Skip to the text

Caput X.

Audi et illud. Certe per praesumptionem vetiti et quasi per rapinam gestivit homo ascendere usque ad similitudinem Dei. Ut igitur modus satisfactionis responderet modo praevaricationis, ratio exigebat ut ruinae nostrae reparator per exinanitionem descenderet de similitudine Dei ad similitudinem lapsi. Filius autem est imago, et figura Patris. Ipsum itaque, ipsum juxta congruum debitae expiationis modum oportuit descendere et assumere similitudinem hominis, ut unus atque idem haberet similitudinem Dei ex generatione divina, et similitudinem hominis ex generatione humana. Scimus autem quia humanae propagationis modus juxta naturam non habet ut procedat homo ex homine sine generante; sed habet hoc Spiritus sancti proprietas, ut ipse procedat Deus de Deo sine generatione. Sicut ergo Spiritus sanctus non potuit juxta mutuam similitudinum congruentiam de summis ad ima descendere, sic nec congruum fuit eum causam hominis ad delendam affectatae similitudinis culpam suscipere.

Chapter 70 of 78