Caput VI.
Sed adhuc ipsam litteram subtilius discutiamus, et ex his quae dicuntur quid cui personae accommodari debeat diligenter investigemus: Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? Nisi se custodem agnosceret profecto recte non diceret, clamat ad me in eo quod dicitur: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Quid ergo est quod postea adjungit? Et dixit custos. Non dicit dixi, sed, dixit custos, ac si ipse custos non sit. An forte custos est et ipse qui invocatur, et custos nihilominus ipse a quo respondetur, nec tamen alius et alius, sed unus atque idem Dominus et Deus? Sed quod prius ponitur me, et postea ponitur dixit, pluralitatem personarum in una Deitate ostendit. Iterum in eo quod non dicit, clamat ad nos, sed, clamat ad me, intelligimus quia una tantum persona invocatur, in eo quod ingeminatur: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Sed forte et illud quaeritur quae sit ista quae hic specialiter invocatur. Illud profecto scimus, quia quidquid Filius habet, a Patre habet; ergo et quod custodire valet et quod custodire solet. Quod dico de Filio, hoc dico de Spiritu sancto. Pater ergo custodit per Filium, custodit per Spiritum sanctum, custodit per semetipsum. Si ergo in illa invocatione tertio repeteretur, custos, quid de nocte, non posset convenienter intelligi nisi de Patre. Nam Filius quidem custodit per seipsum, custodit per Spiritum sanctum, non autem per Patrem suum. Solus autem Spiritus sanctus in Trinitate non per semetipsum custodit: nam nulla in Trinitate persona ab ipso accipit ut aliquid faciat vel facere possit. Cum ergo custodiae geminatio sit in invocatione de Spiritu sancto non possumus hoc recte intelligere. Nam invocationis ingeminatio intelligi compellit dictum de Filio. Filius itaque invocatur, cum dicitur: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Sed ecce cum una persona invocatur, alia flectitur. Flectitur, inquam, non solum ad pacem, sed etiam ad desiderii promissionem. Promittitur namque quod a supplicante desideratur, cum dicitur: Venit mane. Vidimus quae sit persona quae invocatur, videamus et quae sit illa quae placatur. Sed ut breviter dicam principalis persona intelligitur ad quam placandam alia interponitur. Pater autem principium est Unigeniti, Unigenitus vero principium est et Spiritus sancti. Sicut itaque in mediatore et propitiatore intelligitur genitus, sic in propitiato intelligitur ingenitus non autem Spiritus sanctus. Non enim Spiritum sanctum exigere satisfactionem decet de eo quod Filius indulget a quo habet idem Spiritus totum quod habet. Vides modo, ut credo, apertius quod superius jam diximus quomodo in eo, quod custos tertio reperitur, personarum Trinitas intelligitur. Filius namque primo custos dicitur quia custodit per semetipsum; secundo idem nominatur quia custodit per Spiritum sanctum. In prima itaque positione intelligitur Filius solus, in secunda subintelligitur et Spiritus sanctus, in tertia solus ingenitus. Solus ingenitus intelligitur in eo quod scribitur: Dixit custos: Venit mane, et nox. Quid est dicere nisi verbum proferre? Patris dicere est veritatem eructare. Patris dicere sapientiam generare. Nobis autem tunc dicit quando nobis beneplacitum suum sapientiae suae revelatione innotescit. Tunc nobis interna Patris locutione aliquid juxta desiderium nostrum promittitur, quando spei et exspectationis nostrae firma certitudo cordi nostro infunditur. Nunc credo manifestum est intelligere cui personae debeat convenire quod dicitur: Dixit custos. Venit mane, et nox. Vidimus quid sit Dei dicere vel promittere.
Chapter 66 of 78