Caput VII. Jacobum regem ab hseresi excusari nulla ratione posse
His digressionibus expeditis, rex a pag. 35, usque ad 40, probare nititur, se neque Apostatam esse, neque haereticum. Apostatam proprie non esse facile concedi potest. Illi enim dicuntur Apostatae, qui Christianam fidem, et religionem omnino deserunt, ut ne Christiani quidem dici velint: qualis fuit Julianus imperator, qui ex Christiano paganus factus cognomen Apostatae sibi peperit. Quod autem rex dicit patrem suum, et avum paternum idem de fide secum sensisse; a matre quoque nullis litteris, quas frequenter ab ea accipiebat, invitatum ad Pontificiam religionem: quin etiam supremis verbis per praefectum domus ab ea sibi mandatum, posse se in religione, quam colebat perseverare, modo probe, sancteque viveret; et commissos populos, prudenter, et pie gubernaret: denique matrem eamdem jussisse, ut in Baptismo filii sui, caeremonia sputi nupera non uterentur: nolle enim se, ut impurus presbyter in os infantuli sui inspueret.
Respondeo, quod ad (a) caeremoniam sputi attinet, illam non esse nuperam, cum ejus meminerint S. Ambrosius lib. i de sacrament. cap. 1, sanctus Gregorius in Sacra - mentario, Beda in homil. in Evangelium Dominicae J -2, post Trinitatem, Rabanus lib. i, de instit. cleric. cap. 27. Hugo de sancto Victore lib. i. de sacram, cap. 18.
Neque verum est, ea caeremonia salivam presbyteri in os infantuli inspui: sed solum aures, et nares saliva tangi, ut Patres citati dicunt, et Ecclesia servat: haec enim sunt verba venerabilis Bedae: « Unde credo mox increbuerit Ecclesiae; ut sacerdotes illius his quos percipiendis baptismi sacramentis praeparant; prius inter caetera consecrationis exordia, de saliva oris sui nares tangant, et aures, dicentes Epheta. » Itaque credibile non est, eam caeremoniam a Catholica regina fuisse prohibitam.
Quod ad parentes regis attinet, dico, non deesse apud nos, qui regis patrem et ma¬
trem, fortasse etiam avum paternum viderunt, quique pro comperto habere se dicant, Patrem, et avum regis fuisse Catholicos; reginam vero matrem, non solum ipsam fuisse Catholicam, sed etiam dedisse omnem operam, ut filium a novatorum erroribus ad antiquam, et veram fidem traduceret. Quin etiam ostenduntur hic Romae Epistolse non paucae manu propria ejusdem reginae exaratae, quae satis testantur zelum ejus de conversione filii ad Catholicam Religionem. Neque fidem habemus praefecto domus Melvino, qui cum haereticus sit, mirum non est, si ea sibi a regina moriente dicta esse confingat, quae ad haeresim suam commendandam pertinent.
Porro haereticum se non esse rex dicit, quia scripturis Canonicis credat; quia tria fidei Symbola Apostolicum, Nicaenum, et S. Athanasii libens juret; quia prima quatuor concilia generalia, tamquam Catholica, et orthodoxa veneretur;quia quicquid quadragentis post Christum annis (quingentis in Anglicano libro legitur) unanimi consensu Patres ad aeternam salutem esse necessarium, statuerunt; aut cum iis ita sentiat, aut modesto silentio obmutescat, reprehendere certe non audeat. Sed haec non satis esse, ut haereticus dici non possit, facili negotio demonstrabimus.
Primum enim, scripturis Canonicis, sine certo fundamento rex credit, ac per hoc proprie ( b ) non credit. Dicit enim duos esse ordines scripturarum, ut a Bellarmino tradi affirmat lib. i. de Verbo Dei c. 4. et quidem scripturas secundi ordinis, non esse tantae auctoritatis, ut fidei ullum caput inde stabiliri possit. Porro Bellarminus facit quidem duos ordines scripturarum, unum earum, de quarum auctoritate numquam dubitatum est: alterum earum, de quibus a nonnullis veterum dubitatum est; sed tamen utriusque ordinis Bellarminus affirmat, scripturas esse divinas, et canonicas, et ex utroque ordine scripturarum posse elici, et stabiliri capita fidei. Idque probat fusissime in sequentibus capitibus. Scriptura} secundi ordinis sunt Tobias, Judith, Baruch, Sapientia, Ecclesiasticus, Machabai, et alia quaedam, atque •haec sunt ex quibus rex et caeteri Calviniani negant posse elici, vel stabiliri dogmata fidei.
(a) Caeremonia illa, qua tanguntur saliva nares, et aures baptizandorum antiquissima est. — (b) Haeretici scripturis sacris non vere crvdunt.
A quibus ego libenter quaererem, unde habetis scripturas primi ordinis esse divinas et Canonicas: scripturas secundi ordinis non esse tales?Nam certe ex ipsis Scripturis neutrum probari potest, nusquam enim scriptum est, libros Genesis, et Exodi esse divinos; libros Tobiae, et Judith non esse: librum Isaiae esse Canonicum; librum Baruch non esse: ex libris Proverbiorum, ex Ecclesiaste, ex Canticis, posse elici dogmata fidei; ex libris Sapientiae, et Ecclesiastici non posse: denique libros Machabaeorum apocryphos esse. Dicent prioris ordinis libros hebraica lingua scriptos inveniri, posterioris non inveniri scriptos nisi graece aut latine. At Scriptura nusquam docet, libros hebraice scriptos esse Canonicos; alios non esse. Neque aequum est Spiritum sanctum, qui est verus auctor seri [durarum alligare velle ad linguam hebraicam, ut Judaei faciunt, quasi non potuerit etiam tempore testamenti veteris librum dictare lingua graeca, aut latina. Itaque recte S. Augustinus lib. xviii. de Civit. Dei cap. 36: « Libros, » inquit, « Machabaeorum, non Judaei, sed Ecclesia pro Canonicis habet. » Dicent, (a) libris primi ordinis apud omnes indubitatos semper fuisse: de libris secundi ordinis aliquos scriptores aliquando dubitasse. At non ideo prioris ordinislibri sunt habendi divini, quia de illis scriptores particulares non dubitarunt, alioqui tides nostra ab hominum dubitatione, vel non dubitatione penderet. Sed illi soli sunt habendi libri canonici, et divini, quos Mater Ecclesia, quae spiritum Dei habet, et est columna, et lirmamentum veritatis per os summi Pastoris, vel Conciliorum legitimorum dicit, vere esse Canonicos, et divinos. Vere enim scripsit S. Augustinus: « Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae commoveret auctoritas, » lib. contra Epist. fundamenti cap. 5.
Quemadmodum igitur Ecclesiae credimus nos Catholici docenti, libros primi ordinis esse divinos; ita eidem credimus docenti, libros secundi ordinis esse divinos, omnes enim istos libros enumerat inter Sacros, canonicos, et divinos Innocentius primus Pontifex in decreto de libris sacris edito in concilio 70. Episcoporum; Concilium Carthaginiense tertium can. 47. concilia denique
generalia Florentium, et Tridentinum. Ecclesia vero, non ex verbo Dei scripto, sed ex verbo Dei a majoribus per temporum successiones tradito didicit, qui sint libri Canonici, qui sint apocryphi. Rex autem qui verbum Dei scriptum proferre non potest, cum nullum exstet de hac re; verbum Dei traditum non recipit, quia novatores recipi prohibent; Ecclesiae judicium, id est, summi Pastoris, et conciliorum ( extra prima quatuor) non admittit; quid superest, nisi ut arbitrio suo, aut novatorum opinionibus acquiescat; ac per hoc de ipso verbd Dei, non verbo Dei, sed humano judicio credat?
Quod autem dixi de Scripturis sanctis, idem de intelligentia scripturarum dici potest. ( b ) Novatores enim ubi Scriptura propriis disertisque verbis loquitur; pro nihilo ducunt, ea verba in tropos, et figuras transmutare, si quando opinioni suae non favent: sic verba illa Ccenae rotunda, clara, perspicua, Hoc est enim corpus meum, mille figuris involvunt Calviniani, ut quidlibet aliud significare videantur, quam quod vere, proprieque significant: sic illud Apoc. ii. de duobus Prophetis cum Antichristo pugnaturis atque ab eo interficiendis, et paulo post a Deo resuscitandis; omisso litterali, plano, proprio, ac perspicuo sensu, omnino laborant, ut metaphoris obscurent, atque ad alia transferant, quse nos Catholici a proprio sensu alienissima esse censemus, sed de his hactenus.
Venio ad tria symbola, et quatuor prima concilia. Scimus Lutheranis Sacramentarios, et Sacramentariis Lutheranos haereticos esse: Scimus Pelagianos, et Monothelitas Catholicis, et Protestantibus haereticos esse: Scimus alios plurimos aliis omnibus, praeterquam suae sectae hominibus, haereticos esse: et tamen isti omnes recipiunt Scripturas canonicas, tria Symbola, et quatuor prima concilia, et patres primorum quadringentorum annorum minime spernunt. Vel igitur Pelagiani, Monothelitae, aliique id genus homines haeretici non sunt, vel (c) non satis est ad haereticum nomen fugiendum illa recipere atque admittere, quae rex Anglorum recipere atque admittere, se dicit.
Neque multum refert quod Pelagius hae-
(a) Qui sint libri canonici, et qui apocryphi., ad Ecclesiae judicium pertinet. — (b) Non minu8 de sensu, quam de numero librorum divinorum incerti sunt Novatores. — (c) Non satis est admittere tria symbola fidei, et quatuor prima concilia, ut quis Catholicus dici possit.
Pitt
resiarcha antiquior fuerit tertio, et quarto concilio: nara Pelagiani novi, qui tempore sancti Prosperi, et sancti Fulgentii pelagianam hseresim renovarunt, posteriores quatuor conciliis fuerunt, neque ea negabant. Ut etiam hoc tempore Graeci in articulo de Processione Spiritus sancti a Patre, et Filio, haeretici habentur a Lutheranis etiam, et Cafvin istis; et tamen Scripturas, tria symbola, quatuor concilia, et Patres veteres venerantur, non igitur ista sufficiunt.
Deinde queero a rege, (a) cur quatuor tantum prima Concilia generalia recipit? cur non quintum etiam, sextum, septimum, octavum; deinde Lateranensia, Lugdunensia, Viennense, Constantiense, Tridentinum? fortasse Ecclesia Christi post annum quingentesimum periit? At regni Christi, quod est Ecclesia non erit finis. Luc. i. Et adversus Ecclesiam portee inferi non prsevalebunt. Matth. xvi. Fortasse mansit Ecclesia post annum quingentesimum, sed invisibilis, et in antris, ac speluncis delitescens? At Ecclesia civitas est supra montem posita, ( b ) quse abscondi non potest, Matth. v. Et semper illud impleri poterit: Si te non audierit, dic Ecclesiae. Matth. xvm. Et recte S. Augustinus de Ecclesia exponit illud Psalm. xviii. « In sole posuit tabernaculum suum, id est, inquit, in manifestatione Ecclesiam suam, non in occulto, non quie lateat, non velut operta, ne forte fiat sicut operta super greges haereticorum. In sole ergo posuittabernaculum suum, quid tu, haeretice, fugis in tenebras? » Heec S. Augustinus.
Fortasse post annum quingentesimum nulli extiterunt haeretici novi, adversus quos concilia nova convocanda essent? At extiterunt Monothelitae, qui unam in Christo voluntatem esse docebant: quam hseresim condemnarunt Patres in concilio sexto. Extiterunt et alii, atque alii, adversus quos variis temporibus varia concilia cogenda fuerunt, numquam enim bella haereticorum defuerunt, neque deerunt unquam, donec Ecclesia militans appellabitur.
Fortasse defuit aliquid conciliis reliquis, quod in solis primis quatuor inveniri potuit? At quid illud est? Confer (c) concilium pri¬
mum cum sexto. In primo adfuerunt Episcopi undique evocati: adfuerunt et in sexto. In primo adfuerunt Legati Apostolicee Sedis: adfuerunt et in sexto. In primo adfuit imperator Constantinus: adfuit et in sexto imperator nominis ejusdem. In primo dictum est anathema Arianis, atque inde tota Ecclesia Arianos, ut manifestos haereticos detestata est. In sexto dictum est anathema Monothelitis, atque inde tota Ecclesia Monothelitas, ut manifestos haereticos detestata est. In primo creditum est adfuisse doctorem Spiritum sanctum, et a Patribus in Christi nomine congregatis, dici potuisse, visum est Spiritui sancto, et nobis. At hoc idem creditum est in sexto, nisi forte Spiritus sanctus Ecclesiam deseruisse dicendus sit, qui missus est ut eam doceret omnem veritatem. Quod autem diximus de comparatione concilii primi cum sexto, idem dici potest de comparatione primi cum reliquis eodem modo, et ordine congregatis. Quare vel dicendum est, nulla esse concilia, ac ne prima illa quidem, in quibus fuerit auctoritas novarum heeresum damnandarum; vel eadem auctoritas tribuenda est omnibus conciliis generalibus rite congregatis: ac per hoc frustra recipit quatuor prima, qui non recipit alia subsequentia.
Sed venio ad singula, quee rex post Seri pturas sanctas admittere, et venerari se dicit. (d) Nego symbolum Apostolicum ab eo plene recipi. Articulus quintus est: Descendit ad inferos: qui etiam repetitur in symbolo S. Athanasii, et habetur passim in catechismis Lutheri, et Calvini, et aliorum omnium tum Catholicorum, tum haereticorum. Hunc tamen articulum Calviniani, quales sunt in Anglia tum Protestantes, tum Puritani, verbo confitentur, re ipsa negant. Siquidem apud Calvinum lib. ii. Instit. c. 16. in parvo Cathechismo, in psychopannychia, et alibi, Christum descendisse ad inferos, et poenas damnatorum pertulisse; pertulisse autem poenas damnatorum Christum Calvinus dicit, primum in horto, cum calicem passionis transferri a se rogavit: deinde in Cruce, cum ait: Deus meus, ut quid dereliquisti me?
At symbolum Apostolicum tradit, Cfiri-
(a) Nulla ratio reddi potest, cur primis quatuor Conciliis fides haberi debeat, et reliquis non debeat. — ( b ) Ecclesia semper est visibilis. — (c) Collatio Conciliorum primi, et sexti. — [d) Haeretici non integre recipiunt symbolum Apostolorum.
stum ad inferos descendisse post mortem, catorum, rex Anglorum verba, non sensum non dum viveret in horto, vel in Cruce: et tenet. Neque enim credere potest Ecclesiam haec est traditio omnium veterum Patrum, esse Catholicam; dum Ecclesiam non habet,
qui primis quingentis annis floruerunt. Christum videlicet post mortem, (a) secundum animam descendisse ad locum subterraneum animarum, secundum corpus jacuisse in sepulcro.
Consule ex Graecis sanctum Ignatium in epist. ad Trallianos, S. Justinum in dialogo cum Triphone, S. Ireneum lib. v. extremo, Clementem Alexan. lib. vr. Strom. Origenem hom. 15. in Genesim, Eusebium Caesariensem lib. iv. de demonstr. Evang. c. 12. S. Cyrillum Hierosolym. Cathechesi 4. S. Athanasium lib. de incarnatione Yerbi, qui incipit: Mos pii hominis. S. Basilium in Psalm. xliv. etXLvm. S. Gregorium Nissenum orat, i. de Resurrectione Christi. S. Gregorium Nazianzenum orat. 2. de Pascha, S. Epiphanium in Ancorato ante medium. S. Joan. Chrysostom. hom. 2. de Symbolo, S. Cyrillum Alex. lib. xii in Joan. cap. 36. et in lib. de recta fide ad Theodosium.
Ex latinis Tertullianum in lib. de anima cap. 31. et 32. S. Hippolytum Martyrem in orat, de Antichristo. S. Hilarium lib. x. de Trinitate, et inPsal. cxxxvm. S. Philastrium in lib. de haeresibus cap. de descensu Christi ad inferos. S. Gaudentium tract. 6. de Exod. S. Ambrosium lib. ni. de fide cap. 3. S. Hieronymum in cap. iv. ad Ephes. in cap. ix. Zacharise, et in cap. ni. Ecclesiastae. Prudentium in hymno i. et 9. Xa6v)g£vwv Ruffinum in explicatione Symboli. S. Augustinum epistol. 57. ad Dardanum, et 99. ad Evodium, et tract. 78. in Joan. et in Psal. cxxxv. et lib. xvn. de Civit. Dei cap. 11. et lib. xx. cap. 15. S. Leonem serm. 1. de Resurrectione. S. Fulgentium lib. m. ad Trasimundum regem cap. 23. S. Vigilium Mart. lib. ii. adversus Eutychetem. Sanctum Gregorium lib. xm. Moral. c. 20. Ex his nullus est qui non vixerit primis quingentis annis, S. Gregorio excepto, quem addere volui, ut apostolum Anglorum.
Consulat rex hos veteres Patres, et si illis fidem habet, intelligat, circa Symbolum Apostolicum multum se cum suis a veteris Ecclesiae sententia aberrare. Neque solum in hoc articulo, sed etiam in articulo de Ecclesia Catholica, etin articulo de remissione pec-
msi particularem, quae regnum Angliae non egreditur, ut initio demonstravimus. Neque veram peccatorum remissionem credere potest, qui cum Novatoribus credit, peccata semper haerere in homine quamtumvis justificato, quamvis non imputentur. Non autem posuerunt Apostoli in Symbolo, credo non imputationem peccatorum; sed credo remissionem, veram utique et plenam, alioqui potentior fuisset culpa primi hominis, quae omnes ex Adamo genitos vere, ac proprie inquinavit; quam gratia secundi hominis, quae renatos in Christo, non potuit vere, proprieque purgare: sed do his multa in controversiis diximus, quae repetenda non sunt.
Porro quod attinet ad [b) Symbolum Nicaenum, si rex illud admittat cum additione concilii secundi generalis, ut passim in Ecclesiis omnibus legitur, inveniet in eo haec verba: « Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum: » quae verba recitari solent; sed credi non solent a Calvinianis, quorum doctrinam rex ipse, Angli et Scoti sequuntur. Primum enim fidelium nasci sanctos, et sine baptismo posse salvari, proinde non baptizari in remissionem peccatorum, vide Calvinum lib. iv. Institut. cap. 16. 6t in Antidoto concilii Trid. sess. 6. cap. 5. Quod vero attinet ad adultos, illi per fidem, eorum opinione, justificantur, baptizantur in remissionem peccatorum. Haec causa est, cur Calvinus lib. iv. Instit. c. 14. in definitione Sacramenti nihil aliud posuerit, nisi obsignationem promissionum benevolentiae Dei erga nos: et protestationem pietatis nostrae erga Deum, remissionis pecccati, aut infusionis inhaerentis gratiae nulla mentio. Denique in Antidoto concilii sess. 5. « xManet, inquit Calvinus, vere peccatum in nobis, neque per baptismum statim uno die extinguitur; sed quia deletur reatus, imputatione nullum est. » Haec ille. Itaque ex sententia Novatorum, peccatum numquam vere remittitur, ut non sit, sed solum ut non imputetur: haec autem remissio, per non imputationen infantibus contingit, quia Sanctorum sunt filii: Adultis vero per propriam ipsorum fidem. Potest igitur
(a) Christus secundum, animam vere descendit ad inferos: secundum corpus vere jacuit in se - pulchro. — (b) Hceretici non integre recipiunt symbolum Nicaenum, sive Constantinopolitanum.
apud eos deleri articulus Symboli: « Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. »
Verum autem esse hunc articulum, ac de propria, et vera remissione intelligendum docent omnes veteres Patres primorum quingentorum annorum, quibus si Re\ fidem haberet, Protestantibus suis fidem nullam haberet. Atque, ut unum de multis testimonium proferam, S. Augustinus in lib. m. de anima, et ejus origine c. 9. « Noli, inquit, credere, noli dicere, noli docere infantes, antequam baptizentur morte preeve/itos, pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum, si vis esse Catholicus. » Idem in epist. 156. alias 157. ad Optatum: « Non est,' inquit, falsa etiam in parvulorum baptismate remissio peccatorum, nec verbotenus dicitur, sed veraciter agitur. » Nam <ut jam verbis utar) quae in Epistola beatissimi Zozimi leguntur, Fidelis Dominus in verbis suis, ejusque baptismus re, ac verbis, id est, opere, confessione, et remissione vera peccatorum in omni sexu, aetate, conditione generis humani eamdem plenissime tenent: nullus enim, nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus: sicut scriptum est: Si vos Filius liberavit, vere liberi eritis. Per ipsum enim renascimur spiritu aliter, per ipsum crucifigimur mundo, ipsius morte, mortis ab Adam omnibus nobis introductae, atque transmissae universae animae, illud propagatione contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum antequam per baptismum liberetur, non tenetur obnoxius. In his enim verbis Apostolicae Sedis tam antiqua, atque fundata, certa, et clara est Catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare Christiano. Haec S. Augustinus.
Venio ad tertium ( a ) Symbolum, in quo verba illa leguntur: « Inde venturus est judicare vivos, et mortuos, ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem: Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala, in ignem aeternum. » In quibus verbis confitemur judicium novissimum, in quo justus Judex
pro qualitate factorum, reddet aliis coronam justitiae, alius opprobrium, etsupplicium sempiternum Nam si non pro meritis operum, sed in gratiam fidei, vel justitiae Christi misericorditer imputatae fidelibus vita aeterna daretur, non esset opus judicio, neque discussione factorum: neque oporteret Judicem justum, sed Patrem misericordem advenire; neque rationem de factis propriis reddere, sed Christi justitiam nobis imputatam, et fide apprehensam ostendere deberemus: hunc ergo articulum credere non poterit rex, si cum Calvino, et Protestantibus credet, omnia opera justorum esse peccata. Haec enim sunt verba Calvini lib. m. Instit. cap. 14. «Nullum a Sanctis exire potest opus, quod non mereatur justam opprobrii mercedem. Quam enim rationem reddent justi de factis propriis Judici Christo, si omnia opera ipsorum vitiosa sunt, et merentur justam opprobrii mercedem? Etsi justi rationem reddere non poterunt de factis propriis, certe multo minus rationem reddere poterunt injusti: quorsum igitur stabimus omnes ante tribunal Christi, ut reddat unusquisque de factis propriis rationem? »
Dicent fortasse, quod solent, opera quidem justorum esse omnia sordida, et immunda, sed per misericordiam Dei tegendam esse immunditiam, et reputanda fidelibus propter Christum, ac si munda essent. At si ita esset, non justitia Judicis, sed (supra dixi) misericordia Patris, vel liberalitate Principis opus esset. Quorsum igitur articulus Symboli dicit: « Venturus est judicare vivos, et mortuos, et reddituri sunt omnes de factis propriis rationem? » Et cur Apostolus in II. ad Timoth. cap. iv. clamat: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi in illa die justus Judex? cur et coapostolus ejus Petrus, in priore epist. cap. i. similiter clamat: Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini? cur ipse Dominus, qui Judex venturus est, Matth. xvi. prasdicit, venturum se cum Angelis suis, ut reddat unicuique secundum opera ejus? Sed nolo esse longior, ne videat de dogmatibus disputare, non Apologiam scribere.
(a) Neque symbolum S. Athmusii integre recipiunt.
Venio ad quatuor prima concilia, (a) Concilium Nicaenum, quod est primum generalium Conciliorum, duabus potissimum de causis convocatum est; ut quaestio de fide divinitatis filii Dei, et dissensiones de celebrando Paschate definirentur. Id testatur sanctus Athanasius in lib. de Synodis Arimini, et Seleuciae, non procul ab initio: necnon Constantinus in Epistola, quam refert Eusebius lib. m. de vita Constantini. Itaque S. Epiphanius heeresi 70. scribit, Constantinum imperatorem duo magna bona contulisse in Ecclesiam unum quod congregari curaverit synodum Nicaenam, alterum quod in ea synodo curaverit terminari quaestionem de Paschate. Porro quaestionem utramque sacra illa Synodus, non tam ex scripturis, quam ex traditione non scripta definivit. De quaestione fidei testis est Theodoretus lib. i. hist. cap. 8. eam ex sermonibus non scriptis fuisse terminatam, quamvis enim scripturae pro utraque parte adducerentur inter disserendum; tamen Ariani ad suam sententiam illas detorquebant, nequ6 finis disputandi ullus fuisset, nisi Episcopi, qui de toto orbe convenerant, ex traditione majorum veram intelligentiam scripturae colligentes, eam fidem tenendam esse decrevissent, quam ante motam quaestionem in Ecclesiis totius mundi a majoribus praedicatam, et receptam esse constabat. Decretum autem de Paschate celebrando die Dominico, ne poterat quidem exscripturis ullis deduci, sed ex sola traditione ab Apostolis, atque in primis a sancto Petro accepta, et in Urbe custodita, formatum est. Quae cum ita sint, videat rex, quam bene cum Patribus Nicaenae synodi Ministri Calviniani, et Lutherani conveniant, qui traditiones non scriptas rejiciunt, et quaestiones interminabiles reddunt.
Extat praeterea canon tertius Nicaeni concilii ut non permittantur in domibus episcoporum, presbyterorum, et diaconorum mulieres habitare, excepta matre, sorore, amita, vel Matertera, ex quarum cohabitatione carnalis commercii suspicio oriri non potest. Quomodo igitur, si in regno Angliae Nicaeni concilii regulae locum habent, in domibus Episcoporum inveniuntur uxores, et filiae cum gregibus ancillarum, non minore numero, vel licentia, quam in domibus lai-
eorum? Dicent fortasse ex historia Sozomeni haberi, in eodem Nicaeno concilio, interveniente Paphnutio,inarbitrio Episcoporum, atque aliorum Ecclesiasticorum relictum esse, ut uxoribus pro libito uterentur.
At (b) historia illa Sozomeni convincitur esse falsa ex canone concilii paulo ante citato: Si enim in arbitrio relictum esset uti uxoribus, vel non uti; certe concilium excepisset etiam uxores, et filias, ubi matres, et sorores excepit. Deinde S. Epiphanius haeresi 59 et sanctus Hieronymus in lib. adversus Vigilantium, aperte scribunt, esse contra canones, neque esse licitum episcopo» et presbytero, ac diacono liberos gignere. Et certe sancti Patres Epiphanius, et Hieronymus, majori fide digni sunt, quam Sozomenus, qui posterior tempore, et inferior doctrina, et sanctitate fuit. Adde quod, Sozomeno auctore, Paphnutius iis solis Episcopis ac reliquis Ecclesiasticis usum conjugum liberum esse volebat, qui eas ante sacros Ordines accepissent: illicitum autem esse, post ordines sacros conjugio copulari. At Episcopi Anglicani contempta lege concilii, contra morem non modo Latinorum, sed etiam Graecorum Christianorum, uxores ducunt etiam post adeptum Episcopatum. Itaque nullam habent excusationem, nisi forte velint libere confiteri, quod verissimum est, se veros Episcopos non esse posse, quippe qui rite ordinati non sint, neque aliquid de Episcopatu habere, nisi quae sibi injuste usurpant, nomen, et opes. Atqui hoc est longissime abesse a regulis Nicaeni concilii, ubi can. 4. Episcopi ordinari jubentur a tribus saltem Episcopis, qui et ipsi ab aliis rite ordinati sint: nemo enim dare potest quod antea non accepit. Episcopi autem Protestantes a nullo vero Episcopo ordinati meri laici sunt.
Jam (c) de secundo concilio nihil est, quod hic addam, cum paulo ante ex Symbolo in hoc concilio edito demonstraverim fidem Protestantium, et ipsius regis alienam esse a fide Patrum hujus concilii.
Ex tertio concilio generali, quod estEphesinum primum, nihil aliud adducam, nisi partem Epistolee Theodosii junioris imperatoris ad hanc ipsam synodum missae; ut rex intelligat, quas sint partes Regum in conciliis, et quorum proprie munus sit in conci-
(a) Deconcilio Nicaeno, quod non magni fiat ab hereticis hujus temporis. — (b) Historia Sozo~ meni de conjugio sacerdotum falsa convincitur. — (c) De secundo, et tertio concilio generali.
iius sedere, et judicare. Exstat autem Epistola graece, et latine. « Igitur, » inquit Theodosius, « Candidianum praeclarissimum religiosorum domesticorum comitem ad sacram vestram synodum abire jussimus: sed ea lege, et conditione, ut cum quaestionibus, et controversiis, quae circa fidei dogmata incidunt, nihil quiequam commune habeat, nefas est enim qui sanctissimorum Episcoporum catalogo adseriptus non est, illum Ecclesiasticis negotiis, et consultatiouibus admisceri; verum, ut Monachos, et saeculares, ac caeteros denique omnes, qui hujus spectaculi causa vel eo nunc confinxerunt, vel in posterum forte confluent, ab eadem illa civitate modis omnibus submoveat: tum etiam, ut diligenter prospiciat, ne qua dissensio exmutuo repugnandi studio coacta, et saevae tempestatis instar debacchata, sanctissimae synodi vestrae consultationem, quovis modo perturbet: » haec ibi.
Videt certe rex in conciliis Ecclesiae legitimis, quale hoc tertium fuit, non convenisse omnes Ecclesiasticos, sed solos Episcopos. Videt praeterea negotia Ecclesiastica ad reges saeculi non pertinere; nisi ut forte protegant Episcopos, atque eorum tranquillitati consulant, qua de causa Theodosius candidianum misit; et in primo, et quarto concilio imperator ipse adesse voluit. Videt postremo ex his apertissime colligi, regem non esse caput Ecclesiae: quomodo enim ab Ecclesiasticis negotiis arceretur Ecclesiae ipsius caput? Proinde rex, qui caput, vel, quod idem est, gubernatorem generalem Ecclesiae regni sui se esse dicit, quique Concilia generalia ad reges potissimum pertinere existimat, qui denique omnes Ecclesiasticos adesse vellet, exceptis Puritanis, et Jesuitis, novam conciliorum formam, atque ab illis primis quatuor penitus abhorrentem introducere satagit.
{a) Ex quarto concilio posset rex si vellet multa perdiscere, unde cognosceret, fidem, et religionem, quam ipse reformatam vocat, et quam defendere, et propagare satagit, longe abesse a fide, et religione synodi Chalcedonensis, quae est quarta generalis. Primum omnium verus Ecclesiasticus primatus Romani Pontificis in Ecclesia universa, ex hoc concilio manifeste colligitur. Exstant epistolas plurimae ad Leonem Pontificem, et
concilium Clmlcedonense, et semper nomen Pontificis nomini concilii anteponitur, hoc modo. « Sanctissimo, et Deo amantissimo, et universali Archiepiscopo, et Patriarchae magnae Romae Leoni, et sanctae, et universali Chalcedonensi synodo, quae voluntate Dei congregata est. » Exstat Epistola totius concilii generalis ad eumdem Leonem, ubi praeter alia dicunt Patres: « Quibus omnibus, Episcopis congregatis, tu quidem sicut membris caput praeeras. » Ubi aperte vocant Pontificem caput concilii universam Ecclesiam repraesentantis. Item dicunt: « Et post haic omnia insuper, et contra ipsum, cui vineae custodia a Salvatore commissa est, extendit insaniam, id est, contra tuam quoque Apostolicam sanctitatem. » Ubi fatentur totius vineae, id est, Ecclesiae custodiam ab ipso Christo, non ab imperatore, vel a concilio, commissam esse Romano Pontifici.
Exstat item inter canones hujus concilii, canon sextus decimus in haec verba: « Virginem, quae se Deo Domino consecravit, similiter et Monachum non licere nuptialia jura contrahere, quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur. » Videat rex an iste canon tam antiquus, tam sanctus a sexcentis Episcopis veteris Ecclesiae constitutus, observetur in Anglia: an contra, si qui Monachi aut virgines sanctimoniales ad eos forte divertant, an ad matrimonium cogantur, vel suadeantur.
| j Exstat canon vicesimus quartus, in haec verba: « Quae semel ex voluntate Episcopi dedicata sunt Monasteria, Concilio Episcoporum perpetuo manere monasteria et res quae ad ea pertinent, monasteriis reservari: nec posse ultra fieri saecularia habitacula. » Cogitet rex,. quam bene canonem istum observaverit Henricus VIII. qui omnia monasteria profanavit.
Exstat denique in actione undecima hujus concilii publica invocatio sancti Martyris Flaviani, quae vel sola satis esset ad ostendendum, fidem regis non convenire cum fide concilii generalis. Proinde, vel neget hujus concilii auctoritatem, vel concedat, sanctos homines pie invocari posse. Atque haec de quatuor conciliis.
Restat, ut de sanctorum Patrum, qui primis quingentis annis floruerunt, veneratione dicamus: ac ut omittam, non posse reddi
(a) Ex quarto concilio generali convincuntur haeretici hujus temporis.
certam rationem, cur non sint etiam admittendi sanctus Gregorius, venerabilis Beda, sanctus Anselmus, sanctus Bernardus, sanctus Thomas, sanctus Bonaventura, et alii, qui posterioribus seeculis, sed eodem spiritu, nec minore scientia scripserunt, ex iis qua? rex in sequentibus paginis reprehendit, conabor ostendere, fidem regis cum fide Patrum nihil habere commune.
Chapter 8 of 16