Caput XII. De qua tuor visionibus S. Joannis in Apocalypsi, quibus Antichristus designatur ex sententia regis
I11 extrema disputatiojic rex quatuor visiones sancti Joannis explanare aggreditur, in quibus Antichristi descriptionem contineri existimat. Eas visiones nos quoque breviter excutiemus. Prima igitur visio habetur in Apocal. cap. vi. Ubi S. Joannes cum vidisset equum unum album, alterum rufum, tertium nigrum, vidit quartum pallidum: hunc pallidum equum, Antichristum esse rex docet, quo auctore, non indicat. Ego interpretes hujus loci cum consulere instituissem, inveni tot sententias, quot fere sunt auctores. S. Augustinus scribit, per equum rufum, nigrum, et pallidum significari tria flagella, famem, bellum et pestem. S. Anselmus, et Bichardus per eosdem tres equos intelligi volunt, persecutiones paganorum, haereticorum, et falsorum fratrum. Alii malunt significari imperia trium Ca?sarum, Neronis, Titi et Domitiani. Itaque sine ulla regis injuria dicere possumus, hanc visionem ad Antichristum non pertinere; praesertim cum ex communi sententia omnium Expositorum de Antichristo agatur paulo post in eodem capite, in apertione sigilli sexti, ubi revelatur (c) ultima, et gravissima persecutio futura prope mundi finem. Ex quo intelligimus, falsum esse quod adversarii dicunt, Antichristum jam regnasse annis mille, et amplius, nisi forte ultima persecutio ultra mille annos duratura esset.
Altera visio habetur in cap. 9. ubi ad clangorem quinta? tubae, cadit stella de coelo et aperit puteum abyssi, unde progreditur exercitus locustarum, ac deinde ad clangorem sextae tubae procedit exercitus equitum horribilis, et innumerabilis, omnia conculcans, et devastans. Et in hac quidem visione satis convenimus, per stellam cadentem, et
{a') Secunda absurditas. — (b) Tertia absurditas, (c) Antichristi persecutio prope mundi finem erit.
locustas, intelligi praecursores Antichristi; per exercitum equitum, significari exercitum Antichisti. Sed nos (a) per stellam cadentem, Lutherum significari credimus, per locustas, haereticos Lutheranos, et Protestantes,ac caeteros hujus temporis Sectarios: Rex autem per stellam cadentem, intelligi vult aliquem eximiae dignitatis in Ecclesia, qui cum lux mundi esse deberet, munus suum deserens, regnum sibi erexerit, et eo modo sedes Antichristi erigi coepta sit.
Et nos quidem facile demontrare possumus quo modoLutherus ceciderit, quo anno, qua occasione, quanto strepitu, et quem exercitum locustarum de abyssi puteo eduxerit. Rex autem non facile docebit, quae fuerit illa persona Ecclesiastica eximiae dignitatis, quae deserto munere suo regnum sibi erexerit, et sedem Antichristo paraverit. Affirmat quidem pag. 99. (b) Bonifacium III. fuisse hominem illum, qui primus se nuncupavit universalem Episcopum, qui titulus Antichristi est.
At, cum bona regis venia, Bonifacius non se universalem Episcopum nominavit, sed a Phoca imperatore sic appellatus est, quo modo S.Gregoriusa Patriarcha Alexandrino universalis Episcopus dictus est, ipso S. Gregorio teste in epist. ad Eulog. quae est 30. lib. vii. Indictionis primae. Quomodo etiam S. Leoni plus centum annis Gregorio antiquiori, Universalis Patriarchae titulum Synodus Chalcedonensis obtulit, ut idem S. Gregorius in epist. paulo ante citata testatur. Quare si titulus iste ab aliis oblatus Antichristum facit, non Bonifacius III. sed S. Leo I. Antichristus dicendus erit, ut jam etiam in primis quingentis annis Antichristum regnasse dicendum sit.
At, Bonifacius a Phoca petiit, et obtinuit, Anastasio teste, ut solus Romanus Pontifex universalis diceretur. Respondeo, Bonifacium a Phoca petiisse, et impetrasse, ut Cyriacum Episcopum Constantinopolitanum coerceret, qui titulum universalis Episcopi, qui soli Romano Pontifici jure debetur, sibi indebite usurpabat. Sed neque Bonifacius, neque successores hoc titulo usi sunt, servos se potius servorum Dei in epistolis nominantes. Adde quod Bonifacius III. nullum sibi regnum erexit, cum nulla in re a majorum suorum humilitate recesserit, neque munus
suum Ecclesiasticum deseruit, cum in brevissimo illo spatio octo mensium, quo sedit in Apostolico throno, Concilium Episcoporum Romae coegerit, et multa instituerit, quae ad Cleri reformationem pertinere visa sunt. Itaque gratis omnino rex Bonifacium HI. potius, quam quemvis alium ex antecessoribus, Antichristum, vel Antichristi praecursorem fecit.
Addit rex in eodem loco, doctrinam Antichristi declarari in eodem cap. ix. Apocal. ubi dicitur, residuos homines, qui non sunt occisi in his plagis, non egisse poenitentiam ab operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque incedere: nec egisse pcenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis, neque a fornicationibus, neque a furtis.
Ex his autem colligit rex(c) Pontificios sequi doctrinam Antichristi, quoniam Yasqucs Jesuita docet Daemonia esse colenda; et reliqui Pontificii passim imagines aureas, argenteas, aereas, lapideas, et ligneas colunt: homicidia praeterea faciunt, veneficiis utuntur, cum per agnos Dei cereos ignem restinguunt; et per indusia benedicta, et diversorum generum reliquias, et orationes conservant homines a tormentorum bellicorum impetu, vi flammae, violentia ferri, ictu fulminum, caeterisque id genus periculis: fornicantur, tum spiritualiter idololatrando, tum carnaliter propter prohibitum clericis, monachis, et sanctimonialibus conjugium, furti denique rei sunt, tum quod Deo subripiunt titulos honorum, ut eos in Antichristum suum conferant, tum per jubileca, indulgentias, reliquias, et similes nundicationes pecunias cumulant.
Ad haec omnia facillima, et expeditissima responsio est, ( d ) regem vehementer falli, cum verba illa Apocalypsis ad doctrinam Antichristi refert, et cum eam doctrinam Catholicis tamquam propriam accommodare nititur. Primum enim conveniunt interpretes hujus loci Anselmus, Richardus, et alii, verba supra citata, nihil aliud significare, nisi cum Antichristo perituros in eeternum, non tantum Christianos, quos ille artibus; suis deceperit; sed etiam paganos, qui non egerint poenitentiam ab idololatria, et cultu
{a) Quid per stellam de coelo cadentem signircetur. — (b) Bonifacius III. Pupa optimus, sumina injuria Antichristi nomine infamatur. — (c) Calumnia varice, longe petitee. (d) Refutatur calumnia yeneratim.
daemoniorum. Dii enim gentium daemonia sunt. Psal. clv. Et quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. I Corinth. x. Et praeterea Judaeos, qui non egerint poenitentiam ab homicidiis, veneficiis, fornicationibus et furtis. Judaei enim praeter exteros et fornicationibus, et maxime furtis publice per usuras augendo copias suas.
(a) Deinde quomodo potest fieri, ut doctrina Antichristi sit colere daemones, et idola omnium generum, cum de illo scribat Daniel cap. xi. Antichristum adversus omnes Deos pugnaturum, ut ipse solus habeatur Deus? Mirum autem est, tantum regem ea scribere non dubitasse de Jesuita Vasque, quae sola libri ab ipso citati inspectione falsa esse intelliguntur, citat enim rex librum tertium Vasques, De cultu adorationis disp. i. cap. 5. At eo loco Vasques quaestionem illam tractat, An censendus sit idololatra qui daemonem sibi apparentem sub imagine Crucifixi, adoraverit. Respondet vero, non habendum idololatram, sed illusum, si existimaverit eum qui sibi apparuit vere esse Christum, et solum Christum adorare intenderit, et invincibiliter ignoraverit sub illa imagine daemonem latere. Hoccine est docere daemonis cultum? quid si regius servus indutus regias vestes prodeat, et ut rex ab ignorantibus adoretur; num imperiti adoratores majestatis rei habebuntur, an potius, ut illusi ridebuntur? Atque hoc est argumentum quo rex probare voluit, Pontificios daemonum esse cultores. De cultu imaginum nihil addendum est ad ea, quae supra disseruimus, satis enim constat, imagines Sanctorum, neque esse idola, neque adorari ut Deos.
(b) Homicidia, veneficia, fornicationes, et furta non negamus apud Catholicos inveniri, sed neque rex negabit in suo regno apud Protestantes suos frequentia esse. Quod si probari posset, in Ecclesia Catholica doceri haec esse licita, et justa; et non potius, ut injusta, et illicita prohiberi, et pun ri: tum aliquid adversarii dicerent: sed ex flagitiis, et sceleribus toti humano generi communibus, coi igere doctrinam Antichristi apud solos Pontificios esse, ineptum et ridiculum est.
At soli Pontificii per agnos Dei cereos, ignem restinguunt: id autem veneficio si¬
mile est. Respondeo: Miracula divina apud solos Pontificios conspiciuntur: (c) sed invocatio divini nominis, et benedictio sacerdotalis, qua cerei agni consecrantur, veneficiis tribui non possunt, nisi Deus habeatur pro diabolo. Illa enim veneficia sunt, quae ex invocatione diaboli, et pacto quodam cum ipso diabolo inito vim suam habent.Qui autem miracula, quae per indusia, caeterasque reliquias fiunt, damnat, damnare etiam debet miracula, quse teste Luca in Act.Apost. cap. xix. fiebant per sudaria, et semicincta S. Pauli; et quce teste S. Augustino lib.xxn. de Civ. Dei cap. 8. fiebant per reliquias S. Stephani; et alia id genus plurima, quibus pleni sunt libri sanctorum Patrum. Nec tamen probamus, sed damnamus, et rejicimus superstitiosas orationes, quas interdum nonnulli adhibent adversus arma, vel fulmina, cum characteribus incognitis, et invocatione daemonum.
(i d ) De multitudine Monachorum, et Sanctimonialium, id solum dicam, non posse reprehendi ejusmodi instituta, nisi reprehendantur Patres omnes primorum quingentorum annorum. Certe si quis legat vel epistolas S. Hieronymi de custodia Virginitatis, et de obitu Paulae ad Eustochium; vel librum S. Augustini de moribus Ecclesiae, vel S. Joannis Chrysostomi libros adversus vituperatores vitae monasticae; videbit tot millia Monachorum, et Sanctimonialium fuisse in illa prima Ecclesia, ut merito dicere possit, sectas Lutheranorum,et Calvinistarum,unde haec instituta penitus exultant, nihil habere commune cum Ecclesia primitiva
(e) Denique quae rex dicit de cumulandis opibus per artificium jubilaeorum, et indulgentiarum, satis ostendunt, eum plus fidei habuisse calumniis Lutheri, et similium novatorum, xquam simplici veritati. Hoc certe tempore si eleemosynae faciendae praescribantur iis, quibus indulgentiae conceduntur; in arbitrio singulorum relinquitur, ut quibus egenis libeat eleemosynas faciam.
Sequitur visio tertia quae habetur in Apoc. crp. xm. Ubi describitur bestia quaedam horribilis, quae de mari ascendet, habens capita septem, et cornua decem. Ex quibus capitibus unum plaga letbali ferietur, sed paulo post resurget cum admiratione uni-
(a) Refutatur calumnia de cultu drrmonum. — (b) Rfutanhn ' culumnicr rf. homicidiis, aliisque sceleribus. — (c) Refutatur calumnia dc Aquis Dei ceras. - (d Re/ utatur calumnia de multitudine Monachorum*, et Sanctimonialium, — [e) Refutatur calumnia dc nundinationibus indulyenuarum.
versae terrae: huic bestiae dedit draco virtutem suam. Ibidem describitur alia bestia, quae ex terra ascendet, habens cornua duo similia agni, et haec posterior bestia miracula faciet, ut ignem de coelo descendere, ad hunc finem, ut omnes priorem bestiam adorent. Addit Joannes, neminem illis temporibus habiturum potestatem vendendi, aut emendi, nisi in manu, aut in fronte characterem bestiae gerat: denique numerum bestiae dicit Joannes futurum numerum 666.
De hac visione rex multa dicit, atque omnia detorquere conatur ad nos Catholicos, ut Antichristi adoratores, et sectatores. Sed (a) ex hoc ipso c. xin. Apocalypsis, nos multo facilius, et clarius demonstramus, Anti Christum nondum venisse. Quando enim Antichristus venerit, notissima erunt omnia, quae sit prior bestia, quae posterior, quod caput occisum, et resurgens, quis character ejus, quod nomen ejus; et caetera quae nunc ita sunt obscura, ut conjecturis, et divinatione sit opus.
Communis expositio Catholicorum veterum est, per draconem intelligi diabolum; per priorem bestiam, universitatem impiorum; per caput hujus bestiae occisum, et reviviscens, iVntichristum, qui erit postremum, et maximum -caput impiorum, quique finget se occisum, ut fingat resurrectionem ad imitationem Christi; per posteriorem bestiam, praedicatores, et Apostolos Antichristi, qui miracula facient, ut ad Antichristum homines allidant: de charactere, et numero nominis, rem fore abditam, et incognitam, donec Antichristus appareat.
Videamus nunc, quid rex ex hac visione colligat adversus Catholicos. Primum igitur, per caput bestiae occisum, et reviviscens, intelligendum esse dicit Antichristum, qui una imperandi rationum a Gothis, et Vandalis plagam lethalem acceperat; sed mox curata plaga aperuit os suum ad blasphemias, et ab universa terra adorari debuit. Et addit rex: « Cultus aut°m, atque adoratio hoc eodem nomine, ac titulo, soleat ne adhiberi singulis Pontificibus, cum inaugurantur, nemo Cardinali nostro melius novit. » Haec ille.
( b ) At Gothi, et Vandali, nullam plagam Romano Pontifici inflixerunt, sed imperatori Romano cui Gcthi Italiam, et Hispaniam,
Vandali Africam abstulerunt: plaga autem curata dici poterit, cum Justinianus Italiam, et Africam recuperavit. Itaque si is, cui plaga inflicta est, et paulo post curata, Antichristus est; non Romanus Pontifex, sed Romanus imperator Antichristus erit. Quod si non placet imperatorem Antichristum vocari, quemadmodum revera Antichristus non est, acquiescat rex expositioni S. Gregorii lib. ii, epistola 3. Primasii, Bedae, Haymonis, Anselmi, Richardi, et Ruperti in c. xm. Apocal. qui omnes unanimi consensu docent. Antichristum simulaturum plagam incurabilem se accepisse, atque occisum esse, ac paulo post a mortuis propria virtute surrexisse, ut tanto facilius pro Deo haberi, et adorari possit. Cum autem nullus unquam Pontificum Romanorum mortem, et resurrectionem simulaverit, neque pro Deo haberi, et adorari voluerit; vel ex hoc intelligi potest, quantum absint a veritate, qui Pontificem Antichristum esse jactant.
At, inquit rex, adorari Pontifices cum inaugurantur, Cardinalis non negabit. ( c ) Verum est Pontifices maximos adorari, sed ut Vicarios Dei, non ut deos. Et Scriptura divina passim utitur voce adorationis pro veneratione, quae adhibetur hominibus. Vix enim ulla est adoratio externa, quae soli vero Deo exhibeatur, praeter honorem sacrificii, et quae ad sacrificium pertinent, templa, arae, sacerdotes. Hinc enim S. Augustinus, lib. xx. contra faustum cap. 2 1. Respondens Fausto, qui scripserat nos Martyres in Idola vertisse; probat in Ecclesia Christi non adorari sanctos Martyres, ut Deos, quia sacerdos ad altare constitutus numquam dicit, offero tibi Petre, vel Paule, vel Cypriane. Quare si rex ostendet sacrificium Pontifici Romano fuisse aliquando oblatum, aut aras erectas, aut templa dedicata, aut Sacerdotes institutos, quemadmodum factum esse scimus imperatoribus quibusdam, qui Dii haberi volebant; et quemadmodum Antichristus sibi fieri jubebit; tum demum concedemus Pontificem haberi, et adorari, ut Deum: at dum eo cultu adorationis honoratur, qui non convenit soli Deo, sed etiam creaturis, frustra de nomine adorationis calumnia struitur.
Deinde addit rex miraculum bestiae minoris, quae faciet ignem de coelo descendere;
(a) Obscuritas hujus pro phetim, Antichristum nondum venisse convincit. — (b) Refutatur expo sitio adversariorum. - (c) Refutatur calumnia de adoratione Ponti/icis.
ipsum esse fulmen excommunicationis, quo Pontifex Romarus homines terret: et ipsos etiam reges percellit. (") At hoc miraculum non tribuitur in Apocalypsi bestiae majori, quae Antichristum significat; sed minori, quae antichristo deservit: non igitur Pontifex, qui fulmine homines terret, Antichristus erit: et rex quaerere jam debebit quis sit Antichristus, in cujus gratiam Papa fulmen de coelo descendere facit. Deinde S. Joannes meminit hujus miraculi, ut rei novae, et insolitae: at excommunicatio res est communis, et nota, qua etiam Protestantcs utuntur; et quam Ecclesia familiarem habuit multo ante, quam Antichristus, etiam iste fictitius, et a novatoribus excogitatus, exortus diceretur. Ergo cum communi expositione scriptorum veterum supra citatorum credendum est, verum ignem de coelo descensurum ad imperium ministrorum Antichristi, et non per tropos verba Scripturae detorquenda sunt ad excommunicationes. Ex quo intelligimus merum esse figmentum, quod Papa sit Antichristus, cum nullus Pontificum Romanorum, neque per se, neque per suos ignem de coelo descendere fecerit.
( b ) Porro characterem Antichristi esse dicit rex professionem obedientiae Romano Pontifici. Sed hoc multis modis repugnat scripturae verbis Scriptura enim Apocal. xm. significat, characterem bestiae acciepiendum in dextera manu, aut in fronte: professio obedientiae neque in dextera, neque in fronte accipitur. Deinde character bestiae necessarius erit in toto Antichristi regno omnibus hominibus, pusillis, et magnis, pauperibus, et divitibus, servis, et liberis. At quot millia sunt in ditione Romani Pontificis, qui professionem obedientiaenon possunt ostendere? Professio enim fieri solet ab iis, qui promoventur ad gradus dignitatum, aut doctoratum, aut certa officia: ab aliis plurimis, atque adeo a maixima parte hominum non exigitur, quamvis enim teneantur omnes Romano Pontifici obedire: tamen non tenentur omnes conceptis verbis, et certo ritu professionem istam facere, multo minus in fronte, vel in manu gestare. Praeterea, eadem scriptura dicit, in toto regno Antichristi, neminem permittendum emere,
aut vendere, nisi characterem habeat, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. At quot sunt in ipsa urbe Roma Judaei, qui publice vendunt, et emunt, nec habent ejusmodi characterem, neque summo Pontifici adhaerent?
Itaque licet multi multa de isto charactere divinare conentur, non tamen certo scietur quid sit, nisi cum Antichristus venerit; nisi forte placeat cum antiquissimo scriptore Hippolyto martyre dicere, (c) Christi characterem esse signum Crucis abolitionem; quali charactere dignoscuntur hoc tempore Calviani, ut praecursores Antichristi.
Denique de numero 666, dicit rex, eo numero designari nomen graecum Aa tsivoc: nam litterae hujus nominis faciunt hunc numerum. (d) Papam autem esse latinum, et apud latinos potissimum dominari notissimum est. Sed nomen, latinum, non scribitur per ei, et sine ei, non reddit numerum 666. Praeterea nomen Antichristi proprium designatur ab Evarigelista, non nomen commune plurimus, ut est, latinus: proprio autem nomine nullus Pontificum dictus est latinus. Denique inveniuntur nomina plurima, quae numerum illum 666. efficiunt: notavit Arethas in comment. hujus loci septem nomi»a, quae hunc numerum reddunt: alii alia plurima, de quare multa scripsimus in lib. m. de Pontif. cap. 10.
Addit rex per numerum 666. posse intelligi tempus, quo Antichristus apparere debuit. Siquidem Bonifacius III. Papa, qui primus Antichristi titulum usurpavit, sedit anno Domini 606. At (e) numerus ille numerus nominis est, ut S. Joannes expresse dixit; non igitur detorqueri debet ad numerum temporis: deinde numerus annorum a Christo ad Bonifacium non continet 666. sed 606.
At, inquit rex, potest inchoari tempus hujus numeri ab anno quo Pompaeus Magnus templum Hierosolymitanum diripuit. Omitto id gratis dici: illud ad refutandam hanc supputationem sufficit, quod ab illa direptione templi, usque ad annum Domini 606. quo Bonifacius sedit, sunt anni 670. Itaque necesse est, vel S. Joannem fuisse deceptum, quod fieri non potest, vel (/) errare eos, qui
(a) Refutatur calumnia de fulmine excommunicationis. — (b) Character Antichristi non potest esse professio obedientiae debilcc Pontifici. — (c) Character Christi signum Crucis: character Antichristi, abolitio crucis. — (d) Refelluntur confecturae de numero nominis Antichristi. — (e) Numerus 666. non est numerus temporis, sed nominis Antichristi. — ( f) Frustra adversarii supputando se torquent.
volunt numero 666. designari tempus adventus Antichristi. Quod autem rex dicit, sexaginta annis post obitum Bonifacii III. fuisse confirmatum regnum Antichristi, atque hoc indicari per numerum 666. aliquid esset, si posset ostendi aliquid peculiare accidisse anno 666. ut aliquam mutationem regiminis, vel creationem novi Pontificis, vel acquisitionem novi tituli, aut aliquid ejusmodi. Sed cum annus Domini 666. inciderit in Pontificatum Yitaliani, qui jam aliquot annis sederat, et pacifice, ac sine ulla innovatione sederat: nulla ratio reddi potest, cur tempus illud tam insolita revelatione notari debuerit, ut omittam, quod supra dixi, hunc numerum nominis bestiae, non temporis ab ipso S. Joanne nominari.
Restat visio quarta ex cap. xvn. Apocal. quae quanto prolixius tractatur a rege, tanto brevius expedietur a nobis. Describitur enim in eo capite magna quaedam meretrix insidens bestiae, quam rex Antichristum esse vult; et eo posito fundamento multa disputat de Antichristo, addens etiam [de infelici hujus meretricis exitu ex cap. 18. 19. et 20. quae omnia praetereunda existimo; quoniam per eam meretricem Antichristus intelligi non potest: et fundamento everso totum aedificium corruat necesse est.
Non posse autem per (a) eam meretricem intelligi Antichristum, probamus primo ex sententia veterum Patrum: Patres enim permulti per eam meretricem, intelligunt universitatem impiorum. Ita S. Augustinus in Psal. xxvi. Arethas, Haymo, Richardus, Anselmus, Beda, et Rupertus in cap. xvn. Apocal. Alii intelligunt Romam imperantem, sive Romanum imperium, quale erat tempore Apostolorum, cum dominaretur omnibus gentibus, et omnium gentium serviret erroribus. Sic exponunt Tertull. in lib. cont. Judaeos, et lib. ni. cont. Marcionem, et S. Hieronymus in epist. ad Marcellam, et in altera ad Algasiam qu. 11. Et confirmari potest horum auctorum sententia ex eo quod S. Petrus in epist. priore cap. ultimo Romam, qualis tunc erat, sub nomine Babylonis significat. Et S. Joannes hac ipsam meretricem magnam, Babylonem appellat; ac ut explicet de qua Babylone loquatur, dicit esse civitatem, quse habet imperium super reges terree, et sedet super montes septem.
Adde quod ex sententia regis pag. 88. et alibi, per bestiam, cui mulier’’ insidet, Antichristus intelligitur. Sic enim loquitur S. Joannes cap. xvii. Et dixit mihi Angelus, quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris et bestiae, quae portat eam, quse habet ^ capita septem, et cornua decem. Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit. Sic autem rex loquitur: « Octava, quee est bestia, quee erat, et non est, et itura est in perditionem, ipse est Antichristus. » Jam si (b) bestia, quse mulierem portat, Antichristus est, quomodo ipsa mulier est Antichristus? quis ferat equitem cum equo confundi, ut eques supra se ipse sedere dicatur; ignoscat igitur rex nobis tardioribus, si malumus cum expositoribus, aliud per bestiam, aliud per mulierem insidentem bestise intelligere, quam cum novatoribus bestiam cum meretrice confundere. Atque haec de Antichristo hoc loco sufficiant.
Chapter 12 of 16