Caput primum. De fabricatione arcae.
Praecepturus Dominus Moysi de constructione tabernaculi, primo omnium instruxit eum de arca fabricanda, ut ex eo ipso innueret quod quaedam dignitatis praerogativa longe praecederet caetera omnia, quae in tabernaculo erant facienda. Quae autem dicuntur de ejus materia vel mensura seu fabricandi modo satis patent, et expositione non indigent. Quatuor circulos per quatuor angulos fieri praecipit: sed quomodo hoc intelligendum sit consequenter ostendit: Duo, inquit, sint in latere uno, et duo in altero (Exod. XXV). Erant itaque non usquequaque in angulis, sed juxta angulos: duo in latere uno, et duo juxta angulos in latere opposito. Dubitari potest quid de propitiatorio sentire oporteat, eo quod auctor ipsum seorsum describat. Sed nihil aliud intelligo propitiatorium nisi arcae ipsius operculum, tabulam videlicet quamdam de auro purissimo ex integro factam: unde et habebat cum arca tam in longitudine, quam in latitudine unam per omnia eamdemque mensuram. Sed, ne super hoc tibi aliquid ambiguitatis remaneat, audi quid de arca, audi quid de propitiatorio Scriptura ipsa proponat. Nam de arca scribitur: In qua pones testimonium quod dabo tibi (ibid.), et longe post de propitiatorio: Coram, inquit, propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi (Exod. XXX) Testimonium quod in arca ponitur quomodo, quaeso, propitiatorio tegitur, nisi quia non aliud est ejus operculum, et aliud propitiatorium! Sed dignitatis ejus excellentia innuitur in eo ipso quod separatim describitur. De ipso propitiatorio Divinitatis responsa juxta divinae propitiationis modum, modo dabantur, modo non dabantur. Merito ergo propitiatorii nomen accepit in quo Dominus propitiationis suae praerogativam exhibere, vel ostendere consuevit. Intelligendum est autem quod corona illa aurea quae arcae suprema ambiebat ubi et affixa erat, totum illud propitiatorium intra se includebat, et se altius erigendo spissitudini ejus supereminebat.
Chapter 2 of 15