Skip to the text

Caput II.

Ad me clamat ex Seir. Non autem solummodo multi ex his qui Seir erant hujusmodi Dominum clamoribus interpellabant, sed etiam ex aliis nationibus innumeri in Christi adventum suspirabant, Christi adventum desiderabant; et cum omni desiderio exspectabant. Hinc est illud Jacobi patriarchae de Christo vaticinium: Et ipse, inquit, erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Horum omnium per mysterium figuram gestabant illi qui ad Dominum ex Seir per devotionis suspiria clamabant. Nam illi ex Seir in eo cum caeteris nationibus unum erant quod omnes pariter a testamento Dei alieni exstiterant. Dicitur ergo de his qui alieni sunt secundum mentis devotionem. Ad me clamat ex Seir.

Chapter 62 of 78