Skip to the text

Caput XI.

Notate praeterea quid in illa rapina specialiter affectaverit, et invenietis (nec mirum) quia illa affectatio specialis injuria Filii fuit: Eritis, inquit, sicut dii scientes bonum et malum (Gen. II). Quid est Filius Dei nisi sapientia Dei? Specialiter itaque in sapientiam peccavit qui scientiam per rapinam obtinere voluit. Pensate, si potestis, ex uno quam justum, ex altero quam pium fuit ut Filii sui injuriam Pater vindicaret, Filius ignosceret. Disce homo quid facias, disce quid facere debeas. Disce, inquam, remittere injuriam propriam, ulcisci alienam. Ecce parum fuit Filio Dei ut suam ignosceret, nisi eamdem ipsam et apud Patrem expiaret. O pietas stupenda, charitas inaestimabilis! Ut autem contraria contrariis curentur, attendite quam congruum, quam artificiosum videtur ut qui per insipientiam ceciderat, per sapientiam resurgat. Par fuit ut qui falsitas fuit causa perditionis, veritas fieret via salutis. Par fuit ut qui mortem incurrat per verbum diaboli, ad vitam rediret per verbum Dei. Ex praedictis itaque patet satis, ut arbitror, quia nulli alii personae in Trinitate magis conveniebat ab alia propitiari quam Patri, nulli alii causam hominis apud Patrem expiare magis congruebat quam Filio. Divisit itaque inter se summa illa personarum Trinitas unus Deus negotium salutis humanae, ut unam eamdemque hominis culpam Pater puniret, Filius expiaret, Spiritus sanctus ignosceret. Ad majorem igitur lapsi hominis gloriam ut possit resurgere per justitiam, Pater satisfactionem exigit, Filius exsolvit, Spiritus sanctus se medium interponit. Haec via, haec porta salutis. Hic summus, hic singularis humanae restaurationis modus. Hoc itaque antiqui Patres non solum ex Judaeis, verum et ex gentibus multi intelligebant: nam in idipsum, ut dictum est, tum ex insita ratione, tum ex divina revelatione edocti erant. Sed qui hoc intelligebant, et tamen super hoc ipso divinum beneplacitum nesciebant, nullo modo id petere praesumebant. Quis enim unquam praesumeret petere ut Filius Dei genus humanum per semetipsum visitaret, per semetipsum redimeret, visitaret per incarnationem, redimeret per passionem. Quis, inquam, hoc petere praesumeret nisi Dei propositum super hoc prius ex divina revelatione cognovisset? Desiderabant tamen quod petere non audebant. Ad hoc anhelabant, in hoc suspirabant, propter hoc gemitibus, et lacrymis Dominum interpellabant, et aestuantium desideriorum clamoribus ad ipsum vociferabant. Horum typus exprimitur in eo quod a Domino dicitur: Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte, custos, quid de nocte? Custos, inquiunt, quid de nocte? Ac si per insinuationem exprimerent quid tantis desideriorum aestibus quaererent. Scimus, inquiunt, fili Dei Verbum Altissimi, scimus quoniam adventus tuus nobis est necessarius, sed petere non praesumimus. Scimus quoniam satisfactio nostra pendet ex incarnatione tua, pendet ex passione tua; sed facis, si vis. Nam hoc quis petere audeat, quis postulare praesumat, nisi super hoc prius beneplacitum tuum agnoscat? Custos, quid de nocte, custos quid de nocte?

Chapter 71 of 78