Skip to the text

Caput VIII.

Ecce jam audivimus quid jam dicta sonent juxta historiam. Audiamus adhuc quid ipsa signent juxta mysticam intelligentiam: Custos, quid de nocte? custos quid de nocte? Dixit custos: Venit mane, et nox, ut superius jam dictum est, multi non solum ex Judaeis, verum et ex gentibus Christi adventum praenoverant, et cum magno desiderio exspectabant, secundum illud: Ecce veniet Desideratus cunctis gentibus (Agg. II). Non dicit desiderandus, sed desideratus, ut intelligas in omni gente aliquos aliquando in ejus desiderio flagrasse. Erat igitur ejus adventus a multis gentilium praecognitus, et ardenter desideratus. Ad hanc tamen cognitionem paulatim, et per intervalla temporum pedetentim ascenderant. Nam primo quidam eorum divinitus illuminati et naturali ratione edocti intelligebant quantis tenebris totum pene genus humanum involutum erat, quod idololatriae quidem tam deformi multiformitate, et tam multiformi deformitate deserviebat, ita ut diceret ligno et lapidi: Deus meus es tu. Necdum tamen idem ipsi poterant ad plenum intelligere, sub quanto captivitatis onere laborabant, etiam illi qui unum et verum Deum credebant, atque colebant. Alii postmodum altius illuminati captivitatis nostrae miseriam, damnationisque sententiam plenius intelligebant, quomodo humana natura post peccatum inflicto mortalitatis vulnere ejecta sit de paradiso in mundum, quasi de patria in exsilium, postmodum per mortem ejicienda de mundo in infernum, quasi de exsilio in ergastulum. Intelligebant itaque magnitudinem periculi, sed non aeque intelligere valebant modum evadendi. Nec illi itaque, sed nec isti terrae noctis tenebras evaserant, qui sub tantae inscitiae involucro caligabant. Alii adhuc altius perscrutantes, et subtilius intuentes gratiae manuductione discreti invenerunt, et inspexerunt multo intuitu non solum magnitudinem damnationis, verum etiam modum reparationis. Modum itaque restaurationis qui ejusmodi erant intelligebant, sed super hoc ipso divinum beneplacitum nesciebant. Novissime autem quibusdam non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus divinum propositum in idipsum revelatum est ut reparationis nostrae mysterium tam ex magna parte praenoscerent, nonnulli etiam praedicarent, aliqui tandem etiam scripto commendarent. Testantur haec praeconia prophetarum, vaticinia gentium. Sed caeteris praetermissis, his tantum interim intendamus qui modum restaurationis, ut diximus, intelligebant, sed divinam dispositionem in eo ipso non noverant. Duce itaque ratione, praevia tamen divinae revelationis luce intellexerunt; quia, si homo non peccasset, ad supernam beatitudinem, mediante justitia, ascendere potuisset. Si vero sola misericordia, nulla autem interveniente justitia post lapsum amissa, seu etiam promissa reciperet, aeternum dejectionis suae opprobrium sustineret. Semper nempe posset ei diabolus improperare in eo quod obtineret nihil juris habere, et sic constaret nec antiquam dignitatem recuperasse. Ubi autem non esset plena primae dignitatis reparatio, nec plena resturatio. Ut ergo posset homo resurgere juxta rationem justitiae opus erat satisfactione. Adhuc et istud ad illud accedit; quoniam, si homo nullam satisfactionem exsolveret, etiamsi nullum exterius exactorem culpae haberet, mordentis conscientiae exactionem, et confusionis notam ad plenum nunquam deleret. Nonne Eva magis credidit serpenti, quam suo et tam benefico Creatori? Nonne Adam elegit magis offendere Omnipotentem quam conjugem suam? Quomodo ergo post tantae praesumptionis audaciam tranquillam conscientiam obtinerent vel de corde delerent notam confusionis, si in nullo satisfacerent? Nunc autem fidelium devotio magis gloriatur de redemptionis suae satisfactione quam prius confusa sit de tantae dejectionis opprobrio, in tantum ut ubique terrarum Ecclesia fidelium cum omni fiducia canat. O certe necessarium Adae peccatum et nostrum quod Christi morte deletum est! O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem! Perspicua igitur ratio docet quod sine satisfactione homo ad plenum reparari non posset. Ad plenitudinem autem satisfactionis oportuit ut tanta esset humiliatio in expiatione quanta fuerat praesumptio in praevaricatione. Rationalis autem substantiae Deus tenet summum, homo vero imum. Quando ergo homo praesumpsit contra Deum, facta est elatio de imo ad summum. Oportuit ergo ut ad expiationis remedium fieret humiliatio de summo ad imum, sed hoc omnino non potuit nisi aliqua in Trinitate personarum. Item si homo per creaturam potius quam per Creatorem recuperare posset et recuperaret justitiam, et mediante justitia futurae beatitudinis gloriam, nonne de caetero contra excellentiam primae dignitatis magis obnoxius esset creaturae quam Creatori, facturae quam factori? Nam plus est profecto justificari et beari quam creari. Ad plenam itaque hominis restaurationem omnino non sufficeret persona quae Deus non esset. Sed nihilominus constat quia quantum ad rationem justitiae ad hominem nihil attineret quidquid quaevis persona faceret quae homo non esset. Quis autem non videat aequum et plenum juris esse et omnino rationabile ut satisfaciat filius pro patre, frater pro fratre, si ille non potest, si iste ad haec idoneus non est? Hominis ergo redemptio hominem exigebat qui pro conditionis debito propriae naturae merito subveniret. Item homo per inobedientiam debitum mortis incurrit et ad ejusdem debiti expiationem obediendo indebitam mortem pro debita solvere oportuit. Sed hoc omnino non potuit nisi homo mortalis et justus et qui mortis sententiae in nullo esset obnoxius. Ut itaque humani Redemptoris persona ad debiti satisfactionem idonea foret, oportuit ut esset verus Deus qui ad hoc sufficeret, ut esset verus homo qui pro jure necessitudinis merito exsolveret. Et quomodo, quaeso, verus et perfectus inter Deum et hominem mediator esset qui cum alterutro commune aliquid non haberet? Econtra vero nulla mediatio validior, nulla firmior esse posset quam quae fieret per illum qui utriusque naturae particeps esset. Ecce quomodo ex ratione colligitur quomodo oportuit mediatorem Dei et hominum verum Deum, et verum hominem esse.

Chapter 68 of 78