Caput VII. De gemino operimento arietinarum pellium.
Sequitur: Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis, et super hoc rursum aliud operimentum de hyacinthinis pellibus (Exod. XXVI). Quod operimentum hyacinthinum sit supra operimentum rubricatum invenio, quod autem haec duo sint supra tectum cilicinum in auctore non invenio. Sed sunt qui putant eumdem ordinem servandum in erectione qui servatur in descriptione. Sed videant ne forte ratio ista omnino sit nulla. Nam prius describuntur cortinae, posterius tabulae, et tamen in erigendo prior est erectio tabularum quam extensio cortinarum. Ego autem magis credo auctorem propter similitudinem facturae descriptionem sagorum descriptioni cortinarum adnectere. Frequens est in Scriptura sacra indeterminatum relinquere, quando facile est quid eligendum sit ex ratione colligere. Asperioris autem naturae est sagum cilicinum; mollioris vero pelles arietum. Pellium ergo mollitie, sagorum asperitas intercluditur, ne crebra asperitatis confricatione cortinarum teneritudo attereretur. Arietinum operimentum geminatur, ut si primum per medium sagorum humectaretur, secundum siccum permaneret, ita ut nullam injuriam cortinarum teneritudo sentiret, vel sentire potuisset. Sunt qui putant arietina operimenta a summis non descendere: et hoc unde probetur vellem audire. Nam si verum est, non poterant cortinae vel post unam nimiae tempestatis pluviam in sua pulchritudine perdurare. Sed et illud constat quod supremum tabernaculi planam, non cristatam superficiem habebat: et quomodo (secundum quod quidam scribunt) propter sui decorem stuporem aspicientibus ingerebat, si in ea tantum parte hujusmodi decorem habebat qua videri non poterat? Sed et illud audire vellem, quomodo ejusmodi operimentum ibi in summis inhaerebat.
Chapter 8 of 15