Skip to the text

Caput V. De modo et mensura cortinarum.

Notandum in primis quod quidam quasi pro auctoritate recipiunt, quidquid in Josepho de istis scripta reperiunt. Putant enim eum (utpote Judaeum) tabernaculum vidisse, et eo ipso tam vera quam nota scripsisse. Mihi autem secundum testimonia Scripturarum luce clarius constat quod tabernaculum nunquam viderit. Nam quae, quaeso, Scriptura, vel saltem fingit ipsum reportatum de loco ubi illud Jeremias ex divino responso abscondit? Libenter recipiatur Josephus in his quae per experientiam novit, vel ex authenticis scripturis colligit. Nam ubi aliter sentit, confidenter ei Exodum praefero, vel quoscunque libros in canone reperio. Verba itaque auctoris in medium proferamus: et ex ipsis inquantum Dominus dederit, quid de tabernaculi constructione vel erectione sentiendum sit eliciamus. Praecipit ergo fieri cortinas decem, viginti octo cubitorum longitudinis et quatuor cubitorum latitudinis. Ait itaque de his cortinis: Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt (Exod. XXVI). Ex quinque igitur cortinis facienda erat cortina una, et ex quinque aliis cortina alia. De his magnis cortinis intelligitur quod sequitur: Ansulas hyacinthinas in lateribus, ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. Ecce dicitur quod ansulas habeant in omni parte; nec tamen dicitur quod sint in summitatibus, sed tantum quod habeant in utroque latere. Sed tacendo de uno, quod determinat, de alio dat auctor intelligere, ut secundum modum laterum fiant et ansulae summitatum. Quinquagenas, inquit, ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. Quod dictum est ansam ansae coaptandam, intelligendum est in conjunctis lateribus. Nam quid de reliquorum laterum ansis sentiendum sit, melius videbitur in sequentibus. Sequitur: Facies et quinquaginta circulos aureos, quibus cortinarum vela jungenda sunt: ut unum tabernaculum fiat. De eodem in sequentibus legitur: Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas. Ex his intelligi datur quod circuli denticulos quosdam inhaerentes haberent, qui ansulas per circulos trajectas mordiciis apprehenderent: sicque duo vela in unum constringerent. Ecce de cortinis.

Chapter 6 of 15