Skip to the text

Caput VII.

Videamus nunc quale sit quod promittit: Venit mane, et nox. Sub nocte, ut superius dictum est, magnae tribulationis gemebant, et ad diem diu desideratae prosperitatis anhelabant. Quid ergo est quod eis in promissione proponitur non solum mane quod volebant, verum etiam nox quam nolebant? Sed unum promittitur ad consolationem, alterum praedicitur ad eruditionem, utrumque ad utilitatem: Venit mane, et nox. Quid est mane nisi terminus noctis, et quid est nox nisi terminus lucis? In uno mane habemus noctis terminum et diei initium. Venit ergo mane, quia nox quam horretis ecce jam terminabitur, et dies ad quam tantopere suspiratis in instanti inchoabitur. Sed cum dies diu sperata supervenerit, non permanebit, quia venit mane, et nox. Ac si apertius diceret: Sic transiet nox ut iterum redeat, sic rediet dies ut iterum recedat. Venit mane, et nox. Si in nocte es, noli desperare, quia veniet mane; si in die es, noli confidere, quia veniet nox. Mane ergo promittitur ne laborantes deficiant; nox futura praedicitur ut cauti fiant. Illud utique ad medelam, istud autem ad cautelam. Venit mane, et nox. Sed quid aliud est ista alicui dicere nisi temporis hujus mutabilitatem et alternantium vicissitudinum varietatem ostendere et ad contemptum tam mundanae prosperitatis quam mundanae adversitatis animum informare, et ad aeternorum desiderium provocare? Dicit ergo: Venit mane, et nox.

Chapter 67 of 78