Caput III.
Sed ista quae de antiquis audivimus, ex Dominica voce studeamus, etiam si placet, ob nostram utilitatem ad nostra tempora derivare. Ad me, inquit, clamat ex Seir. Quid est Seir? Seir interpretatur hispidus vel pilosus. Et ex eo quidem Esau est Seir dictus quod esset supra modum pilosus et in modum pellis hispidus. Et pilus quidem de carne oritur, sed carnis mensuram excrescendo longe supergreditur. Sic sane desideria carnis de carnis quidem necessitate surgunt, sed nisi per temperantiam et parcimoniam moderantur, necessitatis et modestiae metas excedunt. Ad pilos itaque pertinet carnalis voluptas, saecularis vanitas, et ejusmodi desideriorum qualiscunque superfluitas. Pilus sine laesione praeciditur, sine laesione non avellitur. Sic absque dubio motus carnis sine periculo valet et debet amputari in superfluis, et tolerari in necessariis. Hinc est quod lenitate jubentur pilos carnis suae radere non avellere: nam desideria carnis oportet temperare, quae non possumus exstirpare. Quasi igitur in Seir sunt qui superflua quaerunt, superflua diligunt, et in omni superfluitate vivunt. Sive in religione sive extra fueris, si superflua sectaris, si superfluitate delectaris inter habitatores Seir computaris. Sed vae, tibi quisquis ibi es, et malae securitatis confidentia taces. Vae tibi, si Seir inhabitas et ad Dominum non clamas. Clamat qui compungitur, clamat qui confitetur, clamat qui supplicat. Ex Seir clamat, qui se de voluptate vel vanitate accusat. Ex Judaea clamat, qui Dominum de indulta venia, vel impensa gratia laudat. Et saepe fit ut qui in religione sunt et velut in terra promissionis vivunt nimia securitate torpescant, et ultra modum de sua sanctitate praesumant, et tam a sui accusatione quam a Dei laude conticescant. Econtrario autem saepe his qui adhuc in saeculari habitu sunt, post expletas concupiscentias ad poenitentiam redeunt, corde compunguntur, ore confitentur seipsos accusantes, seipsos damnantes, et dum se de sua perversitate districte judicant, aures Domini Sabaoth magnis clamoribus pulsant. Ecce quomodo contingit saepe regulares torpore tacere, saeculares devotione clamare. Ad ignominiam itaque eorum qui in religione torpent, et inepta securitate tacent, eis per improperationem dicitur, quid a saecularibus actitetur: Ad me clamat ex Seir. Hispidus et pilosus et vitiorum deformitate foedus jam ad me corde compunctus clamat, jam me crebris suspiriis interpellat, et tu taces eo quod te sanctum putes, dicens in corde tuo: Dives sum, et nullius egeo, et nescis quia miser es, et miserabilis (Apoc., III): Ad me clamat ex Seir. Erubescat monachus, erubescat canonicus negligens et torpens, ad omnia desidiosus, et a laude Dei mutus, saepe psallens ore et tacens corde; erubescat, inquam, et ingemiscat cum ex Dominica voce audiat et legat: Ad me clamat ex Seir. Erubescat anachoreta, erubescat eremita, si corde vagando a Dei laudibus vacat. Erubesce et tu miser ipse, qui haec dictas et scribis, qui cum in Dei laudibus mutus sis, consimiles tibi condemnas et de taciturnitate arguis. Erubesce et tu, qui haec legis et audis, si in conspectu angelorum te mutum et mei similem recognoscis. Quid contemplativus quisque dicturus est si a laudatione vacat ad quod assumptus est? Nunquid et tu taces, qui nihil aliud officii habes? Cur non prophetico, cur nec angelico provocaris exemplo? Audi vocem Prophetae: Benedicam, inquit, Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII). Et Angeli non cessant clamare nocte et die: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat, et qui venturus est (Apoc. IV). Ecce angeli clamant jugiter, et tu cur non cum Propheta clamas semper? Quid, si clamas et ad Dominum non clamas? Forsitan jactitas te apud proximum, forte magnificas te apud temetipsum; clamas, sed non ad Dominum. Forte dicis apud temetipsum, non sum sicut caeteri fratrum, non sum denique sicut carnalis iste, qui omni die deservit ventri et gulae, eo quod ipse relicta Sion Seir habitator effectus sit, et inter Idumaeos sicut societatem sic et sortem acceperit. Hoc est tumultuare apud temetipsum, non clamare ad Dominum. Sed forte ille quem judicas jam seipsum damnat, seipsum accusat, jam forte ad Dominum clamat et exit justificatus a te, ut merito debeas a Domino per improperium audire: Ad me clamat ex Seir.
Chapter 63 of 78