Caput IX. De erectione tabernaculi.
Restat adhuc et illa de tabernaculo dicere quae addenda sunt de ejusdem erectione. Prius ergo erigebantur tabulae super bases; postea per circulos inducebantur parietum vectes. Deinde inserebatur vectis ille qui ad continendos parietes per medias tabulas secundum librum de angulo in angulum ibat, ubi in introitu tabernaculi velum dependebat. Post haec injecti funes per transversum tabernaculi fortiter extendebantur, et ad paxillos eminus a tabernaculo fixos firmiter adnectebantur. Sicque fiebat ut et tabernaculum ipsum contra violentiam ventorum firmum et inconcussum continerent, et operimentum ipsius supportarent, ne in superioribus ventrem faceret; et inundantium pluviarum aquas colligeret, ne vicissim ex incremento collectionis ipse sinus, et ex incremento ipsius sinus collectio aquarum cresceret, donec tandem ponderis nimietas operimentum omnino disrumperet, vel avulsum ad se introrsum et deorsum traheret. In occidentali vero plaga funes ab interiori parte aduncati per parietum summitatem ad inferiora oblique descendebant, et ad paxillos firmiter annexi tabernaculum ab ea parte continebant. Similiter ab orientali plaga debemus intelligere funes a dicto vecte, et ab extremitatibus parietum descendere et a paxillis protensos ab ea parte tabernaculum continere. Qui tabernaculum quasi infantiae pannis involvunt, ad quos usus paxillos habeat invenire non possunt, cum tamen de his in hunc modum legunt si volunt: Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias; tam paxillos ejus quam atrii ex aere facies (Exod. XXVII).
Chapter 10 of 15