Skip to the text

Caput IX.

Nihilominus autem eadem ratione investigante invenitur cui potissimum summae Trinitatis personae haec pietatis dispensatio accommodetur. Sicut superius monstratum est, ut posset homo primam dignitatem ad plenum recuperare, opus fuerat satisfactione. Ut autem satisfactio fieret, oportuit esse et qui jam exigeret et nihilominus qui eam exsolveret. Culpam vero punire, vel aliquam satisfactionem pro illa exigere quam Pater ignosceret nec Filio nec Spiritui sancto omnino congrueret quorum uterque a Patre habet totum quod habet: Oportuit itaque pro hac parte aut Patrem, aut nullum uti exactione, oportuit nihilominus aut Filium, aut Spiritum sanctum pro homine satisfacere. Sed si Spiritus sanctus mediatoris officium susciperet hanc forsitan mediationem homo suspectam haberet. Quid, quaeso, mirum si super hac re homo cogitaret ut homo, timeret ut homo. Timeret forsitan ne Filius magis faveret Patri a quo habet totum quod habet quam Spiritui sancto a quo nihil habet eorum quae habet. Et si homo haberet duos contra se, unum pro se, forte non integre confideret de tali mediatione. Oportuit autem ut natura quae credendo ceciderat, credendo resurgeret. Ceciderat credendo serpenti, resurgeret credendo Redemptori, ut quod per fidem perdiderat, per fidem recuperaret, et per eamdem portam compelleretur redire per quam a Dei beneplacito placuit hominem exire. Sed si Dei Filius causam hominis susciperet, homini nihil suspicionis ingereret. Nam non posset Spiritus sanctus juxta suprapositam rationem culpam non ignoscere quam Filius vellet remittere, quanto magis quam vellet sua satisfactione delere? Imo absque dubio, Filio causam hominis suscipiente, magis oportuit Spiritum sanctum cooperatoris quam exactoris officium exercere. Ecce quomodo ratio aperta demonstrat quod causa hominis ad sui expiationem personam Filii specialiter requirebat.

Chapter 69 of 78