Skip to the text

Caput III. De comparatione regis, et Pontificis

Ingressurus disputationem rex, duas rationes reddit, (a) cur in Apologia pro juramento fidelitatis, primum edita, nomen suum celaverit, nunc autem prodat. Altera ratio est, quod indignum Majestate sua regia existimaretsub nomine suo disputationem Theologicam evulgare: cum ad reges pertineat scribere potius decreta, et edicta, quam libros. Id autem probat dicens: « Nam neque me Pontifice ulla ex parte inferiorem esse credo '(pace ipsius dixerim) quem eadem ratione censores mese Apologice excusant: eum quippe Rrevia strictim, et praecise conscripsisse; nec rationes, aut argumenta addidisse, quod non sit illius disputare, sed judicare, atque decernere. »

At censores Apologice non dixerunt, non esse Pontificis libros scribere, aut de rebus theologicis disputare. Scimus enim Pontifices aliquos magna cum laude libros doctissimos edidisse: sed Paulum V. Pontificem, cum Brevia illa ad Anglos misit, non librum, sed epistolam hortatoriam misisse, quce vicem edicti gereret. Addiderunt etiam, imprudentem fore principem, qui iniquam actionem prohibere se non posse crederet, nisi librum integrum Philosophorum more conscriberet. Itaque non dixerunt censores Apologice, indignum esse Pontificia, vel regia majestate libros theologicos, vel philosophicos scribere; sed edita, et decreta Pontificum, vel regum non esse scribenda more philosophico cum adjunctis rationibus, et argumentis, subtili et longa disputatione.

Sed his omissis, quce ad rem non multum faciunt, illud omnino preeterire non possum, quod rex ait, ( b ) nulla ex parte se Pontifice inferiorem esse. Certe enim si ad Ovile Christi se pertinere credit, non potest se non inferiore illo judicare, cui dictum est a

(a) Cur rex Jacobus nomen suum non adscripserit Apologice pro juramento fidelitatis. — (b) Non recte affirmat Jacobus rex, nulla exparte se Pontifice Romano inferiorem esse.

Domino: Pasce oves meas: nisi forte oves Pastore inferiores esse negare voluerit.

Neque ad rem facit, quod ipse in hac praefatione pag. 21. dicit, nihil in se potestatis Pontificem habere, quod a nobis haereticus censeatur, Julianoque apostatae aequetur, extra caulam, gregemque Pontificis esse credatur: proinde eodem jure cum ethnicis principibus censendus, in quos nihil posse Pontificem fatemur: lio;, inquam, ad rem non facit; siquidem haeresis, et apostasia privat haereticos, et apostatas multis bonis, quae communia sunt fidelibus; sed non privat Pontificem auctoritate, quam in eos habet: alioqui neque punire eos, neque redeuntibus poenam condonare posset. Et sunt quidem haeretici extra caulam de facto, et in favorabilibus, ut jureconsulti loquuntur; sed de jure, et in poenalibus ad eam pertinent, atque ad eam ut redeant compelli jure possunt. Neque fatemur absolute (a), Pontificem in Ethnicos Principes nihil posse: sequimur enim Doctrinam S. Thomae, qui in 2. 2. quaest. 10. art. 10. affirmat, posse infideles principes per sententiam Ecclesiae privari in certis casibus dominio quod habent super fideles, ut si terras Christianorum vi occupaverint, vel subditos fideles a fide avertere satagant.

Adde quod cnm Summus Pontifex multa maxima regna, atque adeo totum orbem Christianum, et ipsos etiam reges, et principes, ut filios pater, atque ut oves pastor gubernet, et regat; mirum est, quod is qui in angulo septentrionis duas insulas subjectas habet, ita de se praesumat, ut dicat: a Nulla ex parte me Pontifice inferiorem esse credo. » Quod si nulla ex parte inferior est; numeret reges, et respublicas, quae obedientiam illi praestent; quemadmodum nos paulo ante numeravimus reges, et respublicas, quae solemni ritu Paulo V. Pontifici obedientiam praestiterunt.

Neque iste honor exhibetur Summo Pontifici a regibus tantum Occidentis; nam Justinus imperator, venientem ad se Joannem Papam, pronus in terram adoravit, ut Anastasius Bibliothecarius testatur. Justinianus Senior Joannem secundum, caput omnium Ecclesiarum appellavit, ut videre est L. inter claras, C. de summa Trinitate, et fide

Cathol. Scribit etiam Liberatus in Breviario de causa Nestorianorum cap. 22. quo tempore imperator, Silverium Papam in exilium misit, Episcopum Patarensem adiisse imperatorem, et contestatum esse divinum judicium; ac dixisse, multos esse reges, sed nullum talem esse, qualis ille, qui est Papa super Ecclesiam mundi totius.

Sed si Jacobus rex nulla ex parte Pontifice inferiorem se esse affirmat; certe non id affirmare poterit de regibus Angliae praedecessoribus suis.

Exstat Epistola Henrici Secundi ad Alexandrum III. Pontificem in haec verba: ( b )

« Sanctissimo Domino suo Alexandro, Dei gratia Catholicae Ecclesiae Summo Pontifici, Henricus rex Angliae, dux Northmanniae, et Aquitaniae, Comes Andegavensis, et Ceno- •manensis salutem, et devotae subjectionis obsequium. » Et infra: « Vestrae jurisdictionis est Angliae regnum, et quantum ad feudatarii juris obligationem vobis dumtaxat obnoxius teneor, et astringor. Experiatur Anglia quid possit Romanus Pontifex. » Vide Petrum Blesensem epistol. 1 36. vel Cardinalem Baronium tom. 12. pag. 660.

Exstat epist. Aleonorae regina; Angliae ad Ccelestinum III. ubi haec leguntur: « Nonne Petro Apostolo, et in eo vobis omne regnum, omnisque potestas regenda committitur? Benedictus Deus, qui talem potestatem dedit hominibus. Non rex, non imperator, aut dux a jugo vestrae potestatis eximitur. » Vide haec, et alia multa his similia apud Petrum Bles. epistol. 145. vel apud Card. Baronium eodem tomo pag. 865.

Exstat querela regis Anglorum adversus regem Franciae ad Innocentium III. tamquam ad communem judicem, cap. Novit, de Judiciis.

Exstat Legatio Richardi Regis Angliae ad Pontificem Romanum in haec verba: « Pater Sancte, salutat Excellentiam vestram Dominus noster Rex Anglorum Richardus, et postulat sibi justitiam exhiberi 'de Duce Austriae. » Vide Matthaeum Paris, in historia Anglicana anni Domini 1195.

Exstat apud eumdem Matthaeum Paris, in hist. Anglicana anni Domini 1213. resignatio totius regni Angliae, et Hiberniae facta a Joanne rege Angliae de consensu baronum

(a) Jurisdictio Summi Pontificis ad Haereticos puniendos extenditur. — (b) Reges Anglios olim summi Pontificis auctoritatem super omnem Ecclesiam 9 et super ipsos reges, agnoscebant, et confitebantur.

in manus Innocentii 111. Pontificis; et receptio eorumdem regnorum in feudum: ita ut rex tamquam secundarius Dominus a Romana Ecclesia illa se habere agnoscat; et in signum subjectionis debeant successores eidem Ecclesise fidelitatem praestare, et homagium recognoscere: necnon in annos singulos mille marcas sterlingorum eidem Ecclesiai numerare.' Ergo rex Anglorum ex testimonio, et sententia majorum suorum, non solum par non est Romano Pontifici; sed duplici jure subjectus, uuo communi omnibus Christianis hominibus, ratione A- postolicee potestatis, qua 3 in omnes extenditur, juxta illud Ps. xliv Constitues eos (Apostolosvidehcet)/b7>icqoessuj»er omnem terram: altero proprio ratione directi dominii, quod in regnum Angliae, et Hyberniee Romana habet Ecclesia, testibus duobus omni exceptione majoribus Henrico II et Joanne regibus.

Quamquam hasc subjectio multo est antiquior, si Polydoro Virgilio credimus: scribit enim lib. iv. hist. Anglicamr, Inam regem fuisse primum, qui (a) regnum Anglise summo Pontifici tributarium fecit circa annum Domini 740. Idem postea tributum confirmatum anno Domini 775. ab Offa rege: nec non postea a rege Atulpho anno Domini 947. Denique a rege potentissimo Anglorum, et Danorum Canuto, qui regnare coepit in Anglia anno Domini 1010. Idem tributum confirmatum testatur Ingulphus, qui ante quingentos annos scripsit historiam.

Porro quod attinet ad (b) Hyberniam, jus longe majus in eam Pontifex habet. Constat enim ab Adriano IV. Pontifice datam fuisse eam insulam Henrico II. regi anno 1156. sub conditionibus multis, quas reges Anglise minime servarunt. Exstant de tota hac re testimonia historicorum, Gulielmi Neubrugensis lib. m. cap. 9. Polydori Virgilii lib. xm. Nicolai Sanderi de Schismate Anglicano ab anno 1542; exstant denique litterae Apostolicee Joannis XXII. ad Edwardum II. data;.

Chapter 4 of 16