Skip to the text

Caput VIII. De modo et mensura tabularum.

Sequitur: Facies et tabulas stantes tabernaculi de ligno setim, quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos, ac semissem (Exod. XXVI). Ecce de tabularum mensura; et adnectitur statim de earum incastratura. Duo autem sunt incastraturae genera. Primum ubi unum tabulae latus cavatur, alterum acuitur; et sic una tabula alteri infigitur. Sed hujusmodi incastratura in partem neutram reddit superficiem planam. Est et aliud genus incastraturae quod sit in utroque latere. Nam hinc fit quaedam praecisura lateris usque ad medietatem tabulae ex parte interiori; illinc identidem, sed a parte exteriori: et tabularum incisura incisurae inseritur ut totus paries una tabula videatur, et superficies utrinque perplana reddatur. De hujusmodi incastratura intelligitur quod sequitur: In lateribus tabulae duae incastraturae fiant, quibus tabula alteri tabulae connectatur. Erant autem viginti tabulae cum quadraginta basibus in latere australi: totidem vero et ejusdem mensurae in latere aquilonari. In occidentali autem parte, octo tabulae cum decem et sex basibus erant. Nam singulae tabulae duas bases argenteas suppositas habebant. Sunt qui tradunt angulares tabulas hinc inde dimidium tantummodo cubitum habere. sed unde hoc probetur, non possunt ostendere. Sed parum, ut mihi videtur, attendunt generalem sententiam quam in principio descriptionis legunt: Facies, inquit, et tabulas stantes tabernaculis de lignis setim, quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. Si singulae habent cubitum et semissem in latitudine, ergo et angulares tabulae. An forte quia de eis separatim agitur, recte singularem mensuram habere dicuntur? Imo tanto magis diffitendum; quoniam cum de eis seorsum agit, in nullo earum mensuram a generali regula excipit. Cui istud quod de tabulis diximus non sufficit: audiat quid auctor longe post de basibus dicit. Fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii, et introitus ubi velum pendet. Centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis. Si angulares tabulae tertiam tantummodo partem latitudinis habuerunt, quomodo cum reliquis pares bases acceperunt? Sed dicunt tabernaculum solummodo decem cubitos latitudinis tenere: et inde colligunt quod jam dictum est de angularium tabularum latitudine. Quod tabernaculum triginta cubitos longitudinis habeat, unde probetur invenio. Quod autem decem cubitos tantum latitudinis teneat, unde probetur non invenio. Dicam tamen quid inde soleat animum pulsare, unde hoc possumus magis conjicere quam probare. Credimus illud Salomonis templum juxta modum suum ad hujus tabernaculi similitudinem factum. Juxta ergo similitudinis rationem erit tabernaculi longitudo tripla ad latitudinem. Juxta similitudinis rationem erit longitudo interioris domus aequalis ad latitudinem, subdupla vero ad exterioris domus longitudinem. Possumus tamen et illud quod de tabernaculi latitudine conjicimus, et ipsum quod generaliter de tabularum mensura legimus inconcussum tenere, si dicamus angulares tabulas decimum cubitum qui sex tabulis superest ex medietate cubiti hinc inde implere, et uno cubito utrobique excedere. Nam inde procul dubio tabernaculum robustius stabat, et impulsum ventorum validius tolerabat. Talem credo dispositionem designare voluit qui dixit: Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas; et rursum, alias duas quae in angulis erigantur post tabernaculum; et rursus, alias de eisdem fecit sex tabulas, et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro. Respectu enim parietum hinc inde dicuntur retro, vel post tabernaculum esse. Nam si parietibus a latere tantum jungantur, non erit cujus respectu retro, vel post tergum dicantur. Erit itaque, juxta hoc quod dictum est, occidentalis frons tabernaculi decem cubitorum latitudinis interius, et duodecim cubitorum latitudinis exterius. Vide ne forte hoc sit quod Ezechiel intelligi voluit, cum in templi descriptione inter caetera adnectit (et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde) latitudinem tabernaculi (Ezech. IV). Istud suo loco plenius exposuimus. Sed illud hic tantum attendendum quod latitudo tabernaculi dicitur duplicatus senarius.

Et notandum quod tantum habuit orientalis pars templi circa portam interius, quantum tota latitudo occidentalis partis tabernaculi exterius. Est autem indubitanter tenendum juxta lectionem Exodi, quod quinque vectes essent per omnes tres parietes tabernaculi: unus circa summum tabularum, alius circa imum, tertius circa medium, quartus inter medium et summum, quintus inter medium et imum. Nam illa quorumdam de quinque cubitorum vectibus sententia videtur tam frivola, auctoritati vero tam contraria, ut nec videatur refellenda.

Chapter 9 of 15