Caput XI. De Henoch, et Elia,
Octavo, pag. 67. et sequentibus ad 87. disputat rex de (b) duobus Prophetis, qui cap. xi Apocalypsis dicuntur pugnaturi cum Antichristo, atque ab eodem tandem occidendi, et post tres dies resurrecturi, et in ccelum assumendi. Hos duos Prophetas nos cum sanctis Patribus dicimus esse Henoch, et Etiam, qui ad hunc ipsum finem translati sunt, et adhuc vivunt in carne mortali; ut in novissimis diebus, cum maxima Dei gloria, et Ecclesiae utilitate, mortis debitum solvant.
Patres qui ex divinis litteris hoc docent hi sunt: Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus, Origenes, et alii omnes interpretes sancti Matthaei ad cap. xvii. affirmant Etiam venturum tempore Antichristi. Idem de eodem Elia docent Lactantius lib. vn. cap. 17, Augustinus tract. 4. in Joan., Theodoretus in cap. ultim. Malachiae, et Primasius in cap. xi Apocalypsis. De Henoch, et Elia simul idem testantur Hippolytus Martyr in oratione, de Consummatione mundi, Augustinus lib. ix. de Genesi ad litteram cap. 6. et interpretes Apocalypsis ad cap. xi. Beda, Anselmus, Richardus, et Arethas, qui addit invariabiliter a tota Ecclesia credi, Henoch, et Etiam venturos, ut Antichristo se opponant.
Rex tamen cum fateatur (c) hanc esse Patrum sententiam, tamen Judaicam fabulam non semel appellat; et huic tantae testium nubi conjecturas suas, vel potius suorum Doctorum anteponit. Quam enim conjecturam suam vocat, nos in Abbato antea legi-
(q) Solutio. — (b) Henoch et Elias sunt duo Prophetae, qui pugnabunt cum Antichristo. — («) Sententiam veterum, Patrum, rex Anglice Judaicam fabulam appellat.
mus, qui Abbatus non eam primus excogitavit, sed a venerabili Beda desumpsit. Beda vero, etiam si spiritualiter ita exponit; tamen adjungit communem aliorum sententiam, quod duo illi Prophetae sint Henoch, et Elias; neque illam refellit, et non refellendo approbare videtur.
Omitto quae rex multis verbis disputat de cap. xi. et xvii. Matth. de adventu Elise, ubi etiam dicit, (a) me mala fide agere cum Christo, impudenter exponere verba Christi, improbissime cavillari super verbis Christi' et similia: quse ideo dicit, quia malui verba Evangelii exponere cum Patribus Origene, Hilario, Hieronymo, Chrysostomo, et aliis veteribus; quam cum Novatoribus Bibliandro et Chitrseo. Quantumvis enim rex irascatur, et conviciis me oneret, malo cum illis desipere, quam cum istis sapere. Sed lectorum erit judicium, utri rectius exposuerint loca Evangelii, rex cum Chitrseo, et Bibliandro; an ego cum Patribus: libri exstant saepius recusi, non est cur tempus consumam in rebus iisdem ssepius repetendis.
Illud praeterire non debeo, regem, qui initio dixerat, se Patres primorum quingentorum annorum venerari; neque se ausurum eos reprehendere, hoc loco, id est, pag. 73. palam eos errasse dicere: « Sed quoniam, inquit, in hunc de Patribus antiquis forte sermonem incidimus, sinite, quaeso, hac occasione obiter vos moneam, mirum non esse, si saepius Patres hic errent, et minus recte multa Apocalypsis mysteria intelligant, propterea quod liber ille eorum temporibus adhuc obsignatus fuit, et licet mysterium iniquitatis jam tum ageretur, ille tamen homo peccati nondum erat revelatus: in omnibus enim obscuris prophetiis certissima est regula, numquam eas satis intelligi po^se usque dum compleantur. »
Haec ille, qui veteres Patres non tantum erroneos facit, sed etiam stultos, quod librum obsignatum resignare tentaverint. Deinde, si jam hoc tempore prophetia impleta est, ac per hoc manifesta, et dilucida ejus interpretatio; unde tot adhuc de his rebus contentiones, et opiniones? cur ipse rex pag. 56. ingressurus disputationem de
Antichristo scripsit, in re tam obscura, et involuta, velle simpliciter sententiam suam dicere? et cur in extrema disputatione pag.
\ 13. conjecturam vocat explicationem suam de Antichristo? si prophetia jam impleta est, et liber resignatus; quid opus est conjecturis? cur dicitur obscura, et involuta de Antichristo disputatio.
Verum, quod jam sit revelatus homo peccati, ac per hoc prophetia S. Joannis adimpleta, Novatores dicunt, sed non probant, nec probare possunt, cum contra demonstrationes evidentissimse a Catholicis adferantur. Itaque ex eo quod in quaestione est, quasi certum, et exploratum esset, argumenta petunt ad Patres veteres arguendos erroris. Sed regi ignoscendum est, qui ea quse de reprehensione Patrum scripsit, non ex se protulit in medium, sed ex lib. i. Itoberti Abbati, subditi sui, mutuatus est.
Aliud quoque est in disputatione regis de Henoch et Elia, valde admirandum. Scribit enim pag. 74. corpora Henoch et Eliae, nunc esse in coelo gloriticata, et per multa annorum millia exempla fuisse a maledictione mortis. Et pag. 76. disertis verbis scribit, Hengch et Etiam per multa annorum millia coeli fuisse incolas, mortalitatis legibus solutos, incorruptibilia, et glorificata corpora habere: atque inde efficit, non posse fieri, ut ab Antichristo interficiantur.
Atqui, hoc dogma, etiam si auctorem habeat Theodorum quemdam Eracleotem, et Apollinarium, testeS. Hieronymo in epistol. ad Minerium, et Alexandjnim: tamen exploratus error est, et contrarius omnibus Patribus, (e) qui Henoch, et Etiam scribunt nondum esse mortuos, sed esse mortales, et morituros in persecutione novissima. Ne tamen nihil omnino adversus hanc hseresim dicamus, pauca de multis adducemus. Joan xiv. Dominus ait: ( d ) Vado parare vobis locum,, et si abiero, et paravero vobis locum, iterum veniam, et assumam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis, quod explicatur ab Apostolo ad Hebraeos vi. cum ait: Prae cursor pro nobis introivit Jesus. Si non poterant Apostoli in coelum intrare, nisi praecursor intraret Jesus, et pararet illis lo-
(a) Calumniae manifestas. — ( b ) Hcec est reverentia erga sanctos, ac veteres Patres. — (c) Henoch » et Elias non sunt mortui, sed morituri tempore suo. — ( d ) Ante Christi ascensionem nullus homo in coelum ascendit.
cum: quomodo Henoch, et Elias tot milibus annorum ante Christi ascensionem introierunt?
Idem Apostolus ad Heb. ix. Hoc, inquit, significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse Sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum. Itaque dum status testamenti veteris duravit; nondum propalata erat Sanctis via ad coelestem patriam, quare concludit idem Apostolus adHebr. xr. Et hi omnes testimonio fidei probari non acceperunt promissionem; Deo pro nobis aliquid melius providente, ut non sine nobis consummarentur. Poterat ne apertius dici, Patres veteris testamenti, quamvis fide probatissimi essent, inter quos Henoch ab Apostolo numeratus est, non accepisse promissiones, ut non sine nobis consummarentur, id est, ut non sine nobis consummatam corporis, et animae gloriam acciperent?
Et quid est quod Propheta David tamquam singulare dicit in persona Christi in Psal. xv. Notas mihi fecisti vias vitae; si ante tot annorum millia Henoch, et Elise notse factse sunt vise vitse? quid est quod ipse Christus dicit Joan. iii. Nemo ascendit in ccelum, nisi qui descendit de coelo filius hominis, qui est in coelo; si ante ipsum Christum, qui caput est electorum, ascenderunt in coelum cum corpore glorificato Henoch, et Elias, qui utique membra Christi sunt? nam illud nemo ascendit in coelum, non est praesentis temporis, sed praeteriti, ut ex graeco textu manifestum est ooSsis av aj3s(3-/]xev, est enim sensus, nullus homo hactenus ascendit in coelum, ac per hoc nemo scit coelestia, nisi filius hominis Christus, qui ut Deus descendit de coelo per incarnationem, et ut homo ascendit in coelum per unionem hypostaticam, et idiomatum communicationem, unde etiam subjecit: Filius hominis, qui est in coelo. Erat enim tunc filius hominis in coelo, quia eadem persona erat Deus, et homo. Itaque non ait, nemo ascendet postea, sed nemo ascendit hucusque; proinde Henoch, et Elias non ascenderunt cum corpore glorificato in coelum verum, atque sethereum, sed in coelum tantum aerium, ut sublevati a terra ducerentur in locum remotum ah hominum habitatione.
Vere igitur canit Ecclesia toto orbe diffusa, in hymno illo notissimo, quem nec Lutherus despiciendum putavit: « Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna coelorum »; quod certe Ecclesia orthodoxa non caneret, si crederet Henoch, et Etiam, tot annorum millibus ante Christi Ascensionem introire potuisse in regna coelorum.
Addo etiam (a) generale decretum, ut omnes homines moriantur, a quo ne ipse quidem Filius Dei immunis esse voluit; neque sanctissimam Matrem suam immunem fecit. Statutum est, inquit Apostolus ad Hebr. ix. hominibus semel mori, et post hoc judicium, id est, cum omnes omnino mortis debitum solverint, tunc aderit judicium. Ergo ante judicium necesse est, ut Henoch, et Elias, qui hactenus in vivis manent, ipsi etiam moriantur. Cui sententiae similis est illa I Cor. xv. Sicut rn Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; et Rom. v. In omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Et Psal. lxxxviii. Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem?
Ex quibus apertissimis sententiis declaranda est sententia illa alioqui ambigua I Thessal. iv. Deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, simul rapiemur cum illis obviam Christo in aera. Non enim significat haec sententia, non morituros, qui vivi reperientur in novissimo die; sed in ipso raptu morituros, etmox resurrecturos ad vitam immortalem, ut S. Augustinus docet lib. xx. de Civit. Dei cap. 20. Ex iisdem scripturis judicandum est, ( b ) utra sit verior lectio I Cor. xv. Omnes quidem resurgemus, sive, ut est in graeco, omnes quidem dormiemus, sed non omnes immutabimur: an illa, non omnes dormiemus, sed omnes immutabimur: illa enim prior est verior, quia concordat cum apertis scripturis: et veriorem, et communiorem esse affirmat S. Hieronymus in
epistol. ad Minerium, et Alexandrum.
At objicit rex testimonia Irenaei, et Tertulliani. Irenaeus enim lib. v. scribit Henoch, et Etiam manere in loco, ad quem translati sunt, usque ad consummationem conspicantes incorruptionem. Tertullianus autem lib. contra Judaeos cap. 2. scribit,
(a) Generali decreto omnes homines morti addicti sunt. — ( b)De varia lectione loci Paulini 1 Cor. XV. et quce sit lectio verior.
Henoch necdum mortem gustasse, ut aeternitatis candidatum.
Sed haec non significant illos numquam morituros esse, ut rex existimat: (a) manent enim, non in coelo, ut rex dicit; sed in paradiso terrestri, ut Irenaeus dicit, usque ad consummationem conspicantes incorruptionem, id est, non videntes corruptionem, sed vivi, atque integri permanentes tot millibus annorum. Sed haec incorruptio non est ea, quam habent in coelo Beati, qui mori non possunt; sed ea quam habebat Adam in Paradiso, qui poterat non mori donec peccaret, ut auctor est S. Augustinus lib. ix de Genesi ad litteram cap. 6. et lib. i. de pecc. meritis, et remiss. cap. 3. Itaque Henoch, et Elias conspicantur incorruptionem, non absolute, sed usque ad mundi consummationem, in qua debitum mortis solventes transituri sunt ad veram et perfectam incorruptionem. Recte vero dicitur Henoch non gustasse mortem ut candidatus aeternitatis. Candidati enim nondum consules erant, sed consulatum expectabant, et petebant. Sic igitur Henoch non habet veram immortalitatem, sed eam exspectat, et desiderat, et ex vita tam diuturna multorum millium annorum quam egit in terrestri paradiso, certam spem concipit vitee sempiternae futurae in paradiso coelesti.
Ad id autem quod rex dicit, Bellarminum in controversiis multum sudare, ut statuat, ( b ) paradisus ne in terra sit, an in aere; et concludit, paradisum terrestrem diluvio esse destructum: facilis est responsio. Bellarminus enim nusquam dixit, neque ex sententia sua, neque ex aliena, paradisum in aere pendere.: quod operose confutare frustra rex conatur. Retulit solum in lib. de gratia primi hominis cap. 12. sententiam quorumdam, qui affirmant Paradisum in terra quidem situm, sed in montibus altissimis, qui ad globum usque lunae pertingant, quam sententiam idem Bellarminus refellit, nisi per hyperbolem excusetur. Paradisum autem terrestrem omnino esse destructum, quod rex affirmat; contrarium est communi sententiae Patrum veterum, et recentiorum Doctorum. Certe S. Augustinus lib. de peccato orig. cap. 23. diserte sic pronuntiat:
«Esse Paradisum, unde ejectus est Adam, fides Christiana non dubitat». Multum autem sibi rex placet in ea conjectura, quam a Roberlo Abbato desumpsit, quod nomine duorum Prophetarum ab Antichristo occisorum intelligi debeant, aut possint duo testamenta, id est, libri sacri testamenti veteris, et novi. In qua disputatione multa dicit, quse probare non poterit.
Primo scribit, (c) adversus Scripturam sacram dicteria quaedam a Pontificiis jactari, quod sit nasus cereus, mortua littera, lesbia regula, sexcenta alia probri, et ignominiae plena. Ego vero cum plerosque Scriptores Catholicos evolverim, apud nullum ejusmodi dicteria reperire potui, nisi in hoc sensu, quod apud adversarios, Scriptura sacra ita torquetur in varios intellectus, ut nasus cereus, aut lesbia regula esse videatur, quod etiam in hac disputatione de duobus Prophetis apertissime locum habet. Nos enim Catholici, qui Scripturas sacras sequimur, non eas ad nostras opiniones accommodamus, ubi legimus, duos Prophetas saccis indutos, adversus Antichristi doctrinam preedicaturos, atque ab illo interficiendos, et a Deo post triduum resuscitandos: per Prophetas, veros Prophetas; per saccos, veros saccos; per praedicationem, veram praedicationem; per Antichristum, verum Antichristum; per occisionem, veram occisionem; per triduum, verum triduum; per resurrectionem, veram resurrectionem intelligimus. (d) Novatores, qui opinionibus suis scripturas deservire volunt: per Prophetas duos, intelligi volunt, aut ministros novi Evangelii, quamquam plusquam sexcenti sint; aut libros testamenti veteris, et novi, qui plurimi sunt; per Antichristum, qui unus erit, seriem hominum bene longam; per triduum, mille circiter annos intelligunfc, et caetera per tropos, et metaphoras ita plane detorquent ad errores suos, ut de regula Lesbia, et de naso cereo facerent.
Secundo dicit, (e) Pontificios' nolle corrigi locos etiam corruptissimos veteris editionis: et ponit exempla, ubi nos legimus evertere domum, pro, evertere Luc. xv. Et sic eum volo manere, pro, si eum volo manere.
(a) Explicantur testimonia Irencei, et Tertulliani de qualitate vitee Henoch, et Elice. — (b) Ca~ lumnia de situ Paradisi terrestris. — (c) Calumnia haereticorum. —,(d) Haeretici scripturas sacras ad opiniones suas accommodare satagunt. — (e) Alia calumnia.
Joan. xxi. At prior locus correctus est in Bibliis Summi Pontificis auctoritate recognitis: posterior non est mutatus, quoniam habetur in omnibus latinis codicibus, etiam antiquissimis. Sic enim legunt S. Ambrosius in Psalm. xlv. et senn. 20. in Psalm. cxvin. S. Augustinus, Beda, et Rupertus in explanatione ejus loci, Eusebius Emissenus, sive quisquis est auctor in homil. de S. Joanne Evangelista, et alii. Neque verum est, verba illa, sic cum volo manere, mendacium continere, ut rex nimis audacter aflirmat: non enim, sic eum volo manere, significat, non volo eum mori, sed non volo eum morte violenta ante tempus naturalis periodi, de hac vita migrare.
Tertio dicit, (a) depravatam esse a nobis Scripturam, quoniam libros apocryphos canonicis exaequavimus, contra quam Patres sentiunt, et vetera concilia decernunt. At nos contra vere dicere possumus, a sectariis, tamquam Antichristi praecursoribus, utrumque testamentum aliquot membris detruncatis, misere esse foedatum. Quos enim libros, ut apocryphos rejecerunt, nos invenimus in concilio III Carthaginiensi, ante mille ducentos annos celebrato, et apud veteres Patres omnes, uno, vel altero excepto inter Canonicos esse habitos.
Quarto dicit ( b ) a S. Bonaventura sacrilege corruptum esse psalterium, cum Dominam, pro Domino in toto psalterio posuerit. At S. Bonaventura psalterium Davidis, quod ad scripturam canonicam pertinet, omnino non tetigit; sed ad similitudinem psalterii Davidis, aliud psalterium ipse composuit, ex pio ad B. Virginem affectu.
Quinto dicit, (c) scripturam a Pontificiis fuisse supressam, quoniam multis saeculis in magna c.ecitate, et ignoratione salutaris doctrinae populus Christianus versatus est; cum laici Scripturam attingere prohibiti essent: maxima pars clericorum eam legere, aut nollent, aut non possent. At nusquam inveniet rex Scripturae divinae lectionem laicis. aut clericis fuisse prohibitam. Et valde mirandum est quod rex addit, ad silentium damnatos esse libros sacros, ut pro haeretico combureretur qui eos in manus sumere auderet, ant inspicere, quae unquam historia hoc prodidit? quis auctor tradidit? ne dicam
quis vidit, aut audivit, pro haeretico comburi qui Scripturas attingeret, aut cerneret?
At, inquit, in ignota lingua libri sacri absconditi jacuerunt. Neque hoc est verum, non enim latina lingua ignola est Ecclesiae latinae. Sed etiam Biblia vulgaribus linguis edita non desunt, quamvis non passim concedantur iis, qui rudes, et imperiti cum sint, eas nisi perperam intelligere non queunt; atque ad hoc ipsum instituti sunt concionatores, qui populari lingua explanent, quae latine in Ecclesiis leguntur.
Sexto dicit, (d) Scripturam hanc fuisse ab Antichristo interfectam, cum anno 1562. prodiit censura generalis, quae omnes alias translationes, praeter suam comburi jussit, quod etiam nunc fieri solet. At si anno 1562. Scriptura interfecta est; ergo a Luthero ante a mortuis revocata est, quam ad Antichristo interficeretur. Lutherum enim, a quo adversarii jactant Scripturam sacram in lucem esse revocatam, ad annum 1562. non pervenisse nemo nescit. Atqui hoc vere inauditum miraculum est, excitare a mortuis hominem antequam moriatur. Sed omissis jocis, Ecclesiastica censura non jussit comburi translationes omnes, excepta sua, cum recipiat translationem 70. interpretum, et permittat translationes Syriacas, Chaldaicas, Latinas etiam recentiorum non paucas; sed comburi jussit translationes haereticorum, Martini Lutheri, et similium, quas constat plurimis in locis esse corruptas.
His breviter calumniis refutatis, dicam quid mihi videatur de sententia illa, quae per duos Prophetas duo testamenta significari docet. Si ea sententia vera sit, tria sequentur, quae adversarii nullo modo concedent, cum omnium confessione, et ipsorum, et nostra falsissima sint.
Primum est, [e) in Ecclesia veteri primis quingentis, vel sexcentis annis nullos fuisse Scripturae sanctae libros, siquidem duo illi Prophetae, per quos libri utriusque testamenti significantur, non apparuerunt nisi post exortum Antichristum, Apoc. xi. Antichristus exortus non est, nisi post annum Christi sexcentesimum ex sententia adversariorum; ex nostra vero, neque post annum millesimum sexcentesimum: igitur pri-
(a) Alia calumnia. — (b) Alia calumnia. — (c) Alia calumnia, eaque gravissima. — ( d ) Calumnia intolerabilis. — (e) Prima absurditas sententiae de duobus Prophetis duo testamenta significantibus.
mis sexcentis annis cluo illi Propheta?, id est, duorum testamentorum libri non apparuerunt. An hoc sit verum regi judicandum relinquo, qui tot veterum Patrum Commentaria in sacros libros legit.
Alterum est, (a) regnante Antichristo, toto tempore regni ejus Scripturas divinas, atque earum praedicationem, publicam, et notissimam fuisse, nam duo Prophetae, mille ducentis sexaginta diebus praedicaverunt, id est, mensibus quadraginta duobus, sive tribus annis cum dimidio: quanto tempore Antichristus regnabit; ut in libro Apocalypsis cap. xt. diserte scribitur, quomodocumque enim illa tempora intelligantur, negari non potest, idem temporis spatium tribui in Scriptura duobus Prophetis, et Antichristo, excepto brevissimo intervallo, quo Antichristus supervivet post Prophetarum illorum interitum. Ergo si duo Propheta? duo testamenta significant, toto tempore regni Antichristi praedicatio Scripturarum vigeat, et valeat, omnino necesse est. Cur ergo paulo ante deploravit rex caecitatem, et ignorantiam doctrinae salutaris tot saeculis invaluisse apud Christianos? Itaque nisi fingant adversarii contra Scripturam, duos Prophetas primis Antichristi diebus extinctos fuisse, numquam efficient, per multa saecula Antichristo regnante Scripturas sacras, vel sublatas, vel absconditas, vel ignoratas fuisse.
Tertium est,(ft) Scripturas sanctas, posteaquam restitutae fuerunt in lucem per divinam potentiam, assumptas esse in codum, neque apud homines in terris unquam amplius visas. Sic enim scribitur in Apocal. cap. xi., duos Prophetas post triduum excitatos, continuo in coelum assumptos fuisse. Quare si Lutherus, aut Calvinus, Scripturas utriusque testamenti ab Antichristo sepultas, iterum quasi a mortuis revocarunt: necesse est, ut Scripturae in coelum jam sint receptae, atque ab oculis hominum abscondita?, si quid similitudo duorum Prophetarum, et duorum testamentorum valet. Atqui videmus duo testamenta in manibus hominum adhuc esse, et bibliothecas publicas, et privatas occupasse. Nutat igitur undique conjectura regis; neque utile nobis est ob eam conjecturam a communi sententia Patrum nostrorum, Ecclesiaeque recedere. Omitto quae dicuntur de
alia significatione duorum Prophetarum, quoniam eam in libris Controversiarum lib. iii. de Pontifice cap. 6. refutatam reliquimus.
Chapter 11 of 16