Skip to the text

Caput VI. De factura sagorum.

Facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi. Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo quatuor. Aequa erit mensura sagorum omnium, e quibus quinque junges seorsum: et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices (Exod. XXVI). Duo hic dicunt notari: et quod debeat duplicari, et quod duplicatum debet esse in fronte tabernaculi. Duplicetur itaque non pars sagi tantum; sed ipsum sagum a summo usque ad summum, ut sic plicatum et duplicatum teneat, triginta cubitos in longitudine, et duos tantum in latitudine. Sequitur: Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat: quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. Quinquaginta fibulas aeneas quibus jungantur ansae, unum ex omnibus operimentum fiat. Quod dicitur de fibulis sagorum, vel ansulis conjunctorum laterum, intelligi per omnia debet juxta similitudinem cortinarum. De ansis extremitatum tacet, quia juxta praemissam similitudinem posse intelligi praevidet. Habet itaque operimentum cortinarum cubitos viginti octo sagorum, triginta juxta dimensionem unam. Item cortinarum quadraginta, sagorum vero quadraginta duorum juxta dimensionem aliam. Ecce de factura utriusque operimenti, et statim adjungit unde intelligi possit quomodo unum superducendum sit alteri: Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi: et cubitus ex una parte pendebit; et alter ex altera: qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens. Consideremus interim haec ac si tentandi, vel ostendendi gratia in plano alterum superponeretur alteri, ut postmodum plenius intelligatur quomodo sibi coaptari debeant in erectione tabernaculi. Copula itaque cortinarum primo sic extendatur, ut exterius latus primae cortinae sit ad Orientem, decimae vero ad Occidentem. Summitates autem earum hinc inde sint, ille ad Austrum, iste ad Aquilonem. Huic ergo velo cortinarum superducatur velum sagorum ita ut unum ad alterum aequiformiter se habeat ab omni parte, et videbis superpositum circumquaque cortinas uno cubito excedere. Haec superductio sagum duplicatum ad Orientem habeat. Nam tabernaculum ad illam partem frontem habebat. Si igitur saga cortinis conferas et singula singulis compares, videbis unum sagum numero superesse. Si vero consideres quantum utrumque velum se possit extendere, videbis in sagorum copula solam sagi medietatem superabundare: si positionem attendas, videbis illam medietatem postrema tabernaculi operire; non quod tota illa medietas extremitatem tabernaculi transeat, sed quod dicta extremitas contra medium illius medietatis jaceat, et operimenti more aequam illius partem utrinque habeat. Dicit ergo: Quod autem superfuerit in sagis, etc. Littera sic legatur: Ex medietate autem ejus quod superfuerit in satis quae parantur tecto, id est sagum unum. Nam undecimum sagum ibi est supra numerum cortinarum: ex medietate, inquam, illius undecimi sagi operies posteriora tabernaculi. Caetera satis patent.

Notandum quam congruo ordine agit de omni tabernaculi parte, prius de ejus fronte, ubi jubet sagum duplicare, postea de posteriori ejus extremitate, quam jubet ex undecimi sagi medietate operire. Tertio de utroque ejus latere, ubi dicit utrinque cubitum unum ex sagorum superabundantia dependere. Si quis autem dicit quia dicta medietas intantum posteriora operit inquantum extrema cortinarum excedit, et sic intelligi debere contendit: nec sic quidem, vel juxta hunc intellectum oportet concedere totam illam medietatem in ejusmodi usum cedere, quamvis dicat ex illa medietate id fieri oportere. Nam qui dicit Evam ex costa factam, verum dicit; et qui dicit Evam ex viro factam, nihilominus verum dicit; nec tamen tota viri substantia, sicut costa in ejusmodi facturam cessit. Si cui vero quod dictum est satisfacere non potest, et contendat totam illam medietatem extrema cortinarum transire debere, et idcirco in fronte tabernaculi tam saga quam cortinas ab una linea incipere, melius censeo alieno intellectui cedere quam contentionibus deservire.

Chapter 7 of 15