Skip to the text

Caput V.

Certe, cum contra divinum mandatum aliquid praesumitur, per contumaciam contra majestatem agitur. Sed cum majestatem laesam propitiare volumus, ad ejus misericordiam recurrimus. Ad propitiandam itaque majestatem recurrimus ad ejus bonitatem, nec solum ad ipsam, imo et ad ejus veritatem. Nam venia vere poenitentibus procul dubio promissa est ab eo utique, ab eo, inquam, qui mentiri omnino non potest. Dei itaque misericordiam et Dei veritatem quasi geminam spei anchoram inter tentationum procellas praevaricationumque naufragia habemus ne in desperationis Caribdin incidentes, omnino pereffluamus. Hae sunt quae nos post multa naufragia perducunt ad portum salutis. Hae sunt quae nos de summis periculis introducunt in arcem verae securitatis: Misit, ait Propheta, Deus misericordiam suam et veritatem suam, et eripuit animam meam (Psal., LVI). Post multa itaque perpetrata scelera recurrentes saepe ad poenitentiae lamenta, Deo Dei veritatem, Dei misericordiam opponimus, ut iram divinam placare possimus. Scis itaque quia hoc nomen Deus, commune est tribus. Scis nihilominus quod mos est divinae Scripturae, potentiam Patri, sapientiam Filio, bonitatem Spiritui sancto quasi specialiter attribuere. Quare autem singula singulis attribuantur, alias tibi, mi Bernarde, jam scripsimus, et hic replicare non debemus. Quarumdam igitur proprietatum consideratione ad Patrem majestas, ad Filium veritas, ad Spiritum sanctum specialiter pertinet benignitas. Quando ergo majestatem laesam placare quaerimus, quid aliud quam offensam Patris mitigare studemus? Quando vero promissam poenitentibus misericordiam, promissionisque veritatem exigimus, quid aliud quam, mediante Spiritu sancto cum Filio, Patris iram lenire tentamus? Cum summam veritatem, summam sapientiam interpellamus, Filium invocamus. Summam clementiam, summam bonitatem implorare, quid aliud quam Spiritui sancto supplicare? Sapientia est quae expellit tenebras erroris, bonitas quae expellit frigus iniquitatis. Sapientia est quae nos custodit inter nocturnos horrores, bonitas quae nos custodit inter nocturnos algores. Custos itaque est Dei Filius, custos est Spiritus sanctus. Nam ille nos ab errore, iste nos liberat ab iniquitate. Quoniam igitur in istis duobus ad principale lumen accessum habemus, recte nunc ingeminatur, cum dicitur: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Et additur, et dixit custos. Ecce tertio custodis nomen repetitur quoniam personarum Trinitas in una Deitate invenitur. Recte namque et ipse Pater potest dici custos noster. Nam, sicut veritatis protegere ab errore, et sicut bonitatis ab iniquitate, sic majestatis est protegere a qualibet adversitate.

Chapter 65 of 78