Skip to the text

Epistola LXIII. Henrici Regis Anglorum ad Anselvum

Dolet. Anselmum sibi pectinaciter reluctavi. Misisse ,se ad apostolicum siguifical, et se 1ntenim. consentive ut de beneficio Cantuariensis Ecclesie convenienter habeat.

HENaicus, rex Anglorum, Awsrrwo, Cantuariensi archiepiscopo, salutem et amicitiam.

Mandasti mihi quod ad me venire non poteras, nec mecum esse, sicut Lanfrancus antecessor luus cum patrie meo multis annis fuit; unde valde doleo quod facere non vis, quia si facere voluisses, libenter te susciperem, et omncs illos honores, et dignitates, et amicitias, quas pater meus antecessori tuo fecit, tibi fecissem. Dominus vero apostolicus mandavit. mihi litteris suis preces et admonitiones super quibusdam rebus. Quapropter volo legatos meos Romam mittere, el consilio Dei et barenum meorum domino pape inde respondere, et hoc requirere quod mihi requirendum est, Et accepto responso a papa, mandabo tibi hoc quod mihi Deus 2nnuerit. Interim autem consentiam quod tu de beneficio Cantuariensis Ecclesi convenienter hàbeas; quamvis hoc invitus facio, quoniam nullum mortalem hominera in regno meo libentius mecum quam te habere voluissem, nisi in te remansisset, teste Roberto episcopo Lincolniensi ei Willelmo.

Chapter 63 of 210