Caput XII.
Quis, quaeso, cui loquitur? Creatura certe Creatori suo. Cur igitur Creatorem invocando non dicit Creator, Creator. Quis, inquam, haec audit, vel a quo? Dominus utique et a servo? Cur ergo ei non dicitur, Domine, Domine? Certe quod eum Creatorem Deum Dominum habebant commune eis cum omnibus erat; sed quod latam perditionis viam communiter cum caeteris non incedebant, eis prae caeteris ex ejus custodia erat. Gratiae ergo praerogativam ei praeferunt quam ex ejus munere acceperunt. Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Tu es qui nos de nocte custodisti ne nos cum caeteris caligo infidelitatis involveret. Tu es qui nos de nocte custodisti ne malitiae frigus charitatem nostram exstingueret. Beneficentia inchoata parat nobis fiduciam praesumendi majora. Salutem inchoatam speramus perficiendam. Ut autem salutem inchoatam perficias, necesse est ut venias. Necesse est ut venias per temetipsum, nec hoc solum, sed ut venias et per Spiritum tuum. Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Praevidebant itaque antiqui per Spiritum quia necesse erat ut Filius Dei veniret, necesse similiter ut Spiritum sanctum mitteret. Praevidebant hoc, inquam, et idcirco ingeminant cum clamant: Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Vide quam sit necessarius utriusque adventus. Ex adventu Filii credentium fides fundatur, ex adventu Spiritus sancti fides fidelium confirmatur. Unam eamdemque hominis salutem Filius operatur. Spiritus sanctus cooperatur. Ut quid ergo homo jam dubitet de placando Patre cum se videt in hoc negotio duos aequipotentes cooperatores habere? Dicat ergo custodienti, dicat custodituro hinc per semetipsum, hinc per Spiritum sanctum. Custos quid de nocte? Custos, quid de nocte?
Chapter 72 of 78