Skip to the text

Caput I. DE INSCRIPTIONE PR^FATIONE

« Sacratissimo atque invictissimo Principi, ac Domino Rudolpho II. Roman. Imper. semper Augusto: Serenissimis, atque potentissimis Christiani orbis monarchis, ac regibus, illustrissimis celsissimisque principibus, rebuspublicis atque ordinibus, fratribus, consanguineis, affinibus, foederatis, atque amicis carissimis: Jacobus Dei gratia magnae Britanniae, Franciee, et Hiberniae rex,

(a) Fides Protestantium Anglorum non est vere

fidei vere Christianae, Catholicae, Apostolicae, veterisque ac primitivae Ecclesiae, tot Episcoporum, aliorumque fidelium martyrii gloria coronatorum sanguine illustris, propagator ac defensor: in Christo Jesu omnium nostrum Salvatore, ac mediatore unico, salutem, felicitatemque perpetuam. » Haec inscriptio, quod attinet ad fidem, ab omni parte falsa esse convincitur. Primum enim (a) fides, quam rex defendit, non potest esse Christiana, nisi Christi verba sint falsa. Damnat rex in hac ipsa praefatione pag. 42. transsubstantiationem panis in corpus Christi; et tamen Christus ipse accepto pane dixit: Hoc est corpus meum: testibus Matth.

Christiana.

cap. £xvi. Marco cap. xiv. Luca cap. xxn. Paulo I. Gorinth. xi. Neque fieri potest, ut verba illa Christi sint vera, nisi per conversionem, et transmutationem, quam Ecclesia Catholica proprio vocabulo trans ubstantiationem vocat, ut recte docet conc.Trid. sess. 13. cap. 4.

Negat rex pag. 48. primatum Apostoli Petri, et tamen Dominus Joan. xxi. non semel, sed tertio dixit: Simon Joannis diligis me 'plus his? Et respondente Petro: Domine tu scis quia amo te, subjunxit: Pasce oves meas; ubi nemo negare potest S. Petrum factum esse Pastorem omnium fidelium, et ipsorum etiam Apostolorum, nisi neget fideles omnes, et ipsos etiam Apostolos fuisse oves Christi: quem locum fuse tractavi, et expendi, lib. i. de summo Pontifice cap. 14. 15. et 16.

Affirmat rex pag. 56. Romanum Pontificem esse Antichristum. At Christus, Joan. v. dixit ad Judaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me (a), si alius venerit innomine suo, illum accipietis. Ex quo loco colligunt Sancti Patres Augustinus, Chrysostomus, et Cyrillus in hunc locum, necnon Irenseus lib. v. adversus heereses, Ambrosius in Comment. II Thessal. ii. Hieronymus in epist. ad Algasiam quaest. 11. Antichristum recipiendum esse a Judaeis, ut Messiam. Satis autem constat Romanum Pontificem a Judaeis numquam habitum esse pro Messia: proinde ex sententia Christi, Antichristum non esse.

Omitto caetera, quae rex in hac praefatione damnat, vel negat, ut intercessionem Sanctorum, missam, purgatorium, indulgentias, et similia, quae qui negat, eum Catholicum Christianum non esse fideles omnes, non- solum docti, sed etiam idiotae sciunt, et profitentur.

Deinde, quod (b) fides, quam rex defendit, non possit jure dici Catholica; intelligi potest ex definitione, quam tradit Vincentius Lirinensis in Commonitorio adversus prophanas vocum novitates: illud enim dicit esse Catholicum, quod semper, et ubique creditum est. Certe autem per mille quingentos annos, ne nomen quidem Protestantium auditum est. Ac ne de omnibus articulis novis, quos rex defendit, disputationem

suscipiamus: ille certe primarius, et proprius Anglorum de primatu regis in spiritualibus; quem articulum rex ipse potissimum propagare, et defendere nititur, adeo recens est, ut primus auctor ejus nostro tempore vixerit, Henricus videlicet, Octavus rex Anglorum: ipse primus abnegata obedientia Summi Pontificis, se caput Ecclesiae Anglicanae nominari, et agnosci voluit. Cujus rei testes sunt omnes ejus temporis historici, Joannes Cochleus in libro de vita Martini Lutheri, Laurentius Surius in historia nostri temporis, et alii multi. Sed unum auctorem praeterire non possum, qui scribit ea, quibus interfuit: Is est Mauritius Channei Anglus Carthusianus in libro de vita et martyrio Carthusianorum cap. 9. cujus haec sunt verba:

(i (c) In principio anni Domini 1535. diffinitum fuit per regem Angliae, et in celebri actu parlamenti sui institutum, ut omnesauctoritatem, et obedientiam, quam debebant Domino Papae, et cuique alii superiora in aliis regnis, abrenunciarent, et ipsum regem, ut supremum caput Ecclesiae, tam in spiritualibus, quam in temporalibus sub juramenti attestatione susciperent: contradicentes vero tamquam rei laesae Majestatis haberentur, et aequali morte punirentur. » Et cap. 10. scribit, missum fuisse D. Thomam Crowell cum aliquot consiliariis ad tres monachos Carthusianos in turri Londinensi carceratos, ut eis proponeret deGretum parlamenti quo jubebantur auctoritati Domini Papae renunciare, et solum regem in caput Ecclesiae recipere.

Cumque, inquit, respondissent Patres nostri, se consensuros omnibus, quae, et in quantum lex divina permiserit; subjunxit ille (d): Nullam exceptionem admittam, sive lex divina permiserit, sive non. Replicaverunt nostri beatissimi Patres, Ecclesiam Catholicam aliter semper tenuisse, ac docuisse. Respondit ille: Non curo Ecclesiam; vultis consentire, an non? Dixerunt illi, se propter timorem Dei non ausos esse contraire, ac deserere Ecclesiam Catholicam. Haec ille, qui satis aperte nos docuit, unde, et quando initium habuerit nova haec fides Anglicana, quam rex hoc loco Catholicam nominat.

(a) Juclcei Antichristum pro suo Messia recipient. — (b) Fides Protestantium Anglorum non est vere Catholica. — (c) Quando coepit hoeresis Anglicana. — (d) Haeretici non magni faciunt legem divinam, quando repugnat humanae cupiditati.

Quomodo autem Catholica est, id est, semper credita, si ante annum millesimum quingentesimum trigesimum quintum audita non est? vel si nova non est, sed antiqua; cur sancti illi martyres novitatem ejus ita exhorruerunt, ut dicerent Ecclesiam Catholicam semper aliter tenuisse: et ob timorem Domini crudeli supplicio mori maluerunt, quam novum istud dogma, et praedicatae fidei contrarium recipere?

Neque solum fides ista regis non est Catholica, quia non semper credita, sed etiam (a) quia non ubique credita. Fides enim vere Catholica ab initio Apostolicae praedicationis in universo mundo seminari, crescere, et fructificare ccepit: sic enim loquitur Apostolus ad Coloss. i.: In universo mundo, inquit, est verbum veritatis Evangelii, et fructificat, et crescit. Et ad Roman. i. Fides, inquit, vestra annunciatur in universo mundo. Neque huic veritati repugnat, quod haereses quoque in universo mundo, sunt: nam ut S. Augustinus scribit in lib. de Pastoribus cap. 8. hoc interest inter fidem Catholicam, et haereses, quod fides Catholica in universo mundo eadem est, haereses autem, in universo mundo non eaedem, sed diversissimae sunt, ac per hoc nulla eorum Catholica dici potest.

Certe Romanae Ecclesiae fides, ut vere, proprieque Catholica eadem est in Europa; eadem est in Asia; eadem in Africa, eadem in orbe nuper invento; eadem in monte Libano; eadem in America, eadem apud ultimos Japones. Contra vero haereses Nestorii et Eutychetis Orientis loca quaedam occupant; ad Occidentem non pertinent. Haereses Lutheranae Septentrionis angulum possident, mare non transierunt; Asiam, et Africam non attigerunt; ad Graeciam appellere conatae cum ignominia repulsae sunt. Sed neque una est fides Lutheranorum, sed multae, atque adeo inter se contrariae, ut aliae alias haereticas vocent.

Porro fides Anglorum de primatu regis in spiritualibus adeo Catholica dici non potest, ut ne unius quidem regni fides dici possit, cum in ipsa Britannia magna sit multitudo Puritanorum, qui Calvinum auctorem secuti, primatum Ecclesiasticum, non ad regem, sed ad Senatum Ministrorum pertinere

contendant. ( b ) Calvinus enim lib. iv. Institut. cap. 5. § 9. cum docuisset monarchiam non esse optimum regimen; addidit, etiam si esset in politica administratione regimen optimum monarchia; tamen in Ecclesia non esse: neque ullum hominem dici debere caput Ecclesiae, non solum principale, sed neque ministeriale. Et eodem lib. iv. cap. 11. § 13. docet, in causis Ecclesiasticis non esse imperatorem idoneum cognitorem, ac propterea vehementer laudat S. Ambrosium, quod vocatus ad Palatium ad conferendum de fide coram imperatore, omnino accedere recusaverit. Et eodem lib. iv. cap. 20. § 7. disertis verbis dicit, regis officium apostolicum munus non esse: sollicitudinem autem Ecclesiarum ad Apostolicum munus in primis pertinere docet Apostolus, I Corinth. xn. et II Corinth. xi. Et idem Apostolus apud Lucam Act. xx. dicit, Episcopos a Deo positos Ecclesiam regere. Sed apertissime in cap. vi. Arnos, invehitur in eos, qui Henricum VIII Ecclesiae caput appellant.

Quod autem Puritani non admittant primatum regis in spiritualibus, docet ipse idem rex in opere quod inscripsit, (JasOaxtov Au>pov Nam lib. n. pag. 43. dicit, eos paritatem quandam, et aequalitatem in Ecclesiam inducere. Et in hac ipsa praefatione pag. 48. (i Inconfusam, inquit, illam anarchiam, et parilitatem Puritanorum invectus sum, ut ex pccaiAixco meo Awpw satis constat. » Quare cum fides, quam rex defendit, ante paucos annos nata angustissimis limitibus contineatur, non Catholica, id est, vetus, et universalis; sed nova, et particularis nominari debet.

Quod vero ( c ) Apostolica (quod nomen fidei suae tertio loco rex tribuit) nullo jure appellanda; sed apostatica omni jure nominanda sit, ex eo manifeste convincitur, quod fides, quae nunc in Anglia viget, seminatores habuerit Bucerum, et Petrum Martyrem Vermilium, utrumque apostatam. Primi autem in Scotia eversores Catholicae fidei, et haeresis satores fuerunt viri quidam factiosi, et turbulenti, quos Apostolos nominare scelus maximum esset. Neque de hac re mihi fidem haberi volo, sed regi: sic enim ille scribit in Basilico suo Doro lib. it. pag. 40 et 41.

(a) Alia ratio, cur fides Protestandum non possit dici Catholica. — (b) Calvinus repugnat Calvinistis Anglicanis, qui pro tesjantes dicuntur. — (c) Fides protestandum Anglorum non est vere Apostolica.

« Reformata religio in hanc nostram Scotiam divino plane miraculo introducta est: nam cum multa in illo negotio a concitata multitudine temere fierent, et perturbate, multi etiam cupiditatem suarum turbine abrepti, caeco animi impetu, et nullo judicio ad opus illud Dei peragendum ferebantur. » Et paulo post: « In illa et rerum et temporum confusione orti sunt quidam igneae natura) concionatores, qui eo potentiae apud populum provehebantur, ut dulcedinem jam imperii degustantes, inciperent nescio quam democraticae reip. formam sibi somniare. »

Itaque reformata religio, id est, Catholica religionis eversio, ipso rege teste, ab hominibus temerariis, cupidis, sine judicio, caco impetu, principatum, atque imperium ambientibus, in Scotia introducta est. Mirum est autem valde, quod rex reformationem religionis, ac non potius deformationem appellet, quam ab hominibus cacis, temerariis, cupidis, ambitiosis, id est, nulla forma virtutis praditis, et multitudine vitiorum deformatis introductam esse concedit.

Dicet fortasse, divino miraculo, per homines deformatos omni genere vitiorum, et qui ab Apostolorum virtutibus longissime absint, Apostolicam fidem in Scotia restitutam fuisse.

At nos contra scimus, divinam legem per Mosem, et Prophetas, viros sanctissimos introductam; Evangelium Christi per Apostolos, qui Spiritus sancti donis omnibus abundabant, mundo p radicatum; ccetus hominum reformatos, quos ordines religiosos appellamus, per homines excellenti virtute praditos, institutos. Nova ista miracula, quibus colligantur de spinis uva, et de tribulis ficus, id est, a deformatis reformatio, et ab Apostatis Apostolica Religio, Ecclesia vere Christiana non novit. Sed de hac re in sequenti disputatione plura dicemus.

Sequitur igitur, ut ostendamus (a) fidem, quam rex defendit, non esse veteris, ac primitiva Ecclesia, Martyrum sanguine illustris, fidem. Hac enim est quarta laus, quam rex fidei sua in inscriptione attribuit. Non esse autem fidem regis Anglorum, fidem Ecclesia veteris, ac per hoc neque esse vere Christianam, neque Catholicam, neque Apostolicam; ex iis qua rex in hac ipsa prafatione docet, nullo negotio demonstrabimus.

Scribit enim rex pag. 38. admittere se, praterscripturas sanctas, tria Symbola, Apostolicum, Nicenum, et S. Athanasii; quatuor prima concilia generalia; et qua sancti Patres, quadringentis (in Anglico quingentis) post Christum annis unanimi consensu docuerunt. Deinde pag. 42. damnat intercessionem Sanctorum, reliquiarum venerationem, quam intolerabilem idololatriam vocat. Missas privatas, transsubstantiationem,'et alia id genus multa; ut etiam pag. 46. purgatorium, indulgentias, satisfactiones pro defunctis, et similia.

Accipiam (b) intercessionem Sanctorum, cum reliquiarum veneratione; quae si ostendere potuero, a Patribus, qui primis quadringentis, vel quingentis annis floruerunt, unanimi consensu approbari, simul effecero, fidem regis Anglorum non esse fidem veteris, et primitivae Ecclesiae, sed figmenta, et heereses Novatorum.

Primum igitur concilium quartum generale, in quo 630. Episcopi interfuerunt, et quod ab ipso rege cum honore suscipitur, ita loquitur act. xi: Flavianus post mortem vivit, Martyr pro nobis oret. Et in Epistola Episcoporum Europa2 ad Leonem imperatorem, qua3 tempore ejusdem concilii scripta est: ct Sanctissimum vero proterium in choro, et ordine sanctorum Martyrum ponimus, ct ejus intercessione misericordem, et propitium Deum habere postulamus. » Qui ergo recipit concilium quartum, quod omnium maximum, et frequentissimum fuit, cur intercessionem Sanctorum cum illo non recipit?

Sanctus Rasilius vere Magnus in Oratione in 40. Martyres: « Qui, inquit, aliqua premitur angustia, ad hos confugiat; qui rursus laetatur, hos oret: ille ut a malis liberetur, hic ut duret in rebus laetis. » Idem de reliquiis Sanctorum eorumdem, quae per totam eam regionem divisae erant: « Hi sunt, inquit, qui nostram regionem administrant, et veluti turres quaedam cohaerentes securitatem ab hostium incursu exhibent, non uno loco seipsos includentes, sed multis jam locis hospites facti, et multas patrias exornantes. » Idem in oratione in Psalm. cxv: « Qui contingit, inquit, ossa Martyrum, quamdam sanctificationis societatem assumit ex gratia corpori infidente. » Haec ille. Quid ni igitur veneremur Sanctorum reliquias, unde

(a) Fides Protestantium Anglorum non est fides veteris Ecclesiae, sed recens adinventio. — ( b ) Intercessionem Sanctorum, et venerationem- Reliquiarum admittit vetus Ecclesia orientalis.

tanta bona nobis proveniunt? vide enrodem Basilium oratione in Mamantem, et oratione in Julittam.

Sanctus Gregorius Nyssenus sancti Basilii frater, oratione in sanctum Theodorum: ((Intercede, inquit, et deprecare pro patria apud communem regem, et Dominum. » Et infra: « Quod si majori opus fuerit deprecatione, et advocatione, fratrum tuorum Martyrum coge Chorum, et cum omnibus una deprecare, admone Petrum, excita Paulum, Joannem Theologum, ac discipulum dilectum. » Idem in eadem oratione de reliquiis loquens: « Corpus, inquit, venerandum, et immaculatum ipsius instrumentum, cum multo honore, et cultu compositum, atque ornatum, in augusto sacroque loco situm est. » Hsec ille, qui etiam addit, pulverem ipsum, qui circa conditorium reliquiarum reperitur, pro magno munere a piis peregrinis rapi consuevisse. Tanta erat in primitiva illa Ecclesia erga sacra pignora piorum devotio, quam rex intolerabilem idololatriam esse dicit, et tamen fidei primitivae Ecclesiae defensorem se facit.

S. Gregorius Nazianzenus orat, in S. Cyprianum: « Tu, inquit, e supernis nos respice, et populum hunc sancti^m dirige, etc.» Et ibidem, refert certamen sanctae cujusdam Virginis pro castitate: « Virginem, inquit, Mariam rogavit, ut periclitanti virgini opem ferret »; ac paulo post refert, eam fuisse exauditam: « Vicit, inquit, virgo, vincitur Daemon. » Idem in Oratione prima in Julianum imperatorem Apostatam, arguit eum, quod sanctorum Martyrum reliquias non coleret, cum Deorum falsorum monimenta veneraretur: « Haec, inquit, non colis, sed contemnis, et aspernaris, qui Herculis rogum ex calamitate, injuriisque muliebribus illatis excitatum admiraris. »

Eusebius Caesariensis in lib. xm. de Praepar. Evangel. cap. vn. Explicans ritum Ecclesiae veteris: « Haec,, inquit, nos quotidie factitamus, qui vere pietatis milites, ut Dei amicos honorantes, ad monumenta quoque illorum accedimus, votaque ipsis facimus, quorum intercessione ad Deum non parum juvari profitemur. »

S. Joan. Chrysostomus homil. 66. ad populum Antiochenum: « Nam, inquit, et ipse, qui purpuram indutus est, accedit illa complexurus sepulcra, et fassu deposito

stat Sanctis supplicaturus, ut pro se apud Deum intercedant. » Ubi praedicat gloriam sanctorum Martyrum ex eo, quod non solum populus, sed etiam imperator ad reliquias eorum accederet, et Sanctis ipsis supplicaret. Idem in libro adversus Gentiles, loquens de reliquiis sancti Babylae: « Sententiae, inquit, nostrae abunde fidem faciunt, quae quotidiana a Martyribus eduntur miracula.» Et in oratione de sanctis Juventino, et Maximo: «Saepius, inquit, illos^-invisamus, tumulos adoremus, magnaque fide reliquias eorum contingamus, ut inde benedictionem aliquam assequamur. » Quid hic, quaeso, rex dicet? Si Patres veteris Ecclesiae clamant. Sanctorum tumulos adoremus; quomodo rex veteris Ecclesiae fidem retinet, et interim dicit, reliquiarum adoratio intolerabilis idololatria est?

S. Ephrem in serm. de laudibus sanctorum Martyrum: « Precamur, inquit, beatissimi Martyres, ut pro nobis miseris, et peccatoribus Dominum interpellare dignemini, ut superveniat in nos gratia Christi. »

Beatus Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi 5. mystagogica: « Cum hoc sacrificium, inquit, offerimus, facimus mentionem eorum, qui ante nos obdormierunt, primum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, et Martyrum, ut Deus orationibus illorum suscipiat preces nostras.» Et Catechesi 18. « Ut autem non solum animae Sanctorum honorentur, credaturque quod etiam in corporibus mortuorum inest virtus, seu potentia; jacens in sepulcro Elisaei mortuus, mortuumque Prophetae corpus attingens vivificatus est. » Haec ille, qui inde probat corpora Sanctorum honoranda esse, et non solum animas. Atque hi quidem Graeci Patres sunt, et Orientis lumina ad aetatem illam pertinent a, quam rex requirit, ut Patres (a) Ecclesiae veteris, et primitivae esse intelligantur. Addamus nunc testimonia Patrum Latinorum aetatis ejusdem.

Sanctus Ambrosius in libro de Viduis, «Obsecrandi, inquit, sunt Angeli, qui nobis ad praesidium dari sunt, Martyres obsecrandi, quorum videmur nobis quoddam corporis pignore patrocinium vindicare: possunt pro peccatis rogare nostris, qui proprio sanguine etiam, si quae habuerunt peccata, laverunt. Isti enim sunt Dei Martyres, nostri Praesules, speculatores vitae actuum-

(a) Eadem admittit verus Ecclesia Occidentalis.

que nostrorum. Non erubescamus eos intercessores nostrae infirmitatis adhibere: quia ipsi infirmitatem corporis etiam cum vincerent, cognoverunt. » Idem in serm. 93. qui est de sanctis Nazario et Celso satis fuse commendat reliquiarum cultum, qui regi Angliae idololatria est. Quod si dicas mihi, inquit, quid honoras in carne jam. resoluta atque consumpta? honoro in carne Martyris exceptas pro Christi nomine cicatrices: honoro viventis memoriam perennitate virtutis: honoro in cineribus semina seternitatis: honoro corpus, quod mihi Dominum ostendit diligere, quod me propter Dominum docuit mortem non timere. Cur autem non honorent corpus illud fideles, quod reverentur et Daemones? quod et affliverunt in supplicio, et glorificant in sepulcro? honoro itaque corpus, quod Christum honoravit in gladio, quod cum Christo regnabit in coelo.

Sanctus Hieronymus in Epitaphio sanctae Paulae: « Vale, inquit, o Paula, et cultoris tui ultimam senectutem orationibus juva: fides et opera tua Christo te sociant: praesens facilius quod pos'ulas impetrabis. » Idem in lib. adversus Vigilantium, qui eo nomine haereticus habitus est in veteri Ecclesia, quod reliquiarrum cultum improbaret: «Dolet, inquit, Martyrum reliquias pretioso operiri velamine, et non vel pannis, vel ciliciis colligari, vel projici in sterquilinium; ut solus Vigilantius ebrius, vel dormiens adoretur. » Idem in Epist. ad Marcellam, hortatoria, ut commigretBethleem, inter alia bona ejus loci commemorat, posse sancti Joannis Baptistae, Helisaei, atque Abdiae cineres adorare, non enim idololatriam, sed pium cultum essesentiebatadorationem reliquiarum; quia non ignorabat, adorationis esse multa genera, et aliam Deo soli, aliam rebus factis deberi.

Ruffinus ejusdem temporis auctor lib. 11. hist. cap. 33. de ( a ) Theodosio imperatore sic loquitur: « Circuibat cum Sacerdotibus, et populo omnia orationum loca: ante Martyrum, et Apostolorum thecas jacebat cilicio prostratus, et auxilia sibi fida Sanctorum intercessione poscebat.» Haec ille; nec vana fides: obtinuit enim adversus Eugenium tyrannum Theodosius victoriam incredibilem non viribus militum, sed praesidio Sanctorum, quos fideliter imploraverat. Hunc pium imperatorem, reliquiarum adoratorem, et

Sanctorum invocatorem rex An glorum idololatram vocare non dubitabit, et tamen edoctum scimus a Sacerdotibus Ecclesiae veteris, et a Deo ita dilectum, ut propter hanc victoriam scripserit ille:

O nimium dilecte Deo, cui militat aether,

Et conjurati veniunt ad classica venti. ' '

S. Maximus in serm. de S. Agnete: « Itaque, inquit, o splendida Christo, pulchra Dei filio, et omnibus Angelis, ut nostri meminisse digneris, quibus possumus precibus exoramus. » Idem in serm. de Sanctis Octavio, Adventore, et Solutore: « Cuncti, inquit, Martyres devotissime percolendi sunt, sed ii praecipue venerandi sunt a nobis, quorum reliquias possidemus. »

Sanctus Gaudentius Episcopus Brixiae in tractatu de Dedicatione Basilicae multa scribit de cultu reliquiarum, ac inter alia: « Ut venerandas, inquit, Sanctorum reliquias haberemus, Deus noster tribuit; deinde ut hanc honori earum Basilicam fundare valeremus, ipse largitus est, etc. » Ubi vides» tanti fecisse reliquias Sanctorum Ecclesiae veteris Patres, ut earum honori etiam Basilicae conderentur»

S. Paulinus in Epistola 12. ad Severum invocat his versibus sanctum Clarum.

Ekec peccatorum bonus accipe vota rogantum

Ut sis Paulini, Therasiaeque memor.

Idem in tertio natali S. Felicis martyris, inquit,

Ad tumulum debes, et terra coronas.

Et ibidem de reliquiis Apostolorum loquens ait:

Nam prius imperio tantum, et victricibus armis. Nunc et Apostolicis terrarum es prima sepulchris.

Prudentius ejusdem aetatis nobilis poeta Christianus in hymno de S. Laurentio.

O ter quaterque, o septies Beatus Urbis incola,

Qui te ac tuorum comminus Sedem celebrat ossium.

Cui propter advolvi licet Qui fletibus spargit locum,

(a) Theodosius ImpSr. per intercessionem Sanctorum victoriam maximam obtinuit.

Qui pectus in terram premit,

Qui vota fundit murmure.

Vix fama nota est abditis,

Quam plena Sanctis Roma sit:

Quam dives Urbanum solum Sacris sepulchris floreat.

Multa similia in singulis prope hymnis de Sanctorum reliquiis, et invocatione scribit.

S. Augustinus serm. 17. de verbis Apostoli: «Habet, inquit, Ecclesiastica disciplina, quod fideles noverunt cum Martyres eo loco recitant ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur; pro ceeteris autem defunctis oretur; injuria enim est orare pro Martyre, cujus nos debemus orationibus commendare. » Similis locus habetur tract. 84. in Joan. quibus locis non solum intercessionis Sanctorum meminit sanctus Doctor, sed etiam orationis pro defunctis, et altaris, ubi offertur Sacrificium missse: quse non minus damnat rex, quam invocationem Sanctorum. Idem Pater in Epist. 103. ad Quintianum: Portant, inquit, reliquias beatissimi et gloriosissimi martyris Stephani, quas non ignorat Sanctitas Vestra, sicut et nos fecimus quam convenienter honorare debeatis. Idem in lib ii. de Civitate Dei cap. 8, fusissime commemorat miracula, quse Deus suo tempore demonstrabat per invocationem Sanctorum ad eorum reliquias, vel memorias.

Ilsec sunt testimonia veteris Ecclesiae grsecse, et latinae primorum 500. annorum post Christi Ascensionem in coelum, de intercessione Sanctorum, et reliquiarum cultu. In promptu autem esset similia testimonia adscribere de caeteris dogmatibus, quse rex negat, aut damnat: sed quia hsec habentur tum ia nostris libris Controversiarum, tum in scriptis multorum aliorum Catholicorum Doctorum: parco labori et lectorum, et meo. Volui enim ex uno saltem dogmate constare, fidem, quam rex defendit, non esse veteris Ecclesise, ut ipse in inscriptione dicit.

At inquiet, multa docentur in Anglia, et Scotia a Ministris, quae sunt communia veteri Ecclesiae, atque ea potissimum, quse in Symbolo fidei, et decretis quatuor primorum conciliorum continentur. Ita est, sed quaestio inter Catholicos, et Protestantes non est, utrum nihil omnino eorum, quae Protestantes docent, habeatur in libris veterum; sed utrum ea, in quibus dissentimus, ut inter

cessio Sanctorum, reliquiarum cultus, oratio pro|defunctis, Primatus S. Petri, purgatorium, et similia recepta, et probata sint a veteri Ecclesia, ut a nobis recipiuntur, et probantur; an rejecta, et improbata, ut a rege, et ejus praedicatoribus rejiciuntur, et improbantur. Nos autem de uno principali dogmate controverso demonstravimus, receptum, et probatum fuisse ab Ecclesia veteri, ut a nobis recipitur, et probatur: et idem in libris nostris de caeteris controversis dogmatibus manifestum fecimus. Itaque nos cum Ecclesia veteri in omnibus articulis convenimus: Protestantes vero in paucis conveniunt, in plurimis dissident, in iis videlicet omnibus, in quibus a nobis dissentiunt, proinde fides, veteris quam adversus nos defendunt, non est fides veteris Ecclesiae, sed haeresis, ut supra diximus, Novatorum.

Restat ut pauca dicamus de vocibus, propagator, et defensor, quae in inscriptione ultimo loco ponuntur. Et quidem ubi rex fidem propagaverit, vel Evangelium annuntiaverit, ignorare me fateor.

(a) Titulum defensoris fidei, quem majusculis litteris hoc loco scribi video, ut etiam in priore pagina, et in Basilico Doro, et alibi, non ignoro, neque ullus est, qui ignoret, a Leone X. Pontifice maximo delatum Henrico VIII. Angliae regi ob librum ab eodem rege scriptum de septem Ecclesiae Sacramentis adversus Lutherum, caeterosque ejus temporis Novatores. Quod si quaeratur, quid nomine fidei in eo titulo significetur; nihil aliud responderi poterit, nisi fidem illam significatam esse, quam praedicabat, qui titulum accepit, et quam profitebatur, qui titulum dedit, et quae defendebatur in libro, cujus gratia titulus datus, et acceptus est.

Quae cum ita sint, non possum non vehementer admirari, cur hunc titulum sibi desumat, qui Romanum Pontificem, a quo titulus datus est, non agnoscit; qui eam fidem damnat, quam profitebatur, qui titulum primus accepit; qui denique non septem sacramenta, ob quorum defensionem titulus datus est, sed duo, vel tria tantum esse contendit.

Quaero praeterea, qui titulo isto tam honorifico regem Angliae cohonestavit, Christi Vicarius, an Christi adversarius fuit? Si Christi Vicarius, cur defensor Christianae fidei, Christi Vicarium non audit? non reci-

(a) Titulus Defensoris fidei datus a Leone X. Henrico VIII. non convenit Jacobo I

pit? non veneratur? Si Christi adversarius, cur Christianus rex titulo a Christi adversario dato gloriatur? cur characterem Antichristi gerit? Quomodo enim ista cohaerent, ut quis Romanum Pontificem Antichristum esse credat, et titulum honoris ab eo datum non exhorreat? Ergo rex, si sapit, originem hujus tituli apud se diligenter cogitet, et facile intelliget, eum ad se minime pertinere, et apud homines sapientes plus vanae ostentationis habere, quam solidae dignitatis.

Chapter 2 of 16