Caput II. Quod, non sit communis causa regis A ng lorum, cum regibus, et principibus orthodoxis, et Catholicis
Initio suae monitoriae praefationis conatur rex Anglorum, communem facere causam suam cum omnibus regibus, et principibus Christianis: « Causa, inquit, communis agitur, et quae ad jus, dignitatemque pertinet omnium non modo regum, sed aliorum etiam quibuscumque suprema est a Deo rerum civilium demandata potestas. »
Cur autem communis causa agatur, unico verbo attingit, cum ait, hoc libro suo contineri Apologiam pro juramento fidelitatis, ex quo intelligi vult, pugnare se adversus Romanum Pontificem pro juramento fidelitatis, quod omnibus regibus, atque principibus praestari debet, et solet a subditis. Quasi Pontifex Romanus ejusmodi juramenta prohibeat, ac velit reges, et principes omni potestate exuere.
Sed ( a ) frustra laborat rex, ut causam istam communem faciat. Nam neque summus Pontifex in Brevibus suis ad Catholicos Anglos; neque ego in epistola mea ad Archipresbyterum Angliae, juramentum quodcumque fidelitatis improbavimus, sed juramentum, quod sub specie civilis fidelitatis, abnegationem Pontificiae auctoritatis continebat: neque reges, et principes Catholici ita sibi jurari volunt a populis fidelitatem; ut summi Pontificis auctoritas abnegetur. Quae duo si demonstrare potuero, nemini dubium relinquetur, quin causa regis Angliae
propria ipsius sit, neque aliquid commune habeat cum causa regum, et principum Catholicorum.
Quod igitur juramentum, quod rex Anglia? fidelitatis, et civilis obedientiae vocat, non sit juramentum simplicis fidelitatis, neque solius civilis obedientiae, perspicuum est ex titulo edicti, quo juramentum hoc praescribitur, hic enim est titulus: « Ad detegendos et reprimendos Papistas. » Finis igitur hujus juramenti non est, detegere seditiosos, inobedientes, rebelles; sed Papistas, id est, eos, qui summum Pontificem, ut Christi Vicarium venerantur. Neque finis est continere populos in ea obedientia, quae regibus, et principibus debetur; sed reprimere Papistas, qui civilem obedientiam regibus exhibent; sed nolunt regem agnoscere caput, vel supremum gubernatorem Ecclesiae in spiritualibus; neque volunt primatum Apostolicum summi Pontificis abnegare. Sed quoniam ea, quae ad hunc locum pertinent, satis copiose tractavi in responsione ad librum regis, qui inscribitur: Triplici nodo triplex cuneus; et haec ipsa responsio denuo recusa hic adjuncta fertur; ad eamdem remitto lectorem, ne bis eadem repetendo, et me, et lectorem frustra fatigem.
Quod autem reges, et principes orthodoxi ita velint fidelitatem, et obedientiam a populis sibi subjectis jurari, et exhiberi; ut simul velint suam Pontifici Maximo, ut Christi Vicario, fidelitatem, et obedientiam conservari: ex ipsa reverentia, et obedientia, quam ipsi nuper, de more, huic ipsi Summo Pontifici Paulo V. publice per legatos suos, viros amplissimos exhibuerunt, luce clarius demonstratur.
Vidimus enim tota spectante Roma ( b ), Legatos reipub. Lucensis, deinde Genuensis, ac demum Veneta?, cum splendidissimo comitatu ad Urbem advenire, Summi Pontificis pedes deosculari, latina, et pereleganti oratione reverentiam, et obedientiam nomine totius reipublicee exhibere. Vidimus non diu post, regem Hispaniarum per oratorem suum illustrissimum, et excellentissimum Ferise ducem; ac post aliquod tempus regem Francorum Christianissimum per oratorem suum illustrissimum, et excellentissimam ducem Nivernensem, cum eo procerum
(a) Frustra conatur Jacobus rex causam suam communem facere cum Principibus orthodoxis. — [b) Honorificas legationes ad Paulum V. Pont. Max. causa exhibendas reverentiae, et praestandae obedientiae, more majorum.
comitatu, eaque nobilium virorum multitudine, quce tantorum regum magnificentiam decebat, ejusdem Summi Pontificis deosculari pedes, eique amplissimis verbis per eloquentissimos oratores suos reverentiam, et obedientiam preestare, quce S. Petro Apostolorum Principi, ejusque successoribus jure debetur. Nec defuerunt officio suo supremi, ac liberi Principes cceteri, quotquot nomine Catholico censentur, sive Germani, sive Galli, sive Itali; apparatu quidem minore, sed pietate, et devotione pari.
Quare si reges, ac principes orthodoxi publice profitentur obedientiam supremo Ecclesise capiti, Romano Pontifici, a Christianis omnibus deberi; et ipsi exemplo suo ' prseeunt populos, quos regendos susceperunt: Et Pontifex Maximus non modo non improbat juramenta fidelitatis erga reges, et principes sed probat, et laudat, et ad ea servanda, cum opus est, censuris Ecclesiasticis cogit: quid habet commune causa regis Anglorum cum ceeteris; cum ipse hoc in primis contendat, ut populos suos ab obedientia Summi Pontificis avertat, atque eo modo a Christi corpore, quod est Ecclesia, separet, ac secum in inferna demergat..Vera est enim sententia illa Magni Leonis in epist. ad Episcopos Provinciae Viennensis: « Quisquis huic Sedi Principatum existimat denegandum, illius quidem nullo modo potest minuere dignitatem; sed inflatus spiritu superbiae suae semetipsum in inferna demergit. »
Quae cum ita sint, poterat rex ab illis verbis abstinere, quae in injuriam omnium Catholicorum principum protulit: « Expergiscimini igitur, dum tempus est, neque sinite sommo diuturniore incidi in singulis, ad ruinam universorum, auctoritatis vestrae nervos: » quasi unus rex Anglorum vigilet, unus sapiat; caeteri dormiant, et desipiant universi: neque possint reges auctoritatis suae nervos integros servare, nisi auctoritatis Pontificiae nervos ipsi praecidant. Expergiscatur potius rex Anglorum, et verbum Domini diligenter expendat: Reddite quce sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Audiat et Apostolum Christi, qui quemadmodum ad Rom. xm. admonet populos ut subjecti sint, et obediant temporalibus potestatibus, et reddant vectigal, cui debetur
vectigal, et tributum cui debetur tributum; ita eosdem monet, ad Heb. xm. ut obediant spiritualibus praepositis, et subjaceant eis, qui pervigilant, quasi rationem pro animabus ipsorum reddituri.
Chapter 3 of 16