Skip to the text

Caput XV

Responsio adea, quae sub nomine mendaciorum, ementitarum historiarum, et novorum dogmatum, rex scripsit adversus librum Matthaei Torti, qui vere Cardinalis Bellarmini liber est, sed justis de causis alieno nomine editus.

Post praefationem monitoriam Jacobus rex exponit tabulam, in qua notat mendacia viginti, ementitas historias quinque, et nova dogmata item quinque, in libro Matthaei Torti a se reperta: ut inde de toto libro judicium fiat. Eamdem ipsam tabulam ego quoque hic adscribam, adjuncta brevi responsione, ex qua manifeste appareat, nullum in eo libro esse mendacium, nullam historiam ementitam, nullum dogma novum:

Primum Mendacium pag. 9. edit. Politanae.

Hic, in juramento fidelitatis, aperte negatur Summo Pontifici potestas excommunicandi reges haereticos.

Confutatio.

« Quaestio de Pontificis potestate in regi-? bus excommunicandis nec tractatur, nec ullo modo definitur in juramento fidelitatis; sed ex proposito declinatur. Inspiciantur verba juramenti, et monitoria praefatio pag. 10. et 11. »

Respontio,

Auctor libri non scripsit, in juramento infidelitatis tractari, aut proprie definiri quaestionem de potestate Pontificis in regibus excommunicandis, satis enim intelligebat, in formula juramenti non esse locum quaestionum Theologiae disputandarum. Sed affirma vit in ea formula negari Pontifici maximo potestatem excommunicandi reges etiam haereticos: quod verum esse, perspicuum est ex illis verbis juramenti: « Item juro ex corde, non obstante aliqua declaratione j vel sententia excommunicationis, aut deprivationis facta, vel concessa, aut fienda, vel concedenda per Papam, vel successores ejus etc. fidelitatem, et veram obedientiam suae Majestati, haeredibus, et successoribus suis praestabo.» Haec ibi: qui vero jurat se obediturum regi haeretico, non obstante excommunicatione Papae, non jurat simul, se non agnoscere in Papa potestatem excommunicandi reges haereticos? alioqui enim non juramentum, sed sacrilegium esset, jurare se non obiturum sententiae excommunicationis a Papa latae in regem haereticum, si crederet esse in Papa veram potestatem excommunicandi reges haereticos.

Nam ex verbis illis Dominicis: Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis, Catholici omnes colligunt ad Pontificis Maximi auctoritatem pertinere, non suium potestatem absolvendi a peccatis, sed etiam a poenis, censuris, legibus, votis, atque a juramentis.

Confutatio.

« Quod non omnes Romani Catholici ita colligant ex hisce Christi verbis Matth. xvi. ut alia argumenta tacitus prateream, vel inde

apparet, quod ex plurimorum sententia

quicquid Christus promisit Matth. xvi. id actu praestitit Joan. 20. cum dixisset, Quorum remiseritis etc. unde constat, Christum potestatem illam solvendi promissam sensisse de absolutione a peccatis, nulla hic mentione facta de absolutione aliqua a legibus, votis, juramentis. AtqueitasentiuntTheophylactus, Anselmus, Hugo Cardinalis, et Ferus in Matth. xvi. Sic etiam Scholasticorum primarii, Alexander Alensis in summa p. 4. q. 79. memb. 5. et 6. art. 3. Thomas in 4. d. 24. q. 3. art. 2. Sotus in 4. d. 19. art. i. Hadrianus sextus Papa in 4. d. q. 2. de clavibus p. 302. edit. Paris, anno 1530. qui etiam pro hac interpretatione citat Augustinum, et glossam interii nearem.

Responsio.

Ea de causa scripsi, ab omnibus Catholicis colligi ex illis verbis Dominicis, Quodcumque solveris etc., ad Pontificem Petri successorem pertinere potestatem, non solum remittendi peccata, sed etiam solvendi a poenis, censuris, legibus, votis, juramentis: quoniam nullus Catholicorum negat ha?c omnia ad Summum Pontificem pertinere; neque rationem efficaciorem reddere possunt, quam amplissimum, et universale privilegium illud, Quodcumque solveris etc., et quamvis verum sit, quod Theophylactus, et alii dicunt, quod uni Petro promissum fuit Matth. xvi. datum esse omnibus Joan. xx. tamen non est verum quoad omnia. Siquidem Petro Matth. xvi. promissa fuit potestas, non solum remittendi peccata, sed etiam solvendi omnia vincula, quee impedire possunt adeptionem regni coelorum: Apostolis autem Joann. xx. data potestas est remittendi peccata, non quomodocumque, sed per sacramenta Baptismi, et Poenitentiae, ut docent sancti Chrysostomus, et Cyrillus in cap. xx. Joann. et S. Hieronymus in epist. ad Hedibiam q. 9. quibus accedit S. Anselmus, qui in cap. xvi. Matth. scribit, per illa verba Joann. xx. Quorum remiseritis etc., dari potestatem remittendi peccata, non solum Apostolis, sed etiam omnibus episcopis, et presbyteris. Constat autem presbyteros non habere potestatem remittendi peccata, nisi per sacramenta, quae vocatur potestas ordinis. Nec minus constat, habere episcopos, et multo magis summum Pontificem,

potestatem jurisdictionis, dandi indulgentias, dispensandi in legibus, votis, juramentis, et similibus; sed Pontificem illam habere absque limitatione, ut Principem, et caput Ecclesiae universae; Episcopos autem cum limitatione, ut vocatos in partem sollicitudinis. Si quis autem quaerat, ubi datum sit Petro, quod ei promissum fuerat Matth. xvi. Respondeo datum fuisse Joann. ult. quemadmodum enim Dominus Matth. xvi. nominatim expressit Simonem, et patrem ejus, ut eum distingueret ab aliis, et promisit claves regni coelorum: et super eum Ecclesiam aedificaturum se dixit: ita postea Joann. ult. nominatim expressit Simonem, et patrem ejus, et distinxit ab aliis, atque ei dixit: Pasce oves meas. Idem enim est esse fundamentum aedificii, et pastorem ovilis, et caput corporis, et principem civitatis, cui in signum potestatis dantur claves ejusdem civitatis, ut possit admittere, v.el excludere. Sed ad singulos auctores respondeamus. Theophylactus in cap. xvi. Matth. solum dicit, quod promissum fuit Petro Matth. xvi. datum fuisse omnibus Apostolis Joann. xx. quod est verum de potestate remittendi peccata per sacramenta: non autem verum est, de omni potestate solvendi, atque ligandi: neque Theophylactus hoc negare potest, cum sanctus Joannes Chrysostomus (cujus Commentaria Theophylactus in compendium redegit) scribat in caput xvi. Matthan, Petrum factum esse a Christo caput totius Ecclesia?, et totum orbem terrarum illi esse commissum, ad quod officium certe non sufficit potestas remittendi peccata per sacramenta. Anselmus in cap. xvi. Matth. dicit quidem eamdem potestatem remittendi peccata, datum esse Apostolis, imo etiam omnibus episcopis, et presbyteris Joann. xx. quae promissa fuit Petro Matth. xvi. Sed addit, unum Petrum factum esse principem Apostolorum, ut intelligeremus in Ecclesia esse debere unum principalem Christi Vicarium, ad quem diversa Ecclesia? membra recurrant. Hugo Cardinalis in cap. xvi. Matth. secutus Anselmum loquitur de potestate remittendi peccata, et recte dicit, eam promissam fuisse Matth. xvi. et datam Joann. xx. sed non negat, aliam quoque potestatem promissam, et datam Petro, quse non est expressa Joann. xx. Joannes Ferus in cap. xvi. Matth. non confert hunc locum

eum cap. xx. Joannis. Itaque frustra citatur, neque tantus est auctor, ut ejus testimonium movere nos debeat. Alexander Alensis non dicit, quod fuit promissum Matth. xvi. fuisse datum Joann. xx. sed contra, dicit, claves datas fuisse Petro Matth. xvi. etiam si videantur verba esse de futuro: « Respondeo, inquit, quod claves fuerunt datse ibi, Tibi dabo claves, et licet, tibi dabo claves, exprimatur per modum promissionis eventus futuri, nihilominus ibi cum verbis sequentibus, quse sunt, Quodcumque ligaveris, datse fuerunt Petro praecipue »; et infra: « Aliis fuerunt datse Joan.xx. Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata etc. » Idem Alex, in eodem art. 3. paulo ante, sic loquitur: « Yoluit Deus quosdam in alios plures habere potestatem, et deinde in illos, alios pauciores; et sic semper quousque perveniretur ad unum, scilicet Papam, qui sub Deo immediate est. » S. Thomas in loco citato a rege, ponit in argumento contrario, quse rex pro se citat, et postea solvit illud argumentum dicens, datam esse primo soli Petro potestatem ligandi, et solvendi: deinde datum esse aliis, ut ostenderetur, ab illo tamquam a capite descendere debere potestatem in alios. Idem quoque S. Thomas in 4. dist. 19. q. 1. art. 3. ad primum, distinguit de potestate ordinis, et jurisdictionis, et priorem dicit esse datum omnibus se qualiter Joann. xx. non solum Apostolis; sed etiam omnibus Sacerdotibus, quod probat ex ritu Ecclesise, ubi in ordinatione presbyterorum dicuntur hsec verba: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, etc., posteriorem potestatem dicit non esse sequaliter in omnibus, sed principaliter in Petro, ut habetur Matth. xvi. Et per illum in alios descendere. Dignetur autem rex consulere eumdem sanctum Doctorem in cap. xvi. Matthsei, et inveniet quod ego supra dixi, quod promissum fuit Petro Matth. xvi. per illud, Tibi dabo claves; datum esse reipsa eidem Petro Joann. xxi. per illud, Pasce oves meas. Inveniet quoque hsec verba, Papa qui est loco sancti Petri, habet plenariam potestatem, alii vero ab ipso. Sotus in loco a rege citato, id est, dist. 19. art. 1. nihil de hac re dicit. Sed vitio scriptoris fortasse posita est distinctio 19. art. i. pro dist. 20 q. 1. art. 2. in hoc enim loco tractat Sotus de clavibus, et allegat duo testimonia

Matth. XVI, 19; Joan. XXI, 17.

Scripturse Matth. xvi. et Joann. xx. et xxi., sed non dicit, quod rex vellet, quod promissum fuit Matth. xvi. in totum datum fuisse Joann. xx.; sed dicit cum Cardinali de Turrecremata, potestatem Ordinis collatum Apostolis Joann. xx., promissam autem Petro plenissimam potestatem ordinis, et jurisdictionis Matth. xvi. et re ipsa collatam eidem Petro Joann. xxi. Restat Hadrianus VI. in 4. sentent. q. 2. de clavibus Ecclesiae, ubi dicit, duas esse claves, alteram scientiae, alteram potestatis, et hoc probat ex Augustino, et glossa interlineari. Sed an ex hoc dicto Hadriani, vel ex aliis citatis auctoribus convincatur Tortus mendacii, lectorum erit judicium.

Odi parricidia, execror conspirationes: sed occasiones desperandi datas nemo inficiari potest.

Confutatio.

« Quod occasio desperandi pulverariis proditoribus non erat data, ut iste mentitur, sed quod a Jesuitis edocti irruebant in hoc sanguinarium facinus. Vide Monitor. Prsef. pag. 132. 133. et Actionem in proditores. »

Responsio.

Verissime datum fuisse occasionem desperandi proditoribus, testantur gravissima edicta in recusantes adire Ecclesias haereticorum, quae tanto graviora sunt, quanto magis speraverant Catholici sub novo principe mitigandam fore acerbitatem persecutionis Elisabethae reginae. Quod autem a Jesuitis edocti non fuerint proditores, solis luce clarius est. Ipsi enim proditores sub ipsum mortis articulum publice professi sunt nullum se habuisse, vel auctorem, vel socium in eo facinore ex Jesuitis, vel aliis Catholicis sacerdotibus. Id mihi retulit- vir nobilis, et fide dignissimus, qui supplicio proditorum interfuit, et auribus ipse suis audivit protestationem unius ex praecipuis proditoribus. Ipse quoque Garnettus publice, et in judicio coram multis nobilibus, et ad patibulum coram populo protestatus est, eam proditionem sibi non fuisse notam, nisi in confessione sacramentali; notam a se da nnatam, et totis viribus impeditam. Actionem in proditores, quam rex citat, plenam esse mendaciis maximis, et clarissimis perspicuum est ex responsione jam edita, vel brevi proditura, quam ego, antequam ederetur, vidi, et miratus fuissem inveniri homines, qui mentiri auderent de rebus notissimis: nisi legissem apud Eusebium lib. ix. hist. Eccles. cap. 5. ex versione Ruffini, a persecutoribus Christianorum conficta fuisse acta apud Pilatum de passione Christi, et per omnes provincias disseminata plena blasphemiis, et mendaciis. Quid enim mirum est, si de servulis Christi acta scribantur ejusmodi, si de ipso Domino scripta fuisse dubitari non potest?

Nam ab eo juramento non solum Catholici, sed etiam Calvinistae Puritani abhorrent.

Confutatio.

« Puritani non abhorrent a juramento primatus, sed quotidie suscipiunt, nec unquam recusarunt. Eumdem etiam primatum tuetur Calvinus Instit. lib. iv. cap. 20. »

Responsio.

Puritanos Calvinistas abhorrere a juramento primatus, ex Praefatione monitoria, et ex Basilico Doro ejusdem regis didicimus, nam in utroque libro rex Puritanis tribuit anarchiam. Anarchia enim, et monarchia, sive primatus contraria sunt. Non tamen negaverim, a Puritanis admitti juramentum Primatus, sed temporalis, qui ad Ecclesiam protegendam, non ad spiritualia ejus negotia administranda pertineat. Sic enim explicatur Primatus regis in Confessione Scotica edita anno 1581. «Et quoniam, inquiunt, percipimus Ecclesiae, et religionis nostrae tranquillitatem, et stabilitatem, ex salute, et bono regimine regiae majestatis, tamquam instrumento consolatorio divinae misericordiae, huic regno pro Ecclesiae conservatione, et justitiae administratione internos, concesso pendere: spondemus, et promittimus corde, sub eisdem juramento, subscriptione, et poenis, defensuros ejus personam, auctori¬

talem, et dignitatem bonis, corporibus, et vitis, in tutelam Evangelii Christi, libertatis Patriae etc. » Atque huic est primatus, quem Calvinus agnoscit lib. iv. Instit. cap. 20. qui primatum in spiritualibus verum, et proprium, neque regi neque Pontifici unquam permisit. Ac ut regi domesticum testem adducam, exstat liber Richardi Brancolti, qui se Cantuariensem Archiepiscopum vocat, cui titulus est, Practensa Puritanorum disciplina, in quo libro cap. 22. haec leguntur: « Hinc est ut veritatem aperte fateamur) quod Calvinus nullo modo ferre poterat, regem Henricum octavum caput Ecclesiae vocari, aut supremum gubernatorem in terris Ecclesiarum Dei, quae in suis ditionibus erant.,) llaec ille, qui eodem capite, et sequentibus duobus id in primis demonstrare conatur, negationem primatus Ecclesiastici in regibus, communem esse Puritanis cum Papistis, et eo maxime differre a Protestantibus Puritanos.

  • Principio non scribit Pontifex, se moerore affici ob calamitates, quas tempore reginae, aut initio regni Jacobi regis, in Anglia pro retinenda orthodoxa fide Catholici patiebantur, sed ob calamitates, quas hoc tempore patiuntur.

Confutatio.

« Verba ipsius brevis recitasse, est hoc mendacium confutasse: sic enim scribit Papa: Magno moerore nos semper affecerunt, tribulationes, et calamitates, quas pro retinenda Catholica fide jugiter sustinuistis, sed cum intelligamus omnia hoc tempore magis exacerbari, afflictio nostra mirum in modum aucta est. »

Responsio.

Omnino verba ipsius brevis recitasse, est confictum fuisse mendacium demonstrasse, nulla enim fit in verbis brevis mentio temporis reginae Elisabethae, aut initii regni Jacobi, perperam ergo verba brevis ad illa tempora referuntur, praesertim cum neque tempore reginae, neque initio regni Jacobi, Paulus V. Pontifex fuerit. Scribit igitur de calamitatibus Anglorum Catholicorum, quas

initio Pontificatus sui gravissimas fuisse, et anno sequente, quo primum breve scriptum est, non parum crevisse acceperat.

In primo articulo (Statuti) confirmantur leges Elisabethae.

Confutatio.

« In primo articulo istius statuti nulla fit mentio de confirmandis legibus reginae Elisabethae. D

In 10. articulo (ejusdem statuti) additur, ut si tertia vice (Catholici) propositum juramentum recusaverint, capitis, vitaeque dispendium patiantur.

Confutatio.

« Nullus est ejusmodi articulus in toto illo statuto, ubi, vel de proponendo hoc juramento tertia vice, vel de capitis, vitaeque dispendio ulla mentio habeatur. »

In 12. habetur, ut qui principibus externis militare voluerit, in prius juramentum praefatum praestet, alioqui perduellis habeatur.

Confutatio.

« Non dicitur in statuo,?quod perduellis habebitur, sed quod feloniae reus habebitur, qui principi extraneo militare voluerit, priusquam juramentum susceperit. »

Responsio ad tria praedicta.

Statutum, cujus articulos in libro meo descripsi, habetur in libello latino edito Rhotomagi anno 1606, cujus hic est titulus: Breviculus duorum nuper in publicis Comitiis Anglicanis actorum, anno Christi 1606. Jacobi Angliae regis tertio, in eo libello habentur omnia illa, quae rex negat: ha2C enim sunt verba ipsa articuli primi, « Visum est regise Majestati, regnique proceribus, et sta¬

tibus. qui ad hoc Parlamentum convenerunt, omnes in primis leges tempore Elisabethae, et aliorum regum contra Papistas stabilitas confirmare, et ratas habere. » Articuli vero decimi haec sunt verba. « Qui vero tertia vice juramentum de primatu regis in spiritualibus recusaverit, si modo regi, ut illi proponatur, placuerit, capitis, vitaeque dispendio puniatur. » Articuli duodecimi haec sunt verba ultima: « Statuitur auctoritate praedicta, ut quicumque hujus regni subditus, post decimum diem Junii insequentem, principibus externis militare voluerit, is prius juramentum praestabit: alioquin perduellis habeatur. » Haec ad verbum in eo libello habentur. Ac ut fidem meam certius liberem, et quia libellus elegantissimus est, dabo operam ut primo quoque tempore recudatur.

Ostendimus eo juramento, negari potestatem Apostolicam tum ligandi, tum solvendi.

Confutatio.

« Nulla est sententia assertoria in isto juramento, nec ullum verbum, nisi conditionale de Pontificis potestate ligandi, vel solvendi. »'

Responsio.

Neque auctor dixit per assertoriam propositionem negatam esse Pontifici potestatem ligandi, et solvendi: sed per jurationis formulam affirmavit esse negatam, qui enim jurat, ut hsec formula praescribit, pariturum se regi; non obstante sententia excommunicationis a Pontifice lata, is negare censetur potestamem Pontificiam ligandi per sententiam excommunicationis: et qui jurat (ut eadem hsec formula jubet) et credit a nullo se posse absolvi, ac ne ab ipso quidem Pontifice, ab obligatione hujus juramenti, is negat in summo Pontifice potestatem solvendi. Quod autem rex dicit, nullum esse verbum nisi conditionale in hoc juramento de Pontificis potestate ligandi, vel solvendi: non apparet in quo sensu veritate nitatur. Ista siquidem verba: « Vere credo, et certa conscientia teneo, quod neque Papa, neque quivis alius me ab hoc juramento, vel illius ulla particula absolvere possit»: non sunt conditionalia, sed absoluta; et in hac juramenti formula expresse continentur; et ad potestatem Pontificiam negandam circa absolutionem, apertissime pertinent.

Diocletiano, et Neroni, vellent nollent, ipsi etiam Summi Pontifices subjecti esse cogebantur.

Confutatio.

« Quod Christiani sine exceptione, non coacte sed libere, et propter conscientiam, Ethnicis imperatoribus subjiciebantur: vide Apolog. nostram pag. 23. 24. et veterum Apologetica. »

Responsio.

Quod Christiani subditi regibus, vel imperatoribus, etiam Ethnicis propter conscientiam subjici debeant, et obedire in iis rebus, quae contra Deum non sunt, nos quoque docemus; sed si qui sint eorum imperio non subditi, etiamsi Christiani sint, certe subjici, et obedire non tenentur, nisi forte vi, et potentiaadacti. Exempla habemus in praedecessoribus regis An glorum, et Scotorum. Romanis enim ethnicis imperatoribus, regnabat in Anglia Lucius rex Christianus: et in Scotia Donaldus rex item Christianus, quaero igitur a Jacobo rege, utrum existimet reges illos Christianos Lucium, et Donaldum debuisse obedientiam, et subjectionem propter conscientiam imperatoribus Ethnicis? negabit opinor, neque alia de causa, nisi quia summi principes erant in suis regnis, et ideo non subditi imperatoribus Romanis. Eodem igitur modo Christiani subditi imperatoribus ethnicis, obedientiam illis debeant secundum conscientiam: summus autem Pontifex Christi regis regum Vicarius imperatoribus terrenis jure subditus non erat, ac per hoc obedientiam illis non debebat: sed tamen, tum quia potestas ejus nota non erat imperatoribus paganis, tum quia viribus temporalibus destitutus erat, vellet nollet, ut dixi, subjectus esse cogebatur.

Quibus verbis (brevium Clementis VIII)

Jacobus Scotiae rex non excludebatur, sed includebatur potius.

Confutatio.

« Si brevia, Clementis non excludebant me a regno, sed includebant potius; cur ea flammis tradidit Garnettus? quare non mihi videnda asservavit, ut sibi, et suis Catholicis apud me majorem inde gratiam conciliaret? »

Responsio,

Brevia illa Pontificia, neque nominatim Jacobum regem excludebant, neque nominatim includebant: sed hortabantur Clerum, et populum Anglicanum Catholicum, ut curarent quantum in se esset, ut rex eligeretur a fide Catholica non abhorrens: et quoniam talis existimabatur rex Scotise, ideo per ea brevia includebatur potius, quam excludebatur, nostro saltem judicio. An autem, et cur ea brevia Garnettus cremaverit, ignorare me fateor. Vidit fortasse, posse verba brevium in malam partem accipi; vel audivit Jacobum regem vere a Catholica fide alienissimum esse. Ideo brevia quae tunc prodesse non poterant, ignibus tradidit, ut non obessent.

Ex quatuordecim artifculis in juramento fidelitatis comprehensis, undecim sunt, qui primatum Pontificis in spiritualibus attingunt.

Confutatio.

« Ex hisce'articulis ne unus quidem Pontificis primatum in spiritualibus attingit. Quorsum enim attingeret, cum contra primatum Pontificis in spiritualibus expressum alibi juramentum exstet? »

Responsio.

Ex quatuordecim articulis in juramento comprehensis, ut rex ipse divisit, et numeravit per quatuordecim oppositas propositiones in Apologia sua pag. 51. et 52. soli sunt tres, primus, tertius decimus, et quartus decimus, qui de potestate Papa in excommanicandis, vel deponendis principibus loquuntur, eam vero potestatem ad primatum in spiritualibus pertinere dubium non est, cum Papa non excommunicet, neque deponat principes, nisi Apostolica potestate • Apostolicam autem potestatem spiritualem esse omnes fateantur.

Inter alias calumnias, illam profert in medium, quod Bellarminus vel conscius, vel auctor fuit proditionum adversus reginam Elisabetham.

Confutatio.

« Numquam dixi (in Apologia) Bellarminum vel auctorem, vel conscium fuisse proditionum adversus reginam Elisabetham; sed proditorum Praeceptorem, eumque tam pravis, et perniciosis dogmatibus eorum mentes imbuisse, ut iis facillimum esset thesim transferre ad hypothesim: et quae ille e Cathedra dictaret, ad suas machinationes pro renata accommodare. »

Responsio.

Apologiae verba pag. 58. haec sunt: « Quidam ex eo numero Sacerdotum, et Jesuitarum, qui et ipsi praecipui proditores erant, et proditionum gravissimarum fautores in nuperam reginam initarum, Patrem Robertum Bellarminum pro uno ex praecipuis suis vel auctoribus, vel oraculis celebrare non dubitaverunt», et ad marginem notat, qui sint illi proditores dicens: « Campianus, et Hartus:vide colloquium in turri Londinensi habitum. » Ex his verbis quis non judicet, Gampianum, et Hartum vocari proditores, et eorum auctorem fieri Bellarminum? Sed quoniam Campianus, et Hartus nullius proditionis convicti fuerunt, et in turri Londinensi, ubi Bellarmini scripta allegata sunt, non de proditionibus, sed de controversiis fidei disputabatur: et Bellarminus Hartum numquam vidit, Gampianum semel dumtaxat Romae in transitu salutavit; ac per hoc neutrum discipulum habuit: denique quia neque in cathedra Bellarminus aliquid unquam dixit, neque in libris aliquid scripsit, quod ad proditiones pertineat: videat Rex qua conscientia dicat ea, quae probare numquam poterit.

Scit Bellarminus, Gampianum contra haereticam pravitatem solum conspirasse.

Confutatio

« Quod Campianus ultimo supplicio affectus est, non in causa fuit, quod contra haereticam pravitatem, ut hic hbellator videri vult, sed quod contra reginam Elisabetham et hujus regni statum conspiraverit, id quod ex actibus judicialibus evidentissime constabat. »

Responsio.

Disputationes tertio habitae Ministrorum cum Campiano de fide Catholica in turri Londinensi, satis ostendunt causam veram supplicii: praesertim cum post disputationem tertiam acerrime tortus Campianus fuerit. Non tamen ignoro, neque nego conficta fuisse crimina conspirationum, quae neque ipse fassus est, neque de iis ab aliis convictus fuit. Actis judicialibus in Campianum quae fides haberi debeat, docent acta similia in Garnettum.

Cur Henricus Garnettus, vir doctrina omnis generis, et vitae sanctitate incomparabilis, ultimo supplicio affectus est, nisi quia revelare noluit, quod salva conscientia revelare non poterat?

Confutatio.

« Quod hujus nefandi facinoris notitia non ex sola confessione, ad Henricum Garnettum pervenerit, ut iste mentitur, sed aliis etiam modis: nec ex unius, sed plurium relatione, ita ut salva conscientia illud revelasse potuisset, vide Monit. Praei'. pag. 131. et Comitis Northamptoma librum. »

Responsio.

Vidi monitoriam praefationem, vidi etiam Actionem in Garnettum: sed vidi quoque responsionem, qua actionis illius mendacia deteguntur, et inde in sententia confirmatus sum, quam ab oculatis, et auritis testibus acceperam, non fuisse ullo legitimo indicio probatum, proditionerq pulverariam alia via quam sacramentalis confessionis, ad Garnettum pervenisse, quod ipse et in judicio, et ad patibulum confessus est.

Itaque Syxtus Pontifex neque regem caedi imperavit, neque caedem a privato illo homine factam approbavit.

Confutatio.

« Quam splendidum sit hoc mendacium, patet ex oratione ipsa Sixti Quinti. »

Responsio.

Nulla apud nos Sixti Y, exstat oratio: et quae ab adversariis edita est, quamvis fidem non mereatur, tamen in eam sententiam commode potest exponi, quae in responsione nostra legitur pag. 70. 71. 72.

Quod autem additur de Stanleiana proditione, non fideliter, neque vere narratur, siquidem more suo auctor Apologiae multis additis mendaciis historiam foede corrupit.

Confutatio.

« Quse dicta sunt de proditione Stanleiana, recitata erant ad verbum ex apologia Alani, pro causa Stanleiana, ut ibi videre est. »

Responsio.

Apologiam illam totam nullo verbo omisso, denuo legi, nec inveni verba illa qua* rex citavit: dicit quidem Alanus bellum reginse, quo in Hollandia oppida regi Catholico eripuerat, fuisse injustum, et ideo oppida illa regi debuisse restitui: sed non dicit: « Quod quandoquidem excommunicata esset regina, et haeretica, non solum liceret jam ejus subditis, verum etiam necesse esset ab obligatione conscientiae, nudare eam omni, quo possent, prae idio,et sive exercitus, sive oppida, sive arces, et propugnacula ejus obtinerent, regi Hispano hosti tradere, regina deinceps nihil habente proprium, velsuum, » haec, inquam, non dicit Cardinalis Alanus, et

tamen rex affirmat haec ipsa ad verbum recitata esse ex Apologia Alani, pro causa Stanleiana. Apologia illa exstat Anglice, Gallice, et Italice, consulat lector Apologiam, et judicet.

Constat Henricum Garnettum in publico judicio constanter semper dixisse, neque se, neque ullum Jesuitam hujus conspirationis auctorem, vel complicem, vel consultorem vel consentiente multo modo fuisse, et paulo post idipsum in stante morte coram innumerabili populo longa oratione protestatus est.

Confutatio,

« Liber qui inscribitur, Actio in proditores, et nostra monitoria Praefatio pag. 131. 132 clare evincunt contrarium. »

Responsio.

Monitoria Praefatio narrat, non probat, Actio in proditores sine pudore, mentitur de iis rebus, qu.e notissimae sunt Angliae universae: sed ideo edita est, ut apud exteros fidem inveniat, et fallat incautos.

Jacobus autem cum Catholicus non sit, neque Christianus est.

Confutatio.

« Contra. Ego vero Catholicus sum, ut qui fidem profitear vere antiquam Catholicam, et Apostolicam: ac proinde vere Christianus sum. Vide confessionem fidei meae in Monit. Praes, pag. 37. 38. et deinceps. »

Responsio.

Vidi confessionem regis in monitoria Praefatione, et ex ea plane, manifesteque didici regem non esse Catholicum, plurima enim rex damnat, et negat, quae lides Catholica etiam antiquissima semper docuit. Non potest autem dici Catholicus, qui aliquam partem Catholicae fidei tenet, sed qui totam tenet, a.iuqui omnes haeretici Catholici essent. Et si rex Catholicus est, cur in tota Apologia

pro juramento fidelitatis, eos Catholicos vocat, quorum fidem, et religionem detestatur?

Et si vera sunt, quae narrantur ah iis, qui cum intime noverunt, cum in Scotia Puritanus, et Progestantium inimicus esset, nunc in Anglia Protestans est, et Puritanorum adversarium se gerit.

Confutatio.

« Contra. Qualis Puritanus eram in Scotia, vide Praefationem in Basilicon Doron, et Monit. Praef. pag. 48. 49. »

Responsio.

Vidi ista duo, sed vidi etiam confessionem Scoticam Puritanorum, cui rex subscripsit, sic enim incipit confessio. Brevis, et generalis confessio Christianae Religionis, secundum Dei verbum, et acta parlamen totum: subscripta a regia majestate ejusque familia, et diversis aliis: ad Dei gloriam, et bonum exemplum omnium. Edernburgi 28. Januarii, anno Domini 1580. et regni ejus 14. Legi quoque in ipso Basilico Doro regem dicentem, se certo cognovisse religionem, quce viget in Scotia, esse verissimam: Religionem autem, queo viget in Scotia, fatetur ibidem rex divino miraculo a Puritauis seditiosis introductam, etc.

Chapter 14 of 16