Skip to the text

Caput III. De formatione mensae.

Ut autem de forma mensae breviter dicam quod sentio, videtur mihi esse quasi arca sine fundo; ita tamen ut superior superficies intelligatur omnino plana et inferioribus immobiliter affixa. Ejecturam vero quamdam auream suprema mensae ambientem habebat: quam et auctor ipse propter similitudinem labium vocat: cui et corona quatuor digitorum altitudinis adhaerebat. Erat autem ipsa variis caelaturis ornata; et prout caelaturae varietas exigebat, crebris intercisionibus perforata: unde et interrasilis dicta. Hinc erat et alia superposita quasi virgula quaedam rotunda et plana, sive ex pluribus velut virgulis perplexa, et primae illi ob firmitatem et decorem conjuncta; imo ita omnino unita, ut ambae viderentur esse una. Haec de mensa sufficiunt: nam caetera per se satis nota sunt.

Chapter 4 of 15