Skip to the text

Caput XIV.

Praedicitur itaque adventus Christi, nec solum Christi, sed etiam Antichristi. Venit mane, et nox. Adventus Christi diem facit, Antichristi adventus noctem ingerit. O nox tenebrosa et omni horrore plena quam facit Antichristi praesentia! Tanta namque tunc temporis seductionis caligo superventura est universo orbi, ut in errorem inducantur et, si fieri potest, electi. Dicit ergo: Venit mane, et nox. Sed, si adhuc in praedictis verbis ad tropologicum sensum recurrimus, inveniemus fortassis unde aedificari valeamus. Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Pro certo quotquot in Christo renati sumus, filii lucis existentes ut filii lucis ambulare debemus. Procul dubio alia est nox Idumaei, et alia Christiani. Sic et alius dies hujus, et alius illius. Dies Idumaei, ut diximus, est mundi hujus prosperitas, nox vero ejusdem adversitas. Sed viro fideli quid dicitur: Educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem (Psal. XXXVI). Semita enim justorum quasi lumen splendescit, et crescit usque ad perfectam diem (Psal. IV). Dies itaque noster justitia, non injustitia. Tentatio diabolica noctem ingerit, inspiratio divina diem facit. Toties vero noctis tenebras incurrimus, quoties per ignorantiam, vel per malitiam peccamus, et necesse habemus Samaritano nostro proclamare. Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Quis est iste custos cui clamatur in nocte, nisi Samaritanus ille qui misertus est ejus qui incidit in latrones, et curam ipsius egit (Luc. X)? Samaritanus namque custos interpretatur. Iste utique Samaritanus in die, iste nos custodit in nocte. Iste, inquam, nos custodit in die, quandiu dat nobis in bono perseverare. De nocte nos custodit, ne post peccati lapsum demur in reprobum sensum, et eundo de malo in malum cadamus tandem in desperationem, vel in mentis obliquationem. Ipse ergo est custos noster, ipse aeque consolator noster. Ipse qui nos custodit in tentatione, ipse qui nos consolatur in tribulatione. Ipsum custodem, ipsum consolatorem habemus, ipso postulante, ipso praestante et alium accipimus: Rogabo, inquit, Patrem, et alium Paracletum dabit vobis (Joan. XIV). Paracletus idem sonat quod consolator. De eodem Paracleto quem per Filium accepimus, dicit alio loco idem Filius: Cum venerit Spiritus Paracletus quem ego mittam vobis a Patre meo (Joan. XV). Quoniam igitur unigenitus Dei nos et consolando custodit, et custodiendo consolatur, et nunc quidem per semetipsum, nunc vero per Spiritum suum, recte ei ingeminando dicitur. Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Sed cum nos tam per diem, quam per noctem, sicut dictum est, custodiat, in nocte se esse innuit qui sic clamat, qui non diurnae, sed tantum nocturnae custodiae mentionem facit. Sed alia debet esse supplicatio ambulantis in die, et alia ambulantis in nocte. Alia denique ejus qui agit opera lucis, atque alia ejus qui agit opera tenebrarum. Scimus quoniam qui facit veritatem, venit ad lucem ut manifestentur opera ejus (Joan. III). Vultis audire ejusmodi operatorem quam fiducialiter orat, eo quod ipse in luce ambularet: In quacunque, inquit, die invocavero te, velociter exaundi me (Psal. LV). Audite econtra quam timide, quam verecunde supplicat qui tenebras iniquitatis se incurrisse considerat. Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Non dicit, parce, parce; non dicit miserere. O quam trepide supplicat qui non audet dicere, miserere mei, Deus, miserere mei, qui non praesumit ut dicat, Deus, propitius esto mihi peccatori! Saepe audimus eleemosynam petentes nihil aliud ad transeuntem divitem clamare, nisi tantummodo, Domine, Domine. Sic iste ad pervigilem, et indefessum infirmitatis nostrae custodem, supplicantis voce clamat. Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Sed quid mirum si tam humiliter clamat Christianus, quando sic, ut superius dictum est, clamat Idumaeus? Nam quanto gradus altior, tanto casus deterior. Hinc est enim quod multo difficilius renovatur ad vitam ad unius criminis lapsum quilibet Christianus, quam qualiscunque infidelis quotlibet criminibus obnoxius. Audi super hoc non meam, sed apostoli sententiam: Impossibile est, inquit, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursum ad poenitentiam (Hebr. VI). Quibuslibet enim infidelibus ad baptisma confluentibus sufficit poenitentia sola, sine satisfactione aliqua. Fidelibus vero peccantibus, et poenitentibus non sufficit poenitentia sola, sine satisfactione condigna. Nam christianorum expiatio post lapsum non solet fieri sine mactatione carnis propriae, quod poenitentibus infidelibus conferre solet passio Christi, sola scilicet mactatio carnis alienae. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia. Quid ergo mirum si humiliter gemunt qui reatus sui magnitudinem agnoscunt? Dicant ergo, dicant qui ejusmodi sunt: Custos quid de nocte? Custos, quid de nocte? Per insinuationem itaque ostendit quid sit quod petere velint, nec praesumunt. Ac si apertius dicant indulgentiam petere, gratiam reparare concupiscimus. Sed agnoscentes quam impudenter egimus, petere non praesumimus. Vias itaque veritatis sponte deseruimus, opera tenebrarum ex industria incidimus. Reverti jamjam volumus, sed inter nocturnos timores, inter nocturnos horrores nec valemus, nec scimus. Tu utique es qui tales revocare potes, qui tales revocare soles. Facis itaque, si vis. Quod aliis impendis, potes et impendere nobis. Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Sed, si merito tam humiliter, si merito tam suppliciter post lapsum orat quilibet Christianus, quanto magis quilibet ordinem et religionem professus? Nam exprobrationem et confusionem eorum qui tepescunt et defluunt in religione objicitur et improperatur illis a Domino quid agere saepe etiam saeculares personae: Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Si habitator Seir tam humiliter clamat, quid amplius facturus est quem vocabulum religionis honorat, maxime si se turpiter lapsum considerat? An forte nesciunt qui ejusmodi sunt quoniam modicum fermentum totam massam corrumpit? Quid juvat mercedes colligere, et eas in saeculum pertusum mittere, et quidquid hinc inde multo tempore, multis sudoribus congregatur ex modico, et in momento perdere? O quot annorum merita, quot meritorum stipendia perdi possunt ad unius, et unum criminis lapsum? An nescitis quoniam qui in uno offendit, reus est omnium? (Jac. II.) Qui enim vel ex uno criminali Deum sibi offensum reddidit, in caeteris etiam quae observavit, seipsum reum constituit; reum, inquam, etsi non eatenus ut quasi pro eorum praevaricatione puniatur in inferno, eatenus tamen, ut illa incorruptionis mercede privetur, quam pro caeterorum conservatione habiturus erat in coelo. Qui igitur pro momentanea delectatione contemnit Deum et Dominum universorum, deserit societatem angelorum, amittit regnum coelorum, quid, quaeso, dicturus est cum steterit ad rogandum Deum? Exemplo saltem discat, quid facere debeat. Discat, inquam, quam humiliter debeat orare, quam verecunde oporteat supplicare, si habitator Seir et tam reverenter orat, si tam humili devotione clamat qui nullum unquam sanctitatis locum tenuit, qui nunquam gustare meruit quam suavis est Dominus quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. Ad me, inquit, clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?

Chapter 74 of 78