Skip to the text

Caput primum.

« Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Dixit custos: Venit mane et nox. Si quaeritis, quaerite; convertimini, et venite (Isai. XXI). » Haec sunt quae mihi exponenda proponis, et fatuitatem meam fatigare non erubescis. Verba haec, ut verum fatear, videntur mihi valde profunda, et propter sui subtilitatem (si bene intelligantur) non minus jucunda. Scio, scio, nec fateri pudet supra facultatem meam esse eorum profunda penetrare, et hoc ipsum quod in eis somnio nescio si potero, prout oporteret, verbis idoneis explicare: Ad me clamat ex Seir. Seir ipse est qui Edon vel Esau dicitur, a quo terra Idumaea etiam Seir nominatur. Esau autem et Jacob qui et Israel, fratres fuere, et ab illo Idumaei, ab isto Israelitae. De his duobus fratribus dictum a Domino per prophetam legimus: Jacob dilexi, Esau odio habui (Malac. I). Jacob itaque electus, Esau reprobatus. Israelitae, filii electionis, Idumaei, filii reprobationis. Sed, o miranda mutatio et miseranda vicissitudo! clamant ad Dominum filii alieni, non clamant ad ipsum quos elegit in haereditatem sibi. Ad exprobrationem itaque eorum qui sunt in Judaea dicitur quid actitatur ab eis qui sunt in Idumaea. Idumaeus clamat, Judaeus tacet; ille supplicat, iste silet; ad me clamant ex Seir. Ex monte Seir clamatur, in monte Sion tacetur. Illinc clamant confitendo, istinc tacent contemnendo. Clamantibus itaque Idumaeis silent Judaei; nec tamen omnes, sed multi. Sed clamantium multi clamant non ad Deum suum, sed ad Deum alienum. Ad ignominiam ergo eorum qui ejusmodi sunt improperatur quod eis nunc per exprobrationem dicitur. Ad me, ad me, inquam, clamat ex Seir. Infelix Judaee et infatuate, alieni clamant ad Deum tuum, tu vero clamas ad Deum alienum; illi ad Deum verum, tu ad Deum falsum. Ad me clamat ex Seir.

Nota quid dicat: Non dicit clamant, sed clamat. Non dicit ille, aut ille nec aliquem exprimit determinate, sed indefinite ponitur, ne singulariter aliquis vel unus tantum intelligatur. Intellige itaque indefinite dictum tam secundum quantitatem quam secundum qualitatem personarum, et commendatur in hoc unitas supplicantium. Multos facit unum, cor unum et anima una. Multos facit unum intentio una, devotio una. Et, sicut ejus qui personaliter unus est unitas scinditur qui per multos deos mentis dispersione dividitur, sic multi unum sunt, et merito unum dicuntur cum in uno spiritu unum efficiuntur. Dicit igitur: Ad me clamat ex Seir. Unitas resipiscentium, unanimitas confidentium, ad me clamat ex Seir. Ad me, inquit, clamat. Non dicit, orat, non dicit supplicat, sed clamat. Quae est ista exclamatio nisi intensa oratio, nisi devotionis magnitudo? Si cum multo desiderio oras, clamas. Quanto ferventius oras, tanto vehementius in Dei auribus clamas. Ex quo vehementius desiderium excrescit, eo excellentius clamor supplicationis, ascendit. Clamor itaque interioris hominis est fervens desiderium mentis. Hinc est quod Moysi a Domino dicitur: Quid clamas ad me? (Exod. XIV). Nihil dixisse legitur, et tamen clamasse perhibetur. Hujusmodi clamor coelum penetrat, iram placat, veniam impetrat, gratiam parat, Dominum reconciliat, juxta id quod in Psalmista legimus: Desiderium pauperum exaudivit Dominus (Psalm. X). Perpende, si potes, quid quantumve proficiat qui sic clamat.

Chapter 61 of 78