Caput IX. Nulla probabilitate ex cap. ii. Epist. secundae ad Thessal. colligi posse Romanum Pontificem esse Antichristum,
Agreditur postea rex disputationem de Antichristo, quam fusissime tractat a pag. 63. ad 1 14. {a) quam disputationem Bellarminus sine ulla regis injuria, intactam relinquere potuisset, nihil ferre in hac disputatione rex attingit, quod ipse in lib. m. de Pontifice, qui totus est de Antichristo, non refutaverit.
Deinde multa rex ex Roberto Abbato, qui nuper de Antichristo scripsit, mutuatus est: ad quse anno superiore respondit Andreas Eudemon Joannes Cydonius Jesuita, quam responsionem doctis viris, praesertim in Germania, ubi edita est, valde probari accepimus.
Praeterea non pauca eorum, quse rex adducit, invenimus apud Thomam Brigmannum in explicatione Apocalypsis; quam explicationem idem Andreas Eudemon Joannes sibi refellendam desumpsit.
Denique in hac disputatione rex non certas demonstrationes, sed conjecturas suas, vel sensum suum lectoribus proponit, sic enim initio disputationis prsefatur pag. 56: « Sane, inquid, quod ad definitionem Antichristi nolo rem tam obscuram, et involutam tamquam omnibus Christianis ad credendum necessariam urgere, sed quid de toto hoc negotio sentiam, nude, et simpliciter explica bo. » Et rursum in extrema disputatione pag. 113: « Id, inquit, mihi maxime in votis est, ut si cui hanc meam de Antichristo conjecturam libebit refellere, singulis disputationis mese partibus ordine respondeat. » Poterat igitur disputationem ab aliis, atque a se antea refutatam, et in qua de conjecturis et opinionibus, non de certis fidei dogmatibus agitur, facile prseterire: sed voluit tamen breviter singula persequi, et sententiis regis sententias veterum Patrum opponere, sperans non eum moleste laturum, si Patrum veterum expositiones ipsius expositionibus anteferantur.
Igitur pag. 56. tractans verba illa Apostoli
(a) Cur disputatio de Antichristo nova responsione non egeat.
Pauli II Thessal. ii: Nisi venerit discessio primum: accipit ut exploratum, ea verba intelligenda esse de universali discessione a fide: « Discessionem, inquit, illam generalem tantum Antichristi tempoiabus fore in Ecclesia omnes Pontificii constanter affirmant. »Et pag. 58. « Ne seducerentur, inquit, veritus, diem Domini appropinquare existimantes, ait Paulus, visum esse sibi prmmonere eos, universalem a fide discessionem ante venturam. »
Atqui (a) falsum est omnes Pontificios ita sentire: quin potius Pontificii sentiunt cum Patribus, discessionem illam fore a Romano imperio. Sic S. Cyrillus Catechesi 15. hunc locum exponens ait: « Veniet praedictus A ntichristus, cum impleta fuerint tempora Romani imperii. » S. Joannes Chrysostomus in commentario hujus loci: « Quando, inquit, de medio sublatum fuerit Romanum imperium, tunc veniet Antichristus. » Sic Tertullianus in Apologetico cap. 32. sic Lactantius lib. vir. cap. 15. Sic S. Ambrosius in hunc locum. Sic S. Hieronymus in epist. ad Algasiam qusest. 1!. Sic S. Augustinus lib. xx. de Civit. Dei cap. 19.
Neque potest fieri, ut universalis discessio a fide sit futura ante adventum Antichristi, quia tunc Antichristus adveniens, non inveniret q os seduceret: et Christi Ecclesia omnino periisset, quae sunt contra manifesta Evangelii testimonia, dicente Domino Matth. xxiv. Dabunt prodigia, et signa magna, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest etiam electi. Et Matth. xvi. Portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et Matth. xxvm. Ego vobiscum sum usque ad mundi consummationem. Tantum autem abest, ut verum sit, discessionem a fide generalem futuram esse ante adventum Antichristi, vel Antichristo regnante; ut S. Augustinus dicat lib. xx. de Civ. cap. 11 tempore Antichristi, Ecclesiam Christi toto orbe passuram persecutionem maximam a civitate Diaboli; et tamen perseveraturam in fide, nec deserturam militiam suam.
Ex quo intelligere potest rex, Antichristum nondum venisse, cum ante ejus adventum discessio generalis fieri debeat a Romano imperio: quae discessio nondum facta est, cum adhuc maneat Romanus imperator, ad
quem rex ipse misit monitoriam praefationem suam dicens: Sacratissimo, et invictissimo principi ac domino Rodolpho II Rom. imper. semper Augusto.
Deinde pag. 58. tractat rex illa verba ejusdem loci: « Homo peccati, filius perditionis, extollet se super omne quod dicitur Deus. » Et probare nititur hunc esse Romanum Pontificem, quia extollitur super principes, et praelatos, qui dicuntur dii juxta illud: Ego dixi dii estis. Psalm. lxxxi.
Sed facilis est responsio. ( b ) Antichristus enim non extollet se tantum super eos, qui dicuntur dii per quamdam similitudinem, vel participationem, quales sunt principes Ecclesiastici, vel temporales; sed super omne quod dicitur Deus id est, super omnem Deum, sive per essentiam, sive per participationem; sive falsum, sive verum: quod clarius scripsit Daniel cap. xi. Deum Patrum suorum non reputabit, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.
Romanus autem Pontifex ex doctrina Catholicorum Vicarius Dei est, ac per hoc noti, extollitur super Deum: ex doctrina Protestantium, tot deos colit, quot sunt Sancti in Coelo, quot sunt imagines in templis, quot sunt reliquiae in sepulcris: ergo neque ex sententia Catholicorum, neque haereticorum extollit se super omne quod dicitur Deus: ac per hoc non est homo peccati, non est filius perditionis, non est Antichristus.
Tertio eadem pag. tractat verba illa ejusdem capitis: « Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. » Ac pro templo dicit esse intelligendum sinum, et penetralia Ecclesiae. Sedere autem Pontificem in Ecclesia tamquam Deum, probare nititur, quia, ut ipse dicit, Papa peccata condonat, animas redimit, fidei articulos definit, omnium hominum censor, et judex est, ipse a nemine judicandus.
At (c) sedem Antichristi non fore Ecclesiam Catholicam, sed templum Salomonis, quod instaurare conabitur; aut certe aliud templum in civitate Hierusalem, notum est in Apoc. xi. Ubi Antichristus regnaturus dicitur in ea urbe, in qua Dominus crucifixus est: quse omnium consensu Hierosolyma est.
Secundo ex Patribus antiquissimis: nam
Thes. II, 3. — Matth. XXIV, 24; Matth. XVI, 18; Matth. XXVIII, 20.
(a) Non loquitur Paulus de discessione a fide u. Thess. n. — (b) Quo sensu Antichristus, extollet se super omnem Deum. — (c) Quce sit futura sedes Antichristi.
S. Irenseus lib. v. sic. ait: u Cum Antichritus sederit in templo Hierosolymis, tunc veniet Dominus. » Idem habet S. Hippolytus martyr in oratione deMundi consummatione; Sanctas Cyrillus Catechesi 15. S. Hilarius can. 25. Matthaei; Sanctus Martinus apud Sulpitium lib. ii. dialogorum; Sanctus Ambrosius in cap. xxi Lucae. Porro sanctus Joannes Chrysostomus, et qui eum sequuntur, Theodoretus, et Theophylactus, dicunt quidem Antichristum sessurum in Ecclesiis Christianorum, quas occupabit, et prophanabit; sed addunt etiam eum sessurum in templo Hierosolymitano. Sic enim Chrysostomus loquitur in comment. ad II Tessal. n: a Jubebit seipsum pro Deo coli, et in templo collocari, non Hierosolymitano solum, sed etiam in Ecclesiis. » Sanctus Hieronymus in epist. ad Algasiam qusest. II. Et S. Augustinus lib. xx. de Civit. Dei cap. 19. paulo aliter exponunt, sed non negant, Antichristum sessurum in templo Hierosolymorum. Unus est OEcumenius, qui hunc locum exponens negat, Antichristum sessuruni in Hierusalem; sed videtur locus depravatus, omissione particulae, tantum. Hic enim auctor perpetuo sequi solet Chrysostomum; sed neque tanti faciendus est, cum sit auctor recens, ut S. Joanni Chrysostomo, et aliis citatis anteponendus sit.
Adde postremo, quod cum Antichristus sit a Judaeis pro Messia recipiendus, ut Patres communiter docent, sine dubio regiam suam in Hierosolymis constituet. Ex quo sequitur, Romanum Pontificem nullo colore Antichristum posse dici, qui numquamin Hierosolymis sedit, neque a Judaeis pro Messia habitus est.
(a) Neque vero Deum se esse Papa demonstrat, quia peccata condonait, animas redimit, articulos fidei delinit, judicat omnes, ipse a nemine judicandus: nam peccata condonat, non auctoritate propria, sed ministerio Sacramentorum. Animas non proprie redimit, sed peccata eleemosynis redimere docet, juxta illud Danielis iv. Peccata tua eleemosynis redime. Articulos fidei non proprie condit, sed qui sint articuli fidei, juxta scripturas, Apostolicasque traditiones declarat. Judicat omnes homines, ipse a nullo homine judicandus, sed judicandus tamen a
factis propriis cum eseteris hominibus redditurus; proinde neque Deus est, neque Deum se facit, qui servum servorum Dei se nominat. Omitto quod pag. 58. rex multum laborat, ut probet, quod nos non negamus, Apostolum loqui de Antichristo venturo post multa tempora.
Quarto pag. 59. tractans illa verba ejusdem capitis: Quem Dominus Jesus interficiet spiritus oris sui, scribit rex, per haec verba significari, Yerbi Dei praedicatione potentiam Antichristi paulatim minui: quae est antiqua Lutheri interpretatio a Catholicis millies refutata. Sed mirum est, quam varie ludant adversarii in Yerbo Domini: nunc enim dicunt Yerbo Domini Antichristum interficiendum; nunc vero contra, verbum Domini ab Antichristo interficiendum dicunt: nam Robertus Abbatus, et rex ipse pag. 81. aperte scribit, duos Prophetas ab Antichristo interficiendos, ut scribitur Apocalyp. xi esse duo testamenta, id est, verbum Dei scriptum in libris testamenti veteris, et testamenti novi. Deinde valde hebetem gladium verbi Dei esse oportet, vel certe valde debilem spiritum oris Christi, si Antichristum supra mille annos regnantem, ex opinione adversariorum, adhuc Dominus Jesus isto suo gladio, vel Spiritu conficere non potuit.
At, inquiunt, Dominus Jesus per praedicantes suos, potentiam Antichristi debilitavit, sed Scriptura non dicit debilitabit, sed interficiet. Satius igitur est audire Sanctos, ac veteres Patres, qui per Spiritum oris Christi, non intelligunt praedicationem verbi. Dei, quae ad salutem, non ad perditionem adhiberi solet; sed potestatem atque imperium Christi, qui vel solo nutu Antichristum interficiet. S. Hieronymus in epist. ad Algasiam quaest. 1 1: « Quem Dominus Jesus, inquit, interficiet spiritu oris sui, divina videlicet potestate, et suae Majestatis imperio, cujus jussisse fecisse est. » S. Joannes Chrysostomus hom. 4. in II ad Thess. « Quemadmodum ignis irruens passim minuta animalcula etiam antequam plane adveniat, procul adhuc situs terrefacit, et consumit: ita et Christus, sufficiet solum jubere, atque adesse illum, atque ista omnia peribunt. » Haec ille.
Quinto eadem pag. tractans illa verba ejusdem capitis: Cujus est adventus se-
Deo, et ante tribunal Christi rationem de
(a) Solvuntur objectiunculce hcereticorum. — (b) Quo sensu Dominus Jesus interficiet Antichristum spiritu oris sui.
eundum operationem Satanae in omni virtute ( a ) et signis, et prodigiis mendacibus; conatur ostendere, Ecclesiam nostram esse Antichristianam, quia jactet innumerabilia miracula, quae tamen sint contraria suae ipsius doctrinae, et ponit exemplum miraculi, cujus meminit Bellarminus lib. m. de Eucharistia cap. 8. quod oblitum jumentum pabuli Sacramentum curvatis genibus adoravit: <c Et tamen, inquit rex, certe erubescet dicere Bellarminus, institutum esse Sanctissimum Sacramentum, quod adorent oves, et boves, et pecora campi. »
At miracula, quae fiunt in Ecclesia Catholica, non esse prodigia mendacia, pro comperto habemus, ex eo quod ejusdem sunt generis cum iis, quae faciebant Prophetae, et Apostoli, et ipse Christus Dominus. Neque miracula Ecclesiae adversantur ullo modo nostrae doctrinae, sed eam mirifice emi armant: quamvis enim non sit institutum sanctissimum Sacramentum, ut ab animantibus rationis expertibus adoretur: tamen cum id fit, Deo cui nihil impossibile est, praeter naturae ordinem, membra animantium illorum movente, ut Sacramentum adorare videantur, sine dubio praesentiam Domini in Sacramento adesse, adoratio illa demonstrat.
Ejusmodi miraculum factum precibus S. Antonii, etiamsi a rege nunc rideatur, effecit tamen coram ingenti multitudine, ut fides Catholica de Sacramentaria haeresi triumpharet. Idem enim Deus feciti ( b ) ut jumentum famelicum, pabulo sibi ostenso neglecto ad reverentiam sanctissimo Sacramento exhibendam accurreret; qui fecit, ut vaccae foetae et indomitae, dimissis vitulis, sine ullo rectore arcam Domini ferrent, nec declinarent ad dexteram, neque ad sinistram I Reg. vi. Et qui fecit, nt jumentum rationis expers aliquando loqueretur, et Prophetae insipientiam redargueret. Num. xxn. Et qui ceto mandavit, ut Jonam tribus diebus in ventre suo gereret, ac paulo post incolumem ad littus evomeret, Ion. ii. Et qui corvis praecepit, ut ad Etiam panes, et carnes bis in die deferrent. III Reg. xvn. Et qui Leohus famelicis jussit, ut Danielem inter ipsos cubantem, non attingerent. Dan. vi. Nec tamen arca Domini ad hoc instituta erat, ut a vaccis indomitis deferretur; nec Prophetae instituti, ut a jumento admonerentur; vel a
corvis pascerentur; vel in ventre ceti, tamquam in carcere detinerentur; vel a famelicis leonibus intacti custodirentur.
De sede et duratione Antichristi.
Sexto pag. 60, transit ad Apocalypsim, ac dicit ex cap. xm. et xvn. Apocalyp. manifeste colligi, sedem Antichristi fore Romam, nam cap. xm. describitur Antichristus sub figura prodigiosa} bestiae, quae habebat capita septem, et cornua decem. Deinde cap. xvn. explicatur, ubi meretrix magna appellatur, quae sedet super aquas multas, et prodigiosae bestiae insidet, quaeque civitas magna, et Babylon nominatur, per Babylonem autem Romam intelligi, ipsi, inquit, Pontificii passim admittunt.
Sed quamvis rex hic multum laboret, tamen res facillima est. Nam non est idem bestia, quae describitur cap. xi. Apocalyp. et meretrix magna, quae describitur cap. xvn., neque usquam Scriptura bestiam cum meretrice confundit. Igitur bestia, Antichristus est (c) e;usque sedes Hierusalem erit, non Roma. Disertis enim verbis cap. xi Joannes dicit, urbem illam esse, in qua Dominus eorum crucifixus est, quae urbs spiritualiter dicitur ^Egyptus, et Sodoma, proprie autem Hierosolyma est; et in hoc conveniunt omnes Patres, ut supra notavi: et praeter illos adest Lactantius lib. vii. cap. 15. et 17, ubi dicit, regnum Antichristi praecipuum futurum esse in Syria, ubi Judaea est. Item S. Hieronymus, et Theodoretus in comment. ad cap. xi. Danielis, dicunt Antichristum in regione Hierosolymorum tentoria fixurum, et tandem in monte Oliveti occidendum. Denique S. Ireneeus lib. v, perspicue docet, Antichristum Hierosolymae regnaturum.
Meretrix autem, quae describitur in cap. xvn. et dicitur civitas magna, quae habet imperium super reges terrae, et vocatur etiam Babylon tum in eo capite, tum initio capitis xviii. ipsa est Roma, sed Roma ethnica, non Roma Christiana, ut disertis verbis scribit S. Hieronymus lib. n. contra Jovinianum: Ad te, inquit, loquor, quae scriptam in fronte
rima in sacris litteris. — (c) Sedes Antichristi non erit Roma, sed Hierusalem.
blasphemiam Christi confessione delesti. Atque in eo capite describit S. Joannes excidium Romani imperii, propter persecutiones in Christianos, sic enim incipit visio c. xvn. Veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. Et infra, vocat civitatem ebriam de sanguine Sanctorum, et de sanguine Martyrum Jesu. Itaque nisi rex ostendat, bestiam cap. xi. et mulierem cap. xvii. eamdem rem significare, numquam evincet, sedem Antichristi fore Romam, aut qui Romae sedet esse Antichristum.
Quod autem rex adducit de tempore quadraginta duorum mensium, quod ex sententia nostra est spatium trium annorum cum dimidio, quo regnaturus Antichristus est, ad rem non facit, nam hoc tempus habetur cap. xi. et xm, ubi tempus bestiae, quae Antichristus est, describitur: non autem habetur cap. xvii. vel xviii, ubi de muliere, et Babylone agitur, per quam Roma, sive Romanum imperium significatur.
Septimo pag. 63. 64. 63. et 66. disputat rex de spatio, quo regnabit Antichristus. Et quoniam nos ex Daniele cap. vii. et xn et ex Apocalypsi cap. xi. xn. et xm. et ex communi Patrum sententia docuimus, (a) Antichristum regnaturum tribus annis cum dimidio, ex quo manifeste sequitur, Romanum Pontificem sine ulla verisimilitudine a Novatoribus Antichristum vocari, cum regnaverit ex eorum sententia multis saeculis: rex conatur eludere Scripturae sacrae sententias, quod in eis numerus certus pro incerto accipiendus sit. Sed id solet habere locum, cum unus aliquis numerus, isque perfectus adscribitur, ut cum Apocalyp. vii. describuntur ex omni tribu filiorum Israel duodecim millia signati; et cum Apoc. xx. dicitur, draco ligatus per annos mille.
At hoc loco cum tempus Antichristi accuratissime describatur per annos, per menses, et per dies; mirum est si cui certus numerus, pro incerto poni videatur. Dicitur enim regnaturus per tempus, et per tempora, et dimidium temporis, id est, annum, biennium et dimidium anni, quae faciunt tres annos cum dimidio. Item per menses quadi aginta duos, qui eunulem numerum reddunt. Denique per dies mille ducentos sexaginta, qui
sunt menses quadraginta duo, sive anni lunares tres cum dimidio.
Sed quod nos maxime movet, ut Scripturas ita intelligamus, est unanimis 'consensus Patrum, qui ante scripserunt, quam Novatores de hac re nobis litem moverent. Sanctus Irenaeus lib. v. « Regnabit, inquit, Antichristus annis tribus, et mensibus sex, et tunc veniet Dominus de coelis. » Sanctus Hippolytus martyr oratione de consummatione mundi: « Tres, inquit, annos cum dimidio regnabit Antichristus super terram. » Sanctus Cyrillius Catechesi 15:« Regnabit, inquit, tribus annis, et dimidio tantum, quod non ex libris apocryphis dicimus, sed ex Daniele Propheta ». Sanctus Hieronymus in comment. ad caput vii. Danielis: « Tempus, inquit, annum significat; tempora, juxta hebraici sermonis proprietatem, qui et ipsi dualem numerum habent, duos annos praefigurant; dimidium autem temporis, sex menses, quibus Sancti potestati Antichristi permittendi sunt ». Sanctus Augustinus lib. xx. de Civit. Dei cap. 23.: « Antichristi, inquit, adversus Ecclesiam saevissimum regnum, licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec Dei ultimo judicio regnum Sancti accipiant sempiternum, qui vel dormitans haec legit, dubitare non sinitur: tempus quippe, et tempora, et dimidium temporis, annum unum esse, et duos, et dimidium: ac per hos tres annos, et semissem, etiam numero dierum posterius posito dilucescit: aliquando in Scripturis, et mensium numero declaratur ». Denique idem docent Theodoretus in cap. vii. Dan., et omnes fere expositores Apocalypsis, Primasius, Beda, Anselmus, Haymo, Arethas, Richardus et Rupertus.
At, inquit rex: ( b ) « Nam quod ad litteralem illam interpretationem, quam omnes Pontificii sequuntur, trium annorum et sex mensium, qua volunt illud tempus adamussim incidere in dies omnium novissimos, exceptis quadraginta quinque ante secundum Domini adventum, plane toti novo testamento repugnat »: repugnare autem probat ex cap. xxiv. Matth. ubi legimus: De die illa, et hora nemo scit, neque Angeli, nisi solus Pater: et ibidem, et alibi soepe Dominus hortatur ad vigilandum, quia dies illa inopinatos, et se-
(a) Antichristus tribus annis cum dimidio regnaturus est. — (b) Objectio contra durationem trium annorum cum dimidio.
euros homines opprimet. Et in hac ipsa Apocalypsi his repetitur, diem illam, ut furem in nocte venturam: quae omnia falsa essent, si certo scirent homines, quadraginta quinque diebus post mortem Antichristi, Judicem esse venturum.
(a) Respondeo, si quid haec argumentatio valet, adversus sanctum Hieronymum potissimum valere; ille enim explicans illa verba Danielis cap. xn. Beatus, qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque: « Beatus », inquit sanctus Hieronymus, « qui interfecto Antichristo, dies supra numerum praefinitum quadraginta quinque praestolatur; quibus est Dominus, atque Salvator in sua majestate venturus: quare autem post interfectionem Antichristi, quadraginta quinque diem silentium sit, divinae scientiae est: nisi forte dicamus: dilatio regni Sanctorum, patientiae comprobatio est. » Haec sanctus Hieronymus, magnus Pontificius, a quo nos minores Pontificii hanc expositionem didicimus. <
Neque ex ea sequitur aliquid contra Evangelium. Nos enim vere nescimus diem, atque horam judicii, ut etiam nesciunt Angeli de coelo; quoniam cum ignoremus, quando Antichristus venturus sit, necesse etiam est, ut ignoremus judicii diem, qui Antichristi interitum consequetur. Illi autem, qui Antichristi temporibus in vivis invenientur; facile scire poterunt, non longe abesse diem judicii, et mundi consummationem, cum Dominus dixerit Matth. xxiv. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur ete., et mox: Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus; et paulo post: Cum videretis haec omnia, scitote quia prope est in januis (i). Et concordat Apostolus» cum Evangelio II Thess. ii. cum ait de Antichristo; quem interficiet Dominus Jesus spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Sed neque illi certo scient diem, neque horam; quoniam etiam si dies quadraginta quinque, Daniele teste, expectandi erunt post mortem Antichristi; tamen Scriptura non dicit, diem judicii non esse longius prorogandum. Itaque scient homines illi diem judicii non esse expectandum ante diem quadragesimum quintum ab Antichristi caede: sed an diutius differendus sit ignorabunt.
Quemadmodum autem in diebus Noe plurimi fuerunt increduli, quamvis Noe, et verbo, et exemplo, id est, fabricatione arese praedicaret diluvium futurum; et imparati, et oscitantes a diluvio oppressi sunt: sic erit in novissimis diebus, praedicabunt servi Dei, judicii diem non longe abesse, immo etiam instare, et imminere: tamen filii hujus saeculi, more solito de iis, quae mundi sunt, cogitabunt, et quando ipsi minus putabunt, Filius Dei Judex adveniet.
Chapter 10 of 16