Skip to the text

Caput XIII.

Et dixit custos: Venit mane, et nox. Ab ipsa primae praevaricationis hora usque ad Christum omnes sub nocte erant, et viam revertendi ad patriam, portam intrandi ad vitam invenire non poterant, et idcirco veri dici mane desiderabant, qui quas tenebras paterentur non ignorabant. Et ecce eis juxta desiderium suum respondetur, cum a Domino dicitur: Venit mane. Quid est mane, nisi quaedam inchoatio lucis diurnae? Scitis autem quis dicat: Ego sum lux mundi (Joan. VIII). Lux mundi et sol justitiae Christus est qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Inchoatio itaque verae lucis est adventus nostri Salvatoris. Oriente namque sole justitiae inchoatur verum mane. De hoc mane in Propheta habemus: Exortum est in tenebris lumen rectis, misericors et miserator Dominus (Psal. III). Dicit itaque, venit mane. Mane desideratis, mane habebitis. In adventum Filii mei suspiratis. Cito veniet quem quaeritis. Dixit custos: Venit mane. Sicut superius jam dictum est, non dicit dixi, sed, dixit. Alia itaque persona est quae invocatur, alia a qua respondetur. Filio supplicatur, et Pater propitiatur. Filius interpellatur, Pater miseretur; Filius imploratur, Pater largitur. Dixit custos: Venit mane. Patris dicere, ut dictum est, ejus est revelare. Patris promittere est propositi sui beneplacitum menti humanae per spei fiduciam infundere. Ecce, quod longe superius jam diximus, quia quidam modum humanae restaurationis quomodo fieri oportuit intelligebant; sed, quoniam divinum beneplacitum super hoc ipso nesciebant, nullo modo petere praesumebant. Ad hoc namque ejusmodi intelligentia eis data est ut intelligerent quid desiderare, ad quid suspirare deberent. Et diu multumque desiderando, gemendo, suspirando digni fierent qui super hoc certificari debuissent. Et ecce anxie desiderantibus humiliterque supplicantibus adventus Redemptoris revelatur a quibus prius sitiebatur, nec tamen praesciebatur. Nam ecce jam merentur audire Venit mane. Filii Dei itaque adventus gentibus revelatur in eo quod mysticis Idumaeis dicitur: Venit mane. Testantur quod dicimus oracula Balaam prophetae (Num. XXIV), testantur hoc ipsum vaticinia Sibyllae. Attestatur, ni fallor, et huic testimonio ara illa quae apud Athenas consecrata erat ignoto Deo (Act. XVII). Sciscitanti autem Paulo apostolo an homo futurus esset, an Spiritus deorum: Responsum est a beato Dionysio, verus Deus, et verus homo, et ipse renovaturus est mundum. Ex his itaque palam est intelligere gentes Christi adventum ex revelatione praenosse. Accepta autem in hoc divina revelatione prophetici viri, sive ex gentibus sive ex Judaeis cum omni instantia, vel fidentia quaerebant quod prius petere non audebant. Quid aliud quaerebat vox illa prophetae ad Patrem? Emitte agnum dominatorem terrae (Isai. XVI). Quid aliud spirabat vox illa Psalmistae ad eumdem? Emitte manum tuam de alto (Psal. CXLIII). Nonne ipsius adventus ab ipso Filio satis devote nec minus aperte quaeritur, cum eidem per prophetam dicitur? Utinam dirumperes coelum ac venires! (Isai. LXIV.) Nonne manifeste satis ejus adventum Psalmista postulabat, cum ipsi proclamaret? Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos (Psal. LXXIX).

Chapter 73 of 78