Skip to the text

Caput IV.

Superius audivimus de habitatore Seir quomodo, quandoque et quam oret ardenter, audiamus de eodem adhuc quam oret humiliter, quam oret sapienter. Audivimus quam oret devote, audiamus quam oret discrete. Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Ecce iste qui ex Seir ad Dominum clamat, attendit ubi habitat, qualis existat, et quanto se profundius peccasse deterius egisse considerat, tanto verecundius, tanto humilius orat. Custos, quid de nocte? custos quid de nocte? Attendit quam injuste vixerit, et non audet dicere: Exaudi, Domine, justitiam meam. Attendit quam multos laeserit et non audet dicere: Judica me, Domine, secundum innocentiam meam (Psal. VII). Recolit quod viscera misericordiae nunquam habuerit, et idcirco nec sic quidem orare praesumit: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L). Beati enim misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). Omni misericordia indignum se esse intuetur, si districte judicetur. Et idcirco nihil petere praesumit, solummodo supplicantis affectum in sua oratione sine inserta petitione ostendit, et sola insinuatione innuit quid velit: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Custodem nominat quem invocat, et ex officii designatione innuit quid ovibus suis de jure conditionis debeat. Tu es qui rationalem substantiam ad imaginem tuam factam custodire debes, solus qui custodire potes, tu ipse qui custodire soles. Debes, quia creatura tua est; potes, quia omnipotens es; soles, quia misericordissimus es: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Custodis est sub custodia positos custodire, perditos requirere, aversos revocare, dispersos colligere, morbidis medelam adhibere. Ovis sum morbida, ovis infirma, scis me melius quid te facere deceat, vides perspicacius quid circa me fieri oporteat: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Ejusmodi supplicator forte profundam nimiae adversitatis noctem tolerabat, cum juxta hunc modum Domino supplicabat: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Certe ipse est qui nos in die, ipse est qui nos custodit in nocte. In die suos custodit ne ulla eos adversitas feriat, in nocte custodit ne adversitatis flagellum modum aequitatis excedat. Videtur quibusdam quod suos Dominus tunc dereliquerit, cum eos nocturnis tribulationum horroribus exponit, videtur custodire, cum dies prosperitatis arriserit. Ecce hic quod omnibus certum est tacet de die, illud unde dubitari poterat fatetur de nocte: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Sane, in eo quod diem prosperitatem, noctem adversitatem interpretamus, ab historia non recedimus. Nam communis mos est historicum sensum saepe figurativa locutione ornare, sicut in saecularibus scriptis perfacile est videre. In nocte itaque, ut dictum est, supplicator jam dictus erat, et idem desiderabat, sed prae nimia confusione et humilitate petere non praesumebat. Cur enim illi respondetur a Domino, venit mane nisi quia verus cordium inspector noverat eum diem desiderare? Per insinuationem ergo dictum intelligitur quod ipsi Domino supplicando ingeminatur: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?

Chapter 64 of 78