Caput IV. De comparatione regis, et Cardinalis
Altera ratio, quse regem movit, ut Apologise suae nomen suum non adscriberet, fuit
imparitas Cardinalis Bellarmini ad regem Jacobum: sic enim ipse loquitur pag. 5. « Altera tacendi nominis ratio mihi fuit eorum conditio, cum quibus ad disceptandum descendebam. Quamquam enim paucis Pontificia Brevia notabam, mihi tamen id praecipue laboris dederam, ut Bellarmini litteras ad Blakwellum refellerem. Neque vero mihi unquam persuasi tantum esse in purpura cardinalitia dignitatis, ut occurrere regio fulgori par, ac aemula, et velut aequali majestate cum eo possit ad certamen componi. Nam et inulta millia in subditis habeo, qui splendore natalium Bellarmino non concedant; et hanc illius Ecclesiasticam dignitatem, Cardinalatum, inquam, nescio quo loco, aut pretio habeam, sive ad Scripturae auctoritatem, sive ad Imperatorum constitutiones expendam: cum sit nihil aliud quam nova Paparum institutio, quam in immensum excrescere decessorum nostrorum, regum inquam, qui his aliquot saeculis rem Christianam rexerunt, mollis, et ad omni a Pontifici connivens lenitas permisit. »
At ego non video in disputatione theologica quid necesse sit paritatem natalium, aut dignitatis, aut imperii quaerere cum sola necessaria sit paritas ingenii, atque doctrinae. Henricus VIII. rex Anglorum non indignum sibi putavit, adversus Martinum Lutherum monachum, vel, ut ipse rex loquitur, fraterculum scribere. Julianus quoque imperator, quia non contentus imperiali splendore, cupiebat etiam clarere nomine eruditionis scripsit libros non adversus reges, sed adversus magistros Christianorum, eumque Cyrillus Episcopus copiosissime confutavit. Denique Nero imperator cum cantu, et cithara cum antagonistis in theatro decertare vellet, non quaesivit reges aut principes, sed homines peritissimos musicae artis, quos si vicisset, tum magnam gloriam adeptum se esse arbitrabatur.
Sed quando rex Angliae majestate sua indignum judicat, ut vel ipse scribat in Cardinalem rege longe inferiorem, vel Cardinalis in ipsum scribat Cardinali longe superiorem; de comparatione regis, et Cardinalis adducam judicium et ( c ) testimonia Patrum veterum, qui primis quingentis annis floruerunt, quos a se recipi rex ipse supra testatus est.
Igitur cardinales nihil sunt aliud, nisi
(a) Anglia tributaria facta est Romano Pontifici ante annos octingentos sexaginta. — (b) Hgberniam Adrianus IV. Pont. Regibus Anglorum sub certis conditionibus tradidit. — (c) Testimonium veteris Ecclesiae de eminenti dignitate S. R. E. Cardinalium.
episcopi, presbyteri et diaconi, electores, consiliarii, et coadjutores Sumini Pontificis. Ac de Episcopis quibuscumque etiam non cardinalibus, scribit Gregorius Nazianzenus in oratione ad populum timore perculsum, et principem, sive prsesidem irascentem: « An me, inquit, libere loquentem aequo animo fertis? nam vos quoque potestati meae, meisque subselliis lex Christi subjecit. Imperium enim ipsi quoque gerimus, addo etiam praestantius, atque perfectius: nisi vero aequum est, spiritum carni fasces submittere, et coelestia terrenis cedere. » Haec ille, qui aperte docet Episcopos potestate spirituali majores esse regibus, et potestatem spiritualem praestantiorem esse temporali, atque terrena.
Sanctus Joannes Chrysostomus in lib. iii. de Sacerdotio, confert potestatem regis cum potestate Sacerdotis, quo nomine Episcopum praecipue intelligit, ac dicit, sacerdotem tanto majorem a Deo potestatem accepisse, quanto coelum terrae, et quanto animae corporibus praestant. Reges enim corpora ligandi, atque solvendi potestatem habent; sacerdotes vero animas ipsas ligant, et solvunt.
Sanctus Ambrosius in lib. de Dignitate Sacerdotali cap. 3. « Nihil, inquit, est in hoc saeculo excellentius Sacerdote, nihil Episcopo sublimius reperitur. »
Ac ne solis hominum testimoniis nitamur, quamvis doctissimorum, sanctissimorum, atque antiquissimorum; audiamus Spiritum sanctum per os Apostoli loquentem in Epist. ad Hebr. cap. vn. Sine ulla contradictione minor a meliore benedicitur, ubi melior ponitur pro majore, etpotiore, omnium consensu. Certum autem est, regem ab Episcopo bene dici, non Episcopum a rege: proinde sine contradictione potior rege Episcopus est. Quare si Episcopi quicumque majores sunt regibus, multo magis Episcopi Cardinales majores regibus erunt.
Jam vero de presbyteris eadem ratio est, Sunt enim presbyteri minoris Ordinis sacerdotes, et quamvis sub Episcopis, tamen potestatem ipsi quoque habent animas ligandi atque solvendi; reges,.et principes benedicendi; et Sacrificium illud admirandum celebrandi, quod Angelicas virtutes longe superat. Quare sanctus Ambrosius, cum Theodosius imperator in presbyterio sedere
vellet, jussit eum arceri, dicens: « Purpura imperatores facit, non Sacerdotes: refert haec Theodoretus lib. v. hist. Eccles.
Addam et verba Severi Sulpitii, auctoris ejusdem saeculi, et testimonium sancti Martini de dignitate presbyterali. Num ergo narravisset Sulpitius, sanctum Martinum aliquando ad convivium imperatoris maximi, cum uno ex presbyteris suis rogatum accessisse; ita subjunxit: « Convivae aderant, velut ad diem festum evocati, summi, atque illustres viri, praefectus, idemque consul Evodius, quo nihil unquam justius fuit, comites duo summa potestate praediti, frater regis, et patruus, medius inter hos Martini presbyter accubuerat: ipse autem sellula juxta regem posita consederat. Ad medium fere convivium (ut moris est) pateram regi minister obtulit: ille sancto admodum Episcopo dari potius jubet, expectans atque ambiens ut ab illius dextera poculum sumeret. Sed Martinus, ubi ebibit, pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet existimans digniorem qui post se prior biberet: nec integrum sibi fore, si aut regem, aut eos qui a rege erant proximi, presbytero praetulisset. » Haec ille. Yides, rex, quale fuerit judicium sancti Martini, viri omnium ore laudatissimi, de dignitate presbyterorum. Quod si quicumque presbyteri, solum quia presbyteri tali ac tanta dignitate praediti sunt, ut etiam regibus praeferantur, quis jure mirabitur, si cardinales aequales regibus a nonnullis esse dicantur.
Porro de diaconis Ecclesiae Constantinopolitanae sanctus Joannes Chrysostomus in ipsa urbe regia, in qua imperator residebat, affirmare non dubitavit, majorem eos ipsis imperatoribus habere potestatem, sic enim ad eos loquitur hom. 83. in Matth. « Si dux quispiam, si consul ipse, si is qui diademate ornatur, indigne adeat, cohibe, et coerce; majorem tu illo habes potestatem. » Et si diaconi Constantinopolitani, Chrysostomo auctore, majorem ducibus, consulibus, et ipso etiam imperatore potestatem habebant; cur non eamdem habeant diaconi romani, atque ii potissimum, qui cardinales, id est, principales totius Orbis terrae diaconi sunt? Quae cum ita sint, desinat rex Anglorum dicere, Cardinalitiam dignitatem nescio quu loco, aut pretio habeam. Jam enim discere potuit ex Patribus veteris, et primitivae Ec-
clesiae, quam solam probat, quo loco, aut pretio habendi sint episcopi, presbyteri, et diaconi: atque inde conjecturam facere quo loco, aut pretio sint habendi episcopi, presbyteri, et Diaconi (a) Cardinales, qui praeter sacrum Ordinem electores sunt supremi Ecclesiae Catholicae praesulis, et sacerdotum omnium Principis, atque ipsius Chriti in teryis Vicarii generalis, et ejusdem coadjutores, et consiliarii principales.
At, inquit, cardinalatus nova est Paparum institutio. Non ita est: Nam si cardinales ut Episcopi, presbyteri, et Diaconi considerentur, ( b ) a Christo ipso instituti sunt, et ab initio Ecclesiae, usque ad nostra tempora perdurarunt. Itaque tam sunt antiqui quam antiqua ipsa Ecclesia est. Si vero consideretur officium eligendi Pontificem, eumdemque consilio atque opera adjuvandi, semper hoc officio functi sunt presbyteri, et diaconi Romani, cum episcopis Urbi adjacentibus» Hoc solum interestinter antiqua tenlpora, et recentia, quod olim ob paucitatem personarum, non distinguebantur presbyteri, et diaconi Romani Cardinales a non Cardinalibus, sed omnes in communi hoc officio fungebantur: postea vero crescente numero presbyterorum, et diaconorum, et confusionem, ac tumultus varios ipsa multitudine pariente; necesse fuit paucos ex multis seligere, qui hoc munere fungerentur, atque ii dicti sunj. episcopi, presbyteri, et diaconi S. R. E. Cardinales.
Neque haec revocatio ad paucos, et eminentia, quae inde secuta est Cardinalium, tam recens est, ut nova dici possit, cum anni quingenti, vel sexcenti ab eo tempore numerentur. Multa enim scribit de Cardinalium amplissima dignitate, qua etiam Patriarchas, et Primates omnes superabant, Petrus Damiani in Epistola ad Antip.apam Cadaloum Vixit autem Petrus Damiani ante annos sexcentos. Multa scribit S. Bernardusin lib. iv. de Consideratione, ubi praster cajtera dicit Cardinales de omni orbe esse eligendos, quoniam totum orbem sunt judicaturi. Mul-. ta leguntur in probatis historicis antiquis, ex quibus abbas TJrspergensis in chronico ad annum Domini 11 16. testatur in concilio generali sub Paschali secundo vocatos Cardi¬
nales, potiora membra Ecclesiae. Hanc vero 'eminentiam dignitatis, neque rex probare poterit, ex conniventia, vel lenitate principum temporalium processisse; et nos apertissimam rationem reddidimus, cur tanta sit dignitas Cardinalitia, quia videlicet, ut diximus, ipsi soli summum Pontificem eligant, eique ut collaterales, et coadjutores in regenda universa Ecclesia semper assistant.
Ac ut absolvamus hunc locum de Cardinalibus: excutiam etiam breviter, quee multo infra rex adjungit, siquidem non contentus iis quse hoc loco scripsit, iterum pag. 1 1 6. ad idem argumentum revertitur, ac primum exprobrat Cardinali Bellarmino obscuritatem natalium. « Jam, inquit, praeter regis Majestatem esse puto, ut in lite, ac certamine Cardinali se componat, saltem cum eo Cardinali, qui non felicius, ac illustrius, quam iste natus sit. » Fatetur Bellarminus, parentes suos homines privatos, sed honestos, et probos fuisse: avunculum vero habuisse ( c ) Marcellum II. Pont. Maxim, cujus ea virtus, et doctrina fuit, ut etiam ab hostibus testimonium acceperit. Theodorus enim Bibliander homo Lutheranus in tabuiis suis Cbronologicis, ubi Pontificum successiones describit: Sedit, inquit, anno 1535. MarcellusII. vita sanctus, et doctus. Sed etiam si Card. Bellarminus parentes habuisset opifices, aut rusticos, modo Catholicos, et pios, non erubesceret, cum sciat (d) Principum Apostolorum, alterum piscatorem, alterum tabernaculorum opificem fuisse: David quoque regem, et Prophetarum a pascuis ad regnum evectum: Et quod maximum est, Christum Dominum nostrum fabrum, et fabri filium dici, et haberi voluisse, ut nos humilitatem, et contemptum mundi doceret: Et Apostolum audiat dicentem in priore ad Corinth. cap. i. Videte vocationem vestram, fratres, quia nonmulti sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quse stulta sunt mundi eligit Deus, ut confundat fortia.
Addit rex: « Ecclesiastica illa dignitas (Cardinalitia videlicet) quamquam principum incuria, ut jam dixi, ad hoc preesumpti honoris culmen ascendit: tamen si ad ejus originem, et cunabula redeamus, nihil est aliud quam titulus presbyteris, et diaconis
(a) CardinaDs sunt electores, consiliarii, et coadjutores Summi Pontificis. — (b) Antiquitas Cardinalium. — (c) Marcellus II. Papa; ab ipsis diam hostibus fidei laudatus. — [d) Splendor natalium non necessarius ad Ecclesiasticas dignitates, sed splendor sapientice, et virtutum.
paroeciensium Ecclesiarum urbis Romae attributus: olim quidem presbyteris et diaconis cujuslibet Cathedralis Ecclesiae uni ve rs ce concessus, sed cum ejusmodi Cardinalium ingens multitudo undique Romam commeantium Urbem implerent, tandem nomen Cardinalis caeteris ademptum est, et solum Romanarum paroeciarum presbyteris, et diaconis reservatum. Et cum ante sanctum Gregorium nemo illius tituli meminerit, qui sexcentis post Christum annis, in quibusdam Epistolis de Cardinalibus loquitur, atque ita multis post Apostolos saeculis, hodierni isti Sedis Apostolicce electores, invisi omnibus, et incogniti fuerunt. »
Non miror si multa hic dicantur non vera, quoniam (a) rex de rebus sibi incognitis, et sine auctore loquitur. Non est verum diaconos Cardinales habuisse olim titulos paroecienses; tituli enim paroeciarum solis presbyteris dabantur, diaconis autem Ecclesiae aliae, quae diaconarum nomem habebant. Neque verum est olim presbyteris, et diaconis cujuslibet cathedralis Ecclesiae permissum fuisse titulum Cardin alitium. rarissimae enim Ecclesia his vocibus utebantur: ac ne in Romana quidem Ecclesia tempore S. Sylvestri omnes diaconi Cardinales erant, sed soli septem: tempore autem Symmachi Pontificis soli viginti octo erant tituli Cardinalium presbyterorum, ut ex Conciliis Romanis sub Symmacho intelligi potest: presbyteri autem Romani multo plures erant quam viginti octo. Illud etiam non est verum, venisse unquam ad Urbem multitudinem ingentem Cardinalium non Romanorum, id enim ex nulla historia (quod sciam) probabitur. Neque illud est verum, nomen Cardinalis demptum aliis, et solis Romanis reservatum, nam usque ad hanc diem Ecclesia Compostellana habet suos Cardinales. Neque verum est ante tempora S. Gregorii nomen Cardinalis fuisse inauditum, legitur enim nomen septem diaconorum Cardinalium Romanae Ecclesiae in concilio Romano sub S. Sylvestro, qui trecentis annis S. Gregorium antecessit.
Subjungit rex: « Sed quomodo, inquit, praeter rationem suae originis, ac institutionis tam prodigiose sint elati, ut ex paroeciarum presbyteris, ac diaconis nunc principes sint, regumque aequales, et ex gradu episco¬
pati dignitate minori sint hodie soli Pontificis electores, qui cum geueralium conciliorum vice fungantur (unde etiam usus generalium conciliorum exolevit)immo ut nonnisi ex illorum collegio fas sit Pontificem eligi, qui supremam in reges sibi auctoritatem vendicat; hoc, inquam, tam insolens incrementum quomodo coeperit, nullisque repugnantibus adoleverit, nostrum est omnium providere, qui cum in terris Vicarii Dei simus, jure optimo suspectos habere debemus, istiusmodi nuper exortos principes, qui sua origine modici, humilesque, seipsos ad summum fastigium, suis ipsi suffragiis subvehunt, regibusque deinde se componunt. »
Hic quoque rex ex ignoratione rerum nostrarum, et quia nimis magnam fidem habere videtur hostibus Ecclesise, multa non vera ibi elabi passus est. Non enim praeter rationem, et institutionem suae originis, sed potius secundum originis rationem, et institutionem Cardinalitia dignitas crevit. Nam, ut supra diximus, antiqua institutio erat, ut presbyteri, et diaconi Romani cum vicinis Episcopis Pontificem Romanum eligerent, eumque consilio et opera adjuvarent: sed postea excrescente nimium presbyterorum, et diaconorum multitudine, paulatim haec functio ad paucos redacta est. Ita pauci illi super alios eminere coeperunt, ut Cardinales, id est, principales episcopi, presbyteri, et diaconi, atque adeo principes ecclesiastici jure dici possent: quomodo qui secundas partes a regibus oblinent in administranda temporali republica, principes temporales dici solent.
De aequalitate cum regibus distinguendum esse censeo: nam si de potestate temporali sermo sit, de imperio, de opibus, de viribus, de armis, dubium non est, quin reges longe, ac longe Cardinalibus praestent: si de potestate spirituali, atque Ecclesiastica agatur; non solos Cardinales, sed omnes episcopos, presbyteros, et diaconos regibus superiores esse: paulo ante ex testimonio Ecclesiae veteris demonstratum est. Quod vero apud jurisconsultos dici solet, cardinales aequiparari.regibus, de externo cultu, et honore intelligendum videtur: usus enim obtinuit, ut quemadmodum principes omnes regibus cedunt, sic etiam cedant Cardinalibus: et in hoc paritas quaedam esse videtur.
(a) Jacobus rex de rebus fide non cognitis loquitur. — (b) Cardinales regibus ^inferiores sunt temporali potestate: sed potestate spirituali, et ecclesiastica superiores.
Quod addit rex, Cardinales presbyteros, et diaconos aliquando minores fuisse Episcopis non Cardinalibus, verum est, quoniam eo tempore non solum inferiores erant, quod attinet ad potestatem ordinis, ut etiam hoc tempore sunt; sed etiam quoad potestatem regendi Ecclesiam universalem, quia ipsi quoque ad concilia Romana vocabantur, et nobiliore loco sedebant, quam presbyteri, et diaconi Cardinales, olim etiam ad electionem summi Pontificis admittebantur. Sed posteaquam soli Cardinales electores esse, et in Consistorio cum Pontifice Maximo Ecclesiam universalem administrare coeperunt; mirum videri non debet, si cardinales Episcopis non cardinalibus antepositi sint. Non tamen est verum, quod hoc loco rex scribit, (a) cardinales cum Pontifice fungi vice conciliorum generalium, et ideo usum generalium conciliorum penitus exolevisse. Nam ab eo tempore qeo coeperunt Cardinales ea eminentia excellere, qua nunc excellunt, habita sunt multa concilia generalia, tria Lateranensia, duo Lugdunensia, unum Viennense, unum Constantiense, unum Florentinum, unum Tridentinum, et alia paulo minora. Concilia ergo Romana particularia exoleverunt, et in eorum locum consistoria Cardinalium successisse videntur, concilia generalia non exoleverunt.
Neque illud verum est, nisi ex collegio Cardinalium Pontificem eligi fas non esse. Scimus enim his postremis quingentis annis electos fuisse Pontifices Callixtum II, Eugenium III, Urbanum IV, Gregorium X, Goelestinum V, Clementem V, Urbanum V, Urbanum VI, Felicem V, quamvis hic postremus legitimus non sit habitus, qui omnes extra Collegium erant. Quod autem rex addit, a Romanis Pontificibus supremam in reges sibi auctoritatem vindicare: si per vindicare, significare velit, usurpare, omnino negamus sin autem vindicare, sit quod suum est asserere: libenter admittimus: sic tamen, ut per auctoritatem, non despoticum imperium, sed paternam, sive pastoralem potestatem intelligamus, de qua re saepe dictum est, et infra iterum recurret oratio.
Quod etiam rex ait, ad reges, ut Dei in terris Vicarios, pertinere curam videndi, quomodo tam insolens incrementum Cardinalitiae dignitatis coeperit, nulla ratione admitti potest, sunt quidem (b) reges Ministri
Dei in terris, ut eos vocat Sapiens in lib. Sap. c. vi. Et Apostolus ad Rom. xm, sed ministri sunt in iis, quae ad terrena, et temporalia spectant, nam quod attinet ad spiritualia, et coelestia, atque uno verbo ad Ecclesiastica, Vicarii Dei Episcopi sunt, quos Spiritus sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, Act. xx. Et summus Vicarius ille est, cui Dominus dixit, Sequere me, et: Pasce oves meas. Jo. xxi, proinde videre, an, et quomodo, et quousque crescere debeat dignitas Cardinalitia, quae est ecclesiastica et spiritualis, ad reges non pertinet. s
Minus verum est, cpiod rex addit, istiusmodi nuper exortos principes suis suffragiis seipsos ad summum fastigium evexisse, regibusque se deinde componere. Nam neque nuper exorti sunt (nisi quingentorum annorum, aut etiam sexcentorum spatium) nuper, dici possit; neque suis ipsi suffragiis, sed auctoritate ejus, qui Dei locum tenet in terris, evecti sunt, neque se regibus ipsi componunt, non enim Cardinalis erat, qui scripsit. Cardinales sequiparari regibus, quod quomodo intelligendum sit paulo ante diximus.
Postremo hsec rex adjungit: « Sed heec est praecipua, quam nobis inferunt, injuria, quod jus Christianis commune regibus in generalibus conciliis, nobis adimant, cum illorum habendi modum, penitus sustulerint; eorum vi, ac potestate ad se pertracta, et veluti monopolio in Pontificio Conclavi constituto. Et tamen si spes ulla, aut expectatio superesset, posse Christianos omnes ad aliquem in Religione consensum adduci, id esset a generali concilio expectandum, indicto in locum commodum, nec suspectum conventu, ubi Christiani omnes Principes, aut per se, aut per legatos possent adesse, et Ecclesiastici omnes, qui Christianam religionem profitentur, iliisque veteribus verae, antiquae, Catholicae, et Apostolicae fidei fundamentis adhaerescunt, tutum accessum, ac commeatum haberent, incendiariis utrinque furiosis, ac novitiis, sive Jesuitis, sive Puritanis exclusis. »
Ad hanc ultimam partem pari brevitate respondeo, quod enim nulla auctoritate, aut ratione probatur, simplici negatione refelli solet. Primum igitur nego, (e) sublatum esse modum habendi concilia generalia: nego
(a) Dignitas cardinalitia generalium conciliorum usum non sustulit. — f b) Reges ministri Dei sunt in temporali regimine, — (c) Vana querela. i de sublato modo habendi concilia generalia.
vim et potestatem eorum ad Cardinales pertractam: nego in Pontificio conclavi esse quasi monopolium constitutum. Jam enim concilia generalia enumeravimus, quae his postremis annis celebrata sunt. Quomodo enim vere dici potest, sublatum esse modum habendi generalia concilia, cum concilia celeberrima, et plurima paulo ante hoc saeculum, et hac ipsa setate nostra sint habita?
Quod autem rex queritur, factam sibi, atque aliis regibus injuriam, quod commune jus regibus Christianis in conciliis generalibus sit ademptum: qua veritate nitatur non video, cum in concilio generali apud Tridentum habito, interfuerint legati Caesaris, Regum pene omnium, et principum plurimorum. Quod addit, indicendum fuisse concilium in locum non suspectum, et commodum: id quoque praestitum est, cum Tridentum in finibus Germaniae, atque Italiae constitutum, locus aptissimus, et minime suspectus a Summo Pontifice, et Caesare, aliisque regibus et principibus judicatus sit.
Quod vero dicit, omnes Ecclesiasticos, qui Christianam Religionem profitentur, tutum accessum, et commeatum habere ad (a) concilium debere: hoc vero est, recedere a forma quatuor primorum conciliorum, vel potius omnium, quae habita sunt unquam in Ecclesia conciliorum. Concilia enim Episcopum sunt, non omnium Ecclesiasticorum; alioqui nullus locus tale concilium caperet: neque de dogmatibus fidei judicare adnmnes pertinet, sed ad principes Ecclesiarum, qui Episcopi sunt: sic enim loquitur concilium Chalcedonense, unum ex primis quatuor, quae a Jacobo rege admittuntur: « Mitte foras superfluos, concilium Episcoporum est. » Cui consentit imperator Theodosius in epist. ad concilium Ephesinum, tom i, cap. 32. sic dicens: « Illicitum est eum, qui non sit in ordine sanctissimorum Episcoporum ecclesiasticis immisceri tractatibus. » Ne tamen quererentur Protestantes, aut Calviniani, invitati sunt omnes, et salvus conductus publica fide praestitus, dilatae quoque rerum gravissimarum determinationes in longa tempora, ut spatium comparandi se, atque ad concilium veniendi, non deesset. Omitto quae dicuntur in Jesuitas, et Puritanos, quoniam ad convicia pertinent, non ad doctrinam.
Chapter 5 of 16