Tractatus secundus. De templo Salomonis ad litteram. (pars 1)
Descriptio templi Salomonis secundum librum Regum ex magna parte satis est aperta; in quibusdam autem locis multum perplexa et nimis obscura. Compellor autem quorumdam instantia, quibus libenter deservio, ubi in his explanatione opus est, dicere quod sentio. Tempus igitur aedificationis in primis exprimitur cum dicitur: Factum est quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto mense Zio, ipse est mensis secundus, regis Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino (III Reg. VI). Ad id quod dicit in anno quarto in construendo advertendum est: Regis Salomonis super Israel. Nam quod dicitur mense Zio ipse est mensis secundus, interpositio est. Hoc ipsum in Paralipomenon planius exprimitur, ubi legitur: Coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui (II Paral. III). Mensura templi determinatur, in eo quod sequitur. Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos altitudine. Quod dicitur triginta cubitos altitudinis habere, vel debemus de prima mansione sub primo coenaculo intelligere. Nam tota altitudo domus pro certo centum viginti cubitos habebat, sicut liber Paralipomenon in haec verba declarat: Porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et quod coenacula habuerit idem liber in sequentibus ostendit: Coenacula quoque texit auro.
Notandum autem quod de mensura ista longitudinis et latitudinis templi quam modo describit, intra parietes sumpta, sicut ex his quae de cherubin in sequentibus dicuntur manifesta ratio convincit. Mensuram porticus describit, cum adjungit: Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. Sequitur: Fecitque in templo fenestras obliquas. Hoc est interius latiores, et exterius strictiores. Erant autem tria deambulacra forinsecus parietibus adjacentia: unum in uno contra templi inferiora, secundum priori superpositum contra coenaculum primum, tertium secundo superpositum contra coenaculum secundum. Tabulata autem quae ista deambulacra tegebant, subsequenter auctor describit, cum in haec verba subjungit: Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi. Has templo adjacentes coaedificationes lateraliter adjacebant; imo illi quasi pro lateribus erant: Et fecit, inquit, latera. Tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis. Et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis. Et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis Ecce de mensura. Additur adhuc et de modo: Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non haererent muris templi. Quod dicit ut non haererent muris templi de tabulatis, non de trabibus debet intelligi. Trabes namque contra pavimentum primi coenaculi muris appositae erant, quarum extremitates ex alia parte columnae excipiebant. Super has trabes stratum ligneum erat, quod primum deambulacrum quinque cubitorum latitudinis tegebat; ipsum tamen ligneum stratum seu tabulatum non usquequaque ad murum pertingebat. Juxta quod dixi de primo potest intelligi quid sentiendum sit de secundo et tertio, nisi quod singulorum mensura ab invicem differebat, secundum quod liber determinat. Tabulatum quod supremum septem cubitorum latitudinis deambulacrum tegebat, tecto ipsius templi respondebat. Quoniam ergo paries templi trabes cum superpositis tabulatis portabat, idcirco dicit quod super parietem templi tabulata aedificavit.
Notandum autem quam convenienter unaquaeque mansio templi circa se deambulatoria habebat, ubi etiam tempore pluviae deambulandi, vel potius orandi gratia convenire poterant qui templum intrare non audebant. Quomodo autem, vel unde ab imo in medium, vel a medio latere in supremum ascenderetur, paucis interpositis satis aperte determinatur.
Sequitur: Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est. Quando aliquid satis pro modo consuetudinis dolatum subtilius adhuc supra consuetudinem dolatur, quasi de eo quod dolatum est, dedolatum efficitur. Vel dedolatum, quasi de omni parte dolatum. Nam omnes lapides illius templi per omnes sex superficies erant dolati. Attende quam ordinate in sua descriptione procedit: nam ab exterioribus incipiens, post descriptionem laterum, de templi muro agit qui postea primo occurrit. Sed mirandum valde quod dicit, cum postea subjungit: Et malleus, et securis, et omne ferramentum, non sunt audita in domo cum aedificaretur. Et quidem de lapideo opere, hoc satis possumus intelligere. Nam omnes lapides simul, et omnia ligna erant alias dolata et cum summa diligentia perpolita. Sed sunt qui putant sine ejusmodi instrumentis talem fabricam nullo modo posse erigi et ex tam multiplici materia in unum conjungi. Nam, ut de caeteris taceatur, quomodo sine alicujus generis malleo, aureo, argenteo, vel ligneo, vel alio aliquo clavi illi fortiter affigerentur, de quibus Scriptura in sequentibus loquitur. An forte cujusmodi mallei excipiuntur, determinatur in eo quod dicitur: Et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur? Sed ut dicam quod sentio, non est mirum si in Salomonis operibus invenimus quod rectius mirari quam perscrutari possimus.
Sequitur: Ostium lateris medii in pariete erat domus dexterae: et per cocleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. Ecce hic habemus quod superius jam duximus. Nam in his verbis describitur quomodo, vel qua de infimo latere in medium latus ascenderetur et intraretur. Ostium, inquit, lateris medii, quod latus sex cubitorum erat, et inter infimum et supremum medium locum tenebat; in pariete erat dexterae ipsius domus. Quod dicit dexterae, legatur substantive; quantum ad id quod addit domus, transitive. Ecce qua et ubi intrabatur, sed quomodo illuc ascendebatur: Et per cocleam ascendebant in medium coenaculum. Nota quam artificiose unum aperte dicit et alterum tacite innuit. Ostium medii lateris determinavit, et de ostio medii coenaculi tacuit. E converso autem de via ascensionis in medium coenaculum loquitur; de via ascensionis in medium latus tacite praeterisse videtur. Sed utrobique quod tacet de uno, dat idem intelligi ex eo quod dicit de altero. Una via ascensionis ad utrumque serviebat, et ad tringinta ascensionis cubitum introitus ad utrumque patebat. Haec via in pariete, id est in ipso muro in dextera quidem, hoc est australi parte erat, quae in girum gradatim ducta ad superiora ferebat: unde eam Scriptura cocleam, qualem etiam usus vitem vocat. Juxta id autem quod dictum enim de via et ostio medii lateris, intelligere possumus quid de tertio sentire debeamus. Quod autem dicitur coenaculum medium, et tertium, non sic est intelligendum quasi ibi fuerit triplex coenaculum, sed quod illud de quo prius agit sit medium trium mansionum, et quod id de quo secundo loco agitur, locum teneat supremum, et tertium. In duobus coenaculis erat triplex tabulatum, utriusque videlicet pavimentum, et totius domus tectum, quae quidam putant in hoc loco dici triplex coenaculum. Sed si sic auctor sensisset, non utique dixisset: Et per cocleam ascendebant in medium coenaculum et a medio in tertium. Quin potius diceret: Et per cocleam ascendebant in primum coenaculum et a primo in medium, et a medio in tertium. Sed nec recte dicitur ascendi in tabulatum, sed ad tabulatum.
Sequitur: Et aedificavit domum, et consummavit eam. Quamvis, inquit, esset fabrica grandis, et modus fabricandi mirabilis, ubi non est auditus malleus et securis; nihilominus tamen aedificavit et consummavit. Ab exterioribus incipiens, postquam egit de lateralibus extremis, adnectit statim et de extremitatibus supremis: Texit quoque domum laquearibus cedrinis. Quod de supremis laquearibus hoc dictum sit, ostenditur in eo quod dictum est: Texit. Additur adhuc de his quae erant in superiorum extremis: Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. Tectum domus, juxta morem Palaestinorum, creditur fuisse planum. Quantum videtur ad hoc, haec tabulata quinque cubitorum altitudinis in supremorum extremitatibus per circuitum fabricata erant, ut a fortuito casu defenderent eos qui in superioribus deambularent. De tecto autem ipsius domus intelligitur, quod statim adjungitur: Et operuit domum lignis cedrinis. Descriptis templi exterioribus antequam de interioribus agat, ipsum opus ex divino responso mirabiliter commendat atque magnificat. In quo quidem lectores suos multum per omnem modum attentos et benevolos reddit, ne cui forte otiosum videatur quod singula quaeque tam diligenter describit.
Adjungit ergo auctor, et dicit: Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens: Domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum, et habitabo in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israel. Haec omnia per se satis patent, et nostra expositione non indigent. Addo tamen et illud quod forte Salomon hoc Divinitatis responsum inter operandum accepit, et bono incoepto divina benevolentia benigno favore occurrit: et quo ordine sunt impleta, eodem et scripta.
Sequitur: Igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam. Hoc superius jam dixerat: sed ecce idem repetit, postquam ex divino responso ostendit cujus dignitatis et auctoritatis domus merito fuerit, quam Dominus se velle inhabitare praedixit, ac si apertius dixisset: Opus quod tantae dignitatis fuit aedificavit et consummavit. Forte ista templi commendatio, et ad hoc poterit valere, ut legentium quilibet non me audeat arguere, ex eo quod viderit me obscuriora quaeque cum tanta diligentia discutere et explanare. Superius descripsit templi exteriora, nunc incipit describere ejus interiora: Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis. Unus idemque paries marmoreus erat extrinsecus, et tabulis coopertus intrinsecus; nec in parte tantum, sed totus. Hoc est quod aperte determinatur, in eo quod subjungitur: A pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus. Operuit itaque lignis parietes per omnia usque ad summa laquearia. Et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. Ecce differentiam pavimenti atque parietis: illud tegitur tabulis abiegnis, iste cedrinis. Post ista describit tabulatum quod dividebat exterius templum a Sanctis sanctorum: Aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum.
Notandum quod ista tabulata dicuntur erecta a pavimento usque ad superiora, non autem usque ad laquearia. Nam usque ad laquearia plusquam viginti cubiti altitudinis erant: infima siquidem mansio templi, ut superius dictum est, triginta cubitos altitudinis tenebat: Et fecit, inquit, interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. Proprie dicitur oraculum, divinum responsum homini a Deo per semetipsum, seu per angelum, seu per hominem factum: unde et dicimus oracula prophetarum. Oraculum etiam dicitur propitiatorium, vel locus ille templi ubi responsa dabantur, et unde audiebantur, juxta quod in Exodo legitur: Duos quoque cherubin aureos, et productiles facies ex utraque parte oraculi (Exod. XXV). De hoc sane loco Moysi a Domino dicitur: Inde praecipiam, et loquar ad te: Super propitiatorio scilicet, ac medio duorum Cherubin (ibid.). Aliquando per oraculum tota domus illa interior intelligitur, in qua locus ille continebatur. Hoc autem loco nomen oraculi secundum primam acceptionem debet intelligi. Nam eo quod maxime dedicata fuerat in id genus officii, recte dicitur domus oraculi.
Sequitur, in quo utriusque domus longitudo determinatur: Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. Si templum exterius quadraginta cubitos habuit, ergo interiori domui viginti cubitorum longitudo remansit: nam templum sexaginta cubitos longitudinis tenuit. Hic oraculi nomine, domum interiorem oportet intelligere. Quod pro foribus dicitur, idem est ac si ante fores dicatur. Sententiam quam superius posuerat repetit, ut addat: Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas, et juncturas suas fabrefactas, et coelaturas eminentes. Omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete. De his quae hic proponuntur, dicam quod mihi videtur. Quod in sequentibus legitur de laminis aureis, idem intelligo de tabulis istis: quod istae sicut illae erant aequilaterae, opere quadro ad regulam factae, in quibus secundum librum erant tornaturae in modum circuli torno circumductae, et intra circulos coelata cherubin et palmae. Haec autem tabulata erant in hunc modum conjuncta. Inter postes muro intrinsecus adhaerentes, et ab invicem aequa mensura distantes, trabeculae quaedam hinc inde postibus affixae, a pavimento usque ad laquearia ordinatae erant, quae descriptas tabulas a superiori et inferiori parte excipiebant: nam earum incastraturis ipsae tabulae insertae et clavis affixae erant. Hae ergo trabeculae junctae vocantur; quoniam tabulata parietum ex ipsis in unam compagem jungebantur. Juxta eamdem formam et similibus lignis quibus tabulae erant compactae a superiori et inferiori parte, intellige etiam junctas in utroque latere. In istis autem juncturis artificiosa quaedam concatenatio, nodosaque plectarum perplexio coelata erat, sicut liber Paralipomenon, si bene recolo, in his verbis commemorat: Sculpsitque in ea (hoc est in domo) palmas: et quasi catenulas se invicem complectentes (II Paral. III).
Sequitur: Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneretur ibi arca foederis Domini. Per oraculum hoc loco locum illum in quo arca inter cherubin media stabat intelligere debemus: nam domus interior non fuit in medio exterioris domus, nec esse potuit in medio sui ipsius. In eo autem quod dicit in medio domus, per domum hoc loco totum templum oportet intelligere, et in eo quod addit, in interiori parte, per interiorem partem, interiorem domum debemus accipere. Subsequenter autem oraculum, pro tota domo interiori ponitur, in eo quod statim adjungitur: Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud, atque vestivit auro purissimo. Quod viginti cubitos altitudinis dixit, de illo pariete intelligi voluit, qui specialiter pro oraculo factus fuit: de quo et superius mentionem fecit. Forte aliquis aestimabit, quod primum coenaculum eo loci demissius fuerit. Sed in medium ducimus quod in Paralipomenon legimus citius fortassis elucescet quod quaerimus. Nam postquam de interiori domo, et duobus cherubin egit, statim adjungit: Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, coccino et bisso; et intexuit ei cherubin. Quis dubitet intelligendum esse de hoc velo quod legitur in Evangelio: Et scissum est velum templi a summo usque deorsum? (Marc. V.) In hoc autem omnes doctores, et Scripturarum expositores consentiunt, quoniam ad hoc scissum est velum, ut paterent ea quae erant intra Sancta sanctorum. Ubi ergo, obsecro, hoc velum pendebat, quod sancta et Sancta sanctorum ab invicem dividebat. Si dicimus quia ante parietem appensum fuerit, quid ejus scissio profuit si ipso scisso paries integer remansit? Tenenda itaque est absque ambiguo quod dictum velum contra illos decem cubitos in superioribus pendebat, qui parietem viginti cubitorum altitudinis excedebat, et in ea parte sanctum a Sanctis sanctorum dividebat. Ut autem melius intelligatur quod de situ arce, seu duorum cherubin dicere volumus, veniat in medium quod de his in Paralipomenon in hunc modum legimus: Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubin, ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vestibus suis. Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita patebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat.
Notandum itaque quid de arcae vectibus hoc in loco legis, qui secundum lectionem Exodi semper erant in arcae circulis, et nunquam extrahebantur ab eis. Dicitur itaque de his vectibus qui arcae circulis inserti erant, quod eorum capita extra oraculum propius existentibus parebant: nam a paululum remotis videri non poterant. Ex his itaque datur intelligi quod vectes, qui arcam portabant, ex una parte super summitatem parietis viginti cubitorum altitudinis jacebant; ita ut eorum capita extrinsecus apparerent: quae quidem capita dictum velum in id loci descendens ab exteriore parte velabat. Qui igitur juxta parietem stabant, inter summitatem parietis et extremitatem veli apparentia videre poterant; remotiores vero propter interpositionem veli videre non poterant. In hanc sententiam concurrere videtur quod de eisdem vectibus in hoc eodem libro in sequentibus legitur: Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus. Et hoc item loco habemus, quod summitates vectium ex eminenti loco apparebant foris sanctuarium et ante oraculum. Nota quod dicitur cum additur: Non apparebant ultra extrinsecus. Prius ostenditur quod extrinsecus apparebant; postea dicitur quod ultra extrinsecus non apparebant. Novus et inusitatus dicendi modus, ultra extrinsecus. Locus qui ante oraculum parieti adhaerebat extrinsecus quidem erat: cujus operatione quaelibet remotior ultra extrinsecus dici poterat. Quantum ergo summitates vectium de solum adjacenti loco videri poterant, dicitur quod ultra extrinsecus non apparebant. Ex his facile est perpendere, quod oportuit esse, quod vectes exciperet ab interiori parte. Sed quantum quomodo id fieri potuit facile perpenditur, legentium conjecturae relinquitur. In eo quod dicitur, quod altare de cedro vestivit, notatur quod prima ejus factura de lapide fuerit. Ea vero quae de duobus cherubin sequuntur, tam sunt aperta, ut non egeant expositione aliqua: Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque, et duo ostia de lignis olivarum. Contra usum nostrae consuetudinis tam in ingressu oraculi quam in ingressu templi duo ostia erant: et utrobique unum ab interiori, alterum ab exteriori parte altrinsecus pendebat, et utrumque ex duobus ostiolis, hoc est ex duabus valvis conjunctum erat. Non enim valvarum more unum ostiolum pendebat ex parte una, et aliud ex parte altera; sed duo ostiola aurea quadam concatenatione in unum ostium ita erant conjuncta, ut invicem complicata medietatem introitus tenerent, explicata vero totum ostium clauderent.
Notandum quod postes ita dolantur quandoque, ut habeant angulos quatuor, aliquando ut habeant angulos quinque, aliquando autem habent senos, vel septenos, seu etiam octonos. Factura igitur operis exprimitur, in eo quod dicitur: Postesque angulorum quinque. Est autem intelligendum hos postes ante oraculi introitum erectos tantum a pariete distare quantum ostium plicatum se poterat extendere, tantum vero inter unum et alterum spatii interesse quantum ostium explicatum poterat claudere. Interstitium vero quod inter postes et parietes erat, tam a superiori parte quam ab utroque latere tabulatum texebat. Unum ex ostiis pendebat de poste ex parte ista; alterum autem de pariete, sed ex parte alia. Bene autem prius dicitur, quod fecerit ostiola, postea quod fecerit ostia, quantum ex quatuor ostiolis duo ostia sunt facta. Superfluum vero videtur quod expressio materiae reperitur. Ecce habemus de ingressu oraculi: videamus nunc quid dicatur de introitu templi: Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulos, et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus. In superioribus habuimus postes quinqueangulos, hic habemus postes quadrangulos. Ibi describuntur ostia de lignis olivarum, hic vero de lignis abiegnis; quod vero dicit altrinsecus, intelligendum est tam de istis, quam de illis. Nam utrobique duo ostia erant, et utrobique unum ex parte australi, et alterum eorum ex parte aquilonari pendebat, ita ut unum eorum affigeretur ex parte interiori; alterum vero ex parte exteriori. Tam illis quam istis convenit quod de istis adjungit: Et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Utrobique utrumque ostium duplex erat; quoniam utrumque ex duobus ostiolis, hoc est, duabus valvis, sicut de interioribus jam docui, compositum fuerat. Valvae autem non hinc inde pendentes, sed se invicem tenentes aperiebantur, et in aperiendo vel claudendo modo invicem plicabantur, modo explicabantur.
Nota quod in introitu portae hinc inde solent in ipso muro fieri quaedam ejecturae, ad quas ostium utrobique reverberatur cum introitus clauditur. Sed quantum in hoc templo omnia intrinsecus operiebantur ligno, in loco hujusmodi ejecturarum erant duo postes ex parte interiori et duo alii ex parte exteriori. Unusquisque autem, ut dicitur, quadrangulus erat, prout ratio operis in eo loci, seu etiam ratio mysterii exigebat. His quae hoc loco de ostiis legimus, simile est quod in descriptione templi apud Ezechielem invenimus: Et duo ostia, inquit, erant in templo, et in sanctuario; et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur. Bina enim ostiola erant ex utraque parte ostiorum. Quod in sequentibus dicit de muro interiori atrii, intelligendum est et de muro templi: sed de eo dicitur, de quo minus videretur: Et aedificavit, inquit, atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. In praecipuis aedificiis temporis nostri superficiales tantum lapides tam interiores quam exteriores solent poliri: sed media inter hos minoribus lapidibus et minime politis solent repleri. Sed in operibus Salomonis tam illi qui medium tenebant, quam illi qui interius exteriusque apparebant, perpoliti erant, ita ut essent ibi tres ordines lapidum politorum quo quidem superficialium, tertius interjacentium; quartus vero ordo erat de ligno, quoniam omnia intus vestiebantur cedro. Expletis quae de templi aedificatione dicturus, erat, repetit quae in descriptionis exordio praemiserat. Repetit namque, et dicit quo tempore aedificatio fuerit inchoata, ut addat quo tempore fuerit consummata, et inferat quanto tempore fuerit perfecta: Anno quarto fundata est domus Domini: in mense zio, et in anno undecimo mense bul, ipse est octavus, perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus. Aedificavitque eam annis septem. Expleta descriptione templi, addit de domo quam Salomon fecit sibi, adjungens et de domo saltus Libani. De domo regia latius agit; de domo saltus Libani solummodo mentionem facit: Domum autem suam aedificavit Salomon, decem et tribus annis et ad perfectum usque perduxit. Ecce de tempore, et facta de domo saltus Libani interpositione: adjungit de regiae domus modo et magnitudine. Nam quod ad ea quae de domo regia praemiserat, adjunxit: aedificavit quoque domum saltus Libani, interpositio fuit: non enim de domo saltus Libani intelligi debet, quod de domus mensura adnectit, cum dicit: Centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis, et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas. In domo autem saltus Libani arma reponebantur, sicut in sequentibus legitur: Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro, et trecentas peltas ex auro probato. Posuitque ea rex in domo saltus Libani (III Reg. X). Unde et idem locus armamentarium dicebatur. Hinc est quod de dictis armis in Paralipomenon scribitur: Posuitque ea rex in armamentario, quod erat consitum nemore (II Paralip. IX).
Nota quod locus ille nemore consitus dicitur, unde et pro nonnulla similitudine saltus Libani vocabatur. Ecce de armamentario: nunc consideremus ea quae dicuntur de regia domo. Patet de mensura, videamus quae dicuntur de ipsius factura. Sicut ex sequentibus colligitur: triplex ordo columnarum ibi erat, quorum unusquisque quindecim columnas habebat. Unus ordo totam domum a fronte in frontem in duas medietates dividebat. Alius autem ordo in gemina distinguebat medietatem unam; tertius vero in totidem medietatem aliam. In hunc igitur modum erant ibi quatuor deambulacra triplici columnarum ordine distincta. Unde adhuc addit: Ligna quippe cedrina exciderat in columnas: et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram. Dicendo cameram, satis compendiose exprimit facturam operis a superiori parte. Ex eo namque notatur quod inter columnas ipsas laquearia non erant plana, sed arcuata. Nam cameron idem sonat Graece quod curvum, vel convexum Latine. Tota itaque superincumbens devexitas cedrinis tabulis vestiebatur, quae quadraginta et quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas decem et quinque contra se invicem positas. Ex hoc loco habemus quod superius de ordinibus columnarum et deambulacris jam diximus. Attende quam argute factura porticus exprimitur, in eo quod porticus columnarum nominatur, ex eo videlicet quod ab exteriori parte muro carens columnis distinguebatur. Quod post majorem porticum, de caeteris duabus subsequenter adjungitur, sic intelligendum videtur, quod una earum erat in fronte majoris porticus ex parte una, et alia simili modo ex parte altera, in qua erat tribunal, hoc est sedes judiciaria. De domo filiae Pharaonis breviter mentionem facit, ubi et de praemissis aedificiis tam reginae quam regis generalem sententiam subjungit, cum dicit: Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant, a fundamento usque summitatem parietum (III Reg. VII). Lapides aedificiis tam intrinsecus, quam extrinsecus serrati dicuntur, quando superficiales lapides tam ex parte interiori quam ex parte exteriori ita ordinantur ut juncturae superpositorum non concurrant cum juncturis suppositorum.
Chapter 13 of 15