecce de capitellis, nunc addit de epistyliis: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu, quatuor cubitorum (III Reg. VI). Compendiose satis eorum tam facturam, quam mensuram describit. Capitella autem, inquit, id est, epistylia quae erant super capita columnarum, id est, super summitatem utriusque styli, quasi opere lilii fabricata erant, ecce de factura; in porticu, ecce de loco; quatuor cubitorum, ecce de mensura. Nota quod epistylia vocat hic capitella. Item notandum, quod superius per capita columnarum voluit intelligi epistylia; hic autem per capita columnarum vult intelligi stylorum suprema. In fine autem hujus libri hoc capitellum, vel potius epistylium tres cubitos altitudinis habere describitur, unde et illud quod hoc loco de ejus mensura legitur, de ejus latitudine recte intelligitur. Erat itaque quatuor cubitorum latitudinis circa inferiora, hoc est, paulo largior quam columna, in modum vero lilii dilatabatur erga superiora.
Sequitur: Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnae contra retiacula. In hoc quod modo dicit, redit ad capitella quae prius descripsit. Quod enim dicit, et rursum alia, intelligendum est esse alia, non a quatuor praedictis, sed duobus novissime descriptis. Sed, ne modo fiat dubitatio aliqua, determinatur ex eo quod dicitur, contra retiacula. Nam quod dicitur in summitate columnarum desuper, si quis de tertio pari capitellorum intelligere voluerit, profecto ordinatio eorum contra dicta retiacula non erit. Quod vero dicit capita facta juxta mensuram columnae, non sic oportet intelligere, quasi utrorumque grossitudo esset ejusdem mensurae. Ista assignatio non est aequalitatis, sed proportionalitatis. Quod enim capitellorum mensuram, juxta mensuram columnae assignat, idem est ac si dicat: Talis erat mensura capitellorum, qualem exigebat magnitudo columnarum. De capitellis igitur et retiaculis breviter repetit, ut de malogranatis competentius adjungat, de quibus hucusque nil dixerat: Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi (III Reg. VII). Si ordinem positionis attendas, primo supra stillim [stylum?] ponebatur epistylium, secundo loco illud capitellum quod habebat in duobus retiaculis ducentos ordines malogranatorum. Juxta hanc considerationem epistylium recte dicitur capitellum primum; illud vero de quo modo loquitur, secundum: Malogranatorum, inquit, ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. Ubi nulla pluralitas est, ordo esse non potest. Ubicunque itaque est ordo, non possunt esse minus quam duo. Ubi ergo ducenti ordines malogranatorum fuerunt, non minus quam quadringenta esse potuerunt. Longe inferius de his malogranatis iterum legimus: Duo versus malogranatorum in retiaculis singulis. Hic dicuntur esse in circuitu capitelli sed modus determinatur ibi; quoniam in retiaculis erat, quae capitellum ambiebant. Sed non video quomodo in retiaculis esse potuissent, nisi interposita vel appensa fuissent. Sed ex Paralipomenon habemus quod centum fuissent interposita: unde et constat quod reliqua fuissent appensa: Fecit, inquit, malogranata centum quae catenulis interposuit (II Paralip. III). Si ergo centum malogranata uni retiaculo interposita ita fuerunt circa capitellum ordinata, ut quodlibet unum haberet e regione subter se aliud appensum, profecto unum retiaculum continuit ordines centum. Unum autem capitellum habebat ut diximus, retiacula duo: et juxta dictum modum erant centum ordines in uno, et centum in alio, et impletur quod dicitur. Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. Quod autem paucis interpositis subjungit, et super capita columnarum opus in modum lilii posuit, repetitio est sententiae quam superius in his verbis praemisit: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant.
Et notandum quidem quam sit auctori familiare eamdem sententiam repetere. Post ista vas quoddam describit, quod et mare vocat, in quo sacerdotes manus et pedes lavabant, quando in templo ministraturi erant: Fecit quoque mare fusile, decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu: quinque cubitorum altitudo ejus. Haec omnia satis sunt aperta. Sed quod statim adnectitur, omnino impossibile videtur. Et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. Si enim vas aliquod rotundum habeat decem cubitos de uno latere in latus oppositum, impossibile est ut illud cingat resticula triginta cubitorum. Sed haec quaestio melius in sequentibus solvitur, sicut suo loco dicetur. Circa superiora ut dicitur, resticula triginta cubitorum ipsum cingebat; inferius autem ubi resticula decem cubitorum ambiri poterat, delectabiles quasdam et jocosas caelaturas habebat, hoc est quod statim adjungit cum dicit: Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare. Duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles. Quae dicuntur satis patent, et expositione non indigent: Grossitudo autem luteris trium unciarum erat. Per grossitudinem spissitudinem debemus intelligere; per luterem, hic idem quod mare.
Sequitur: Labium ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii. Ex hac descriptione intelligitur quod ejus labium ad exteriora reflectebatur: unde et illa mensura subter labium sumpta intelligitur quae superius in his verbis describitur: Et resticula, tringinta cubitorum cingebat illud per circuitum. Nam et illa mensura, decem cubitorum, non est sumpta subter labium: sed ubi ibi legitur a labio usque ad labium: Duo millia batos capiebat, et tria millia metretas. De his mensuris melius videtur supersederi quam aliquid dicere; quoniam sub eisdem nominibus apud diversos diversae intelliguntur mensurae. In sequentibus quaedam vasa describuntur, in quibus holocausta lavabantur quae liber iste luteres vocat, Paralipomenon conchas nominat. De his conchis ibi in hunc modum legimus: Fecit quoque conchas decem et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quae in holocausto oblaturi erant (II Paral. IV). In hoc libro prius luterum bases quam luteres describit, cum dicit: Et fecit bases decem aereas quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. Quoniam obscurum est quod de basium mensura dicitur, dico prius quod mihi inde videtur; postea littera explanabitur. Sed, ut melius intelligatur quid inde sentimus, singula quasi membratim tractemus. Primo itaque ponantur duae tabulae aereae ex majore sui parte perforatae quatuor cubitorum, tam in longitudine quam in latitudine. Una habeat foramen quadratum aequilaterum, altera rotundum, ita ut quadrati latus non excedat diametrum alterius. Tabula vero cum foramine quadro jaceat in imo. Supra hanc autem circa ejus foramen erigantur quatuor tabulae, tam primae tabulae quam sibi invicem per quatuor angulos foraminis firmiter conjunctae: et teneant tres cubitos in altitudine. Per quatuor autem angulos jacentis tabulae juxta erectarum juncturam erigantur columnae aereae habentes tres cubitos in altitudine. Tabula autem cum rotundo foramine tam tabulis erectis, quam columnis debet ita superjacere, ut omnia jungat superius, sicut prima tabula omnia in unum conjungit inferius. Super foramen autem supremae tabulae, quaedam quasi hemisphaerii concavitas debet collocari: formam habens per omnia quasi pelvis inversae. Summitas namque hujus hemisphaerii in planam quamdam rotunditatem deficiebat, quae cubitum et dimidium quaquaversum tenebat, cui luter insidebat. Circa vero basium superiora, per quatuor partes sustentacula quaedam, quae Scriptura humerulos vocat, exibant: quae ventres luteris ab omni parte excipiebant et sustinebant. Quod de rotis et earum axi dicitur satis apertum videtur, sed nunc ad litterae expositionem revertamur. Dicitur itaque de his basibus: Et ipsum opus basium interrasile erat. Hoc dicitur pro ea parte in qua erant caelaturae. Unum est genus caelaturae in quo cujuslibet corporis lineamenta superficietenus circumscribuntur; aliud in quo tota corporis imago membratim formatur, et campus qui caelaturis interjacet cavatur, et in parte vel funditus abraditur. Itaque ad distinctionem alterius generis caelaturae, dictum est opus basium interrasile.
Sequitur: Et sculpturae inter juncturas, et inter coronulas et plectas, et leones, et boves, et cherubin; et in juncturis similiter desuper. Quatuor latera tabulae in imo suppositae juncturas vocat: quorum unumquodque duas hinc inde columnas, et adhaerentem tabulam erectam in unum conjungebant; juncturae autem desuper, latera supremae tabulae dicuntur: quibus a superioribus similiter in unum jungebantur, quibus singulis sculpturae inesse describuntur. In basibus autem columnare per latera, in tabulis illis quae per quadrum stabant erectae, coronulae erant insculptae, similiter et plectae velut vimina quaedam, invicem artificiose perplexae. Inter has itaque plectas ubi in se invicem in modum circuli replicabantur similiter et inter coronulas et plectas insculpti perhibentur et leones, et boves, et cherubin: Et subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia, et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei. Omnia ista satis aperta. Et quod adjungitur de humerulis patet ex ante jam dictis: Et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes. Plana sunt ista, sed quae de luteris factura adjunguntur, subobscura videntur: Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate, et quod foris apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium. Cogita facturam ipsius luteris quasi formam rotundam pixidis operculum non habentis. Caput ejus, superiora ipsius; summitas capitis ambitus foraminis. Summitas autem capitis, id est, margo ipsius foraminis, adhaerentem sibi teretem quamdam concavitatem in modum fistulae factam cingebat atque conglutinabat: quam liberos luteris vocat, quia per ipsum sibi infusa transigebat. Hujus autem proceritas semis cubitum tenebat, dimidius vero cubitus in ventrem descendebat, unus autem cubitus exterius apparebat. Dicitur itaque quia os luteris in capitis ejus summitate intrinsecus erat quoniam ejusmodi, quam diximus fistulam, marginis supremum intra se concludebat. His de luteris factura interpositis ad basium descriptionem redit, cum adjungit: In angulis autem columnarum variae coelaturae erant; et media inter columna quadrata, non rotunda. Erant itaque caelaturae non solum in coronulis basium, sed etiam in angulis earum qui jacebant extra circulum. Intercolumna vocat tabulas superius dictas, inter quatuor columnas per quadrum erectas. Si autem subjecta tabula rotundum foramen haberet, et circa ipsum rotunda concavitas in altum ascenderet, profecto intercolumna non fuissent quadrata sed rotunda.
Sequitur: Quatuor quoque rotae quae per quatuor angulos basis erant, cohaerebant subter basim. Nam axes quibus superpositae bases incumbebant, ab uno basium latere transeuntes, et utrinque excedentes, et rotis injecti, rotas ad invicem copulabant. Ea quae de basibus, vel luteribus in sequentibus adjunguntur, ex ante jam dictis perspicua videntur. In fine descriptionis columnarum superius descriptarum iterum mentionem facit, ubi et aliquid interserit quod prius non dixit: Et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini: columnas duas et funiculos capitellorum super capita columnarum duos, et retiacula duo, ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum. Usque modo de funiculis capitellorum nullam mentionem fecit, nunc duos super capita columnarum esse definit. Funiculos capitellorum eos vocat, quoniam capitellis inerant. Sed quod dicitur fecisse super capita columnarum funiculos duos, potest in dubium venire, an fecerit in singulis singulos, an potius in singulis duos. Sed hoc ipsum determinatur ex eo quod de retiaculis adjungitur: Et retiacula duo, ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum. Habemus ex superius positis atque expositis, quod duo retiacula erant in singulis capitellis. Quod ergo dicit duo retiacula, referendum est ad singula capitella. Singulorum capitellorum vero retiacula, duos funiculos operire non possent, si duo in singulis non fuissent. Quid adhuc fecerit, adjungit cum dicit: Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis. Sciendum pro certo quod hoc loco legendum sit, quadringenta non quadraginta, secundum quod habent codices multi vitio scriptorum depravati. Quod facile convincitur ex eo quod superius legitur ubi dicitur: Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. Cui ista attestatio non sufficit, per Hebraeos, Hebraicam veritatem consulat, et quod dicimus verum esse inveniet. Adhuc autem additur de his malogranatis, quomodo ordinata erant in retiaculis singulis: Duo versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum, qui erant super capita columnarum. Concinit huic lectioni quod in Paralipomenon legitur, ubi de malogranatis, vel retiaculis scribitur: Malogranata quoque quadringenta; et retiacula duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quae protegerent epistylia et capita columnarum.
Nota quod unus dicit versus, alius ordines vocat. Secundum quod superius legimus, et exposuimus, ducenti ordines malogranatorum erant in retiaculis duobus, centum videlicet in retiaculo uno, et centum in alio. Centum itaque ordines erant in singulis secundum lectionem illam; duo in singulis secundum lectionem istam. Absque dubio centum erant secundum considerationem unam; et duo secundum considerationem aliam. Si secundum unam dimensionem attendas, invenies ibi duos centenarios; si secundum aliam cogites, invenies ibi centum binarios. Quod superius dixerat de retiaculis, idem repetit de malogranatis. De utrisque namque dicit quod funiculos operirent: unde intelligitur usquequo retiacula descenderent, quae malogranata de suis extremitatibus dependentia contra funiculos haberent. Ex superioribus, ut jam ostendimus, datur intelligi quod in uno capitello fuerunt duo retiacula, et duo tantum funiculi. Potuit ergo unus ordo malogranatorum unius retiaculi operire unum funiculum, et unus similiter ordo alterius retiaculi operire alterum. Quid est ergo quod dicitur quod in retiaculis singulis erant duo versus vel ordines malogranatorum ad operiendos funiculos capitellorum? Sed in hoc notatur quod decor operis, vel ratio significationis non sinebat ut primus ordo haberet contra se funiculum: et idcirco in singulis retiaculis est additus ordo secundus ut posset anteponi eo loci, quo ratio poscebat poni funiculum. Primus itaque ordo malogranatorum in singulis retiaculis septena, ut superius diximus, versuum retiacula distinguebat; secundus autem antepositus funiculis illos intuentium aspectibus obnubilabat. Haec de rebus obscurioribus prout potui digessi. Si quis me non tam falsitatis, quam prolixitatis arguat, sciat me malle videri sciolis prolixior quam simplicioribus obscurior. Sed quod dictum est a me forsitan nimis prolixe, quilibet peritior habet in potestate ad compendium revocare.
Notandum quod de mensura basium nihil dicitur: sed de eo quod in hoc libro, vel in Paralipomenon legitur, quam sit facile deprehenditur. Secundum hunc enim librum stylus ipse decem et octo cubitos habebat; duo autem capitella octo cubitos tenebant. Secundum Paralipomenon vero tota columna habebat cubitos triginta quinque, unde et constat ipsius basim novem cubitos habere. In principio descriptionis hujus legitur quod templum triginta cubitos altitudinis habebat. Si ergo altitudo porticus, altitudini templi respondebat, quomodo columnas triginta quinque cubitorum altitudinis capere poterat? Ex mutua igitur dictorum collatione manifeste colligitur, quod in porticum gradibus ascendebatur, et quod eo loci quo columnae stabant, terra quidem porticus ipsius pavimento quinque cubitis demissior erat. Nunc ea quae de dictis retiaculis, vel malogranatis in fine Jeremiae leguntur, in medium ducantur, ne forte alicui his quae superius dicta sunt dissonare videantur: Et retiacula, inquit, et malogranata centum retiaculis circumdabantur. Et retiacula, et malogranata nonaginta et sex dependentia. Et omnia malogranata centum retiaculis circumdabantur (Jer. LII). Sicut superius dictum est, in uno retiaculo erant centum malogranata in medio ipsius interposita, et centum in uno dependentia. Ex qua autem factum sit occasione, ut non fuerint ibi plus quam nonaginta sex dependentia tempore Jeremiae, fateor me nescire. Secundum quod hic intelligi dedit, unum retiaculum ex centum retiaculis compositum fuit, unum ordinem concatenationum circumtexentium unum ordinem foraminum, vult intelligi unum retiaculum. Si a summo deorsum numeres, quatuordecim foramina in uno ordine invenies. Si numeres per circuitum, invenies in ordine uno foramina centum. Erant ergo ibi quatuordecim retiacula secundum considerationem unam: et centum secundum considerationem aliam. Septem versuum retiacula erant usque ad malogranata in medio interposita. Unde et dicit: Et retiacula, et malogranata centum retiaculis circumdabantur. Et erant alia septem versuum retiacula usque ad malogranata in imis dependentia. Unde et adjungit: Et retiacula, et malogranata nonaginta sex dependentia. Utrum autem in inferiora malogranata in extremis foraminibus, an sub ipsis dependerent, dubitari potuit; sed determinatur in eo quod generalem sententiam subjungit, cum dicit: Et omnia malogranata centum retiaculis circumdabantur.
Chapter 14 of 15