Caput IV. De factura candelabri.
Nunc de candelabro videndum est; circa id maxime unde dubitari potest. Scyphi ejus in modum nucis describuntur. Scyphus autem medietatem sphaerae habere videtur. Habet itaque rotunditatem concavam et vacuam et a superioribus praecisam. Nux vero ab imo se dilatando in ventrem distenditur: a superioribus autem paulatim se acuendo ad unum punctum in summitate colligitur. Scyphus itaque habet rotunditatem sphaericam, sed praecisam, et concavitatem vacuam; nux autem rotunditatem oblongam, nec tamen vacuam vel praecisam. Quoniam igitur duo habebat communia cum scypho (vacuam scilicet concavitatem cum rotunditatis praecisione) scyphum, non nucem vocat: et quia solum habebat commune cum nuce (rotunditatem scilicet oblongam) non nucem nominat, nucis tamen similitudinem habere denuntiat. Habebant itaque ornatum hujusmodi tam hastile quam omnes sex calami, primo rotunditatem velut nucis oblongam, sed praecisam; postea rotunditatem sphaericam, quam vocat sphaerulam; et post duo haec adjuncta sibi habebat florem in modum lilii. Itaque hastile primo ad primum scyphum quasi in ipsum deficiebat: et iterum velut de medio floris cum duobus hinc inde calamis emergebat. Eodem modo intelligendum est loco secundo, et tertio. Similem vero ornatum excepta ad junctione calamorum habebat in summo. Habes autem ex similitudine hastilis quid intelligendum sit de calamis.
Notandum vero quod sphaerula dicitur esse sub duobus calamis per tria loca hastilis. Radices namque calamorum florem lilii non tam habebant sub se quam circa se, sphaerulam autem omnino habebant sub se. Ecce de candelabro; nunc videndum est de tabernaculo.
Chapter 5 of 15