Caput II. De factura duorum cherubin.
De cherubin dicit quod mutuo se respiciant. Corpore quidem ad exterius tabernaculum versi erant; sed versis vultibus in eam partem intendebant qua arca de sub alis eorum in medio stabat. Illi duo cherubin qui in templo Salomonis erant, ad horum absque dubio similitudinem facti fuerant. Quod itaque de illis legimus, de istis et aeque intelligimus, quod cherubin unus tangebat ala sua parietem unum, et alius ala sua tangebat parietem alium (II Paral. III); aliis autem alis in medio tangebant se vicissim. Sicut itaque illi de templo, sic nec isti super arcam et propitiatorium stare poterant, quia nonnisi bicubitum et semissem longitudinis arca habebat. In illis vero cherubin extensio conjunctarum alarum decem cubitos, in istis quinque cubitos tenebant. Quod igitur de istis dicitur quod essent super arcam testimonii, non sic debet intelligi quasi ipsi arcae insisterent, sed quod ipsi arcae toto corpore supereminerent.
Chapter 3 of 15