Skip to the text

Caput VI. Quod Card. Bello, rminus directe responderit ad Apologiam pro juramento fidelitatis adversarius vero statum causae mutet, et ad alia extra rem digrediatur

Posteaquam rex modum scribendi Cardinalis Bellarmini frustra reprehendit, aggreditur scriptionem ipsam, sive materiam libri, ut ipse loquitur, reprehendere. Sic enim scribit pag. 19. « Jam vero argumentum, et subjecta materia libri modo tractandi probe convenit, nusquam enim ad id, in quo causae cardo vertitur, directe respondet: quippe duo tantem sunt capita, de quibus inApologia disserui, ut supra monui, prius ut probarem in fidelitatis Sacramento nihil aliud, quam obedientiam mere civilem, et saecularem Summis Principibus a sudditis debitam contineri, alterum ut ostenderem, hanc in reges potestatem a Pontificibus inique usurpatam, cum Scripturis, conciliis, et Patribus pugnare. Prius non aliter quam hac vitiosa consecutione refutat: cum hoc jurejurando jus abdicandorum regum Pontifici negetur, ne quidem excommunicandorum potestatem illi relinqui. Nec posterius disputationis meae caput aliis machinis adoritur, quam illis Christi verbis: Pasce oves meas, etc: Tibi dabo claves regni Caelorum. Et nemini unquam Catholico id dubium fuisse. »

At Bellarminus Deo gratias agit, quod liber ipsius adhuc superest, atque bis recusus a multis videri, et legi potuit; et nunc ite¬

rum cum hac nova Apologia recuditur. Siquidem (a) eo libro inspecto, qui nec obscurus, nec prolixus est, omnes intelligent, a qua parte stet veritas, et quis imponere lectoribus satagat. Siquidem Bellarminus ad prius illud caput directe respondit, in illo juramento fidelitatis non contineri solam civilem obedientiam; sed adjurationem Pontificiae potestatis, idque ostendit tribus argumentis: ex 'titulo edicti, qui est, ad detegendos, et reprimendos Papistas, ex verbis juramenti, ubi negatur Pontifici potestas ligandi, et solvendi; ex alio juramento clariore, quod est de Primatu regis in spiritualibus.

Illa vero consecutio, quam vitiosam esse, et solam in ejus libro positam rex dicit ( b ), nusquam in libro Bellarmini invenietur. Ipse enim non disputavit universe, posset ne Summus Pontifex reges deponere: quod ad rem ipsius non faciebat; sed assumpsit solum, posse a Summo Pontifice reges haereticos excommunicari, atque deponi, quod apud Catholicos in dubium revocari non solet. Posterius caput ad fallendos lectores, ambigue hoc loco proponitur, cum dicitur: « Alterum, ut ostenderem, hanc in repes potestatem, a Pontificibus inique usurpatam, cum Scripturis, Conciliis, et Patribus pugnare. » Quaero enim, quid sibi vult illud, hanc potestatem? neque enim de potestate Pontificis in reges; sed de obedientia subditorum ad reges paulo ante rex loquutus erat. Caeterum ex Apologiae libro, quem Bellarminus refutandum susceperat, satis apparet, hunc locum esse intelligendum de potestate prohibendi juramenta civilis obedientiae: hanc enim civilem obedientiam regibus deberi, et juramento quoque confirmari posse probat eo loco rex testimoniis Scripturae, conciliorum, et patrum, et paulo ante conquestus erat, quod hanc obedientiam injuste summus Pontifex in suo Brevi prohibuisset: vide librum illum pag. 22. 23. 24. 25. 26. et 27.

Ad hoc autem posterius caput (c) Bellarminus directe respondit, falsum esse, quod Summus Pontifex in suo illo brevi obedientiam civilem prohibuisset: ac propterea testimonia illa Scripturarum, conciliorum, et Patrum [d) perperam adduci ad probandum,

(a) Ex inspectione libri Bellarmini anno superiore editi refelluntur omnes calumniae. — (&) Non fideliter referuntur scripta Bellarmini. — (c) Bellarminus directe respondit. — (d) Perperam ap~ 2)licantur ab adversario argumenta Bellarmini.

quod nemo negat. Illa vero Evangelica loca: Pasce oves meas, et: Tibi dabo claves, non adduxit, ut rex dicit, ad oppugnandum caput illud posterius, sed ad probandum esse in Summo Pontifice potestatem excommunicandi, absolvendi, dispensandi, et similia faciendi, quae ad prius caput, non ad posterius pertinent. Ex his quae dicta sunt facile cognosci poterit, reliqua omnia apag. 2 usque ad pag. 35, nihil esse aliud, nisi digressiones ad invidiam, atque odium Summis Pontificibus, ei Ecclesiasticis omnibus conciliandum. Certi vero sumus, Catholicos, piosque reges, ac principes prudenter cogitaturos a rege haeretico, quique se hostem manifestum Ecclesiae Catholicae, totiusque Orthodoxae religionis profitetur, nihil aliud expectari posse, nisi fidei religionisque contemptum.

Igitur, ut haec breviter percurramus, pag. 21. (a) «Hoc, inquit, verborum fundamento, Pasce oves meas, immane quam amplum, solutumque imperium Pontifici extruat, quo ad libidinem condonare, atque adimeren*egna possit; huic tamen servituti non alios quam Christianos reges addicens. » Et paulo post: (i Nam cum me haereticis annumeret, cum Juliano Apostata aequet, extra caulam etiam, gregemque Pontificium esse putet, necesse est. At vos, de Pontificio grege estis, vos magnus ille Pastor, instar ovium ad occisionem ducere pro libidine sua potest. »

Haec omnia cum bona regis venia, quinos ita loqui cogit, merae calumniae sunt, mm solum enim nihil horum in Bellarmini libro reperietur, sed contra potius de solis haereticis, qui ex ovibus lupi rapaces evadunt, locutus est; qui quamvis a grege Christiano, vel recesserint per hceresim manifestam, vel ejecti fuerint per Ecclesiasticam censuram; subsunt tamen Pastori, ut vel ipsi ad caulam emendati redire cogantur; vel oves caetera?, ne ab eis discerpantur, et devorentur, ab ipsorum consortio, et obedientia quam longissime arceantur.

Pergit pag. 22. calumniari, cum ait: (b) « Sic novum, et egregium sensum his Christi verbis affinxit, Pasce oves meas, tanquam hoc significarent, tolle, proscribe, abdica Christianos principes, atque reges.» Et paulo post. « Haec verba, quae Petro in extasim

rapto dicta sunt, Surge Petre, occide et manduca: ita Baronius exponit, Age Papa, confige Venetos, penitusque disperde. »

At ubi quaeso expositionem illam tam incivilem, et inverecundam in libro Bellarmini vidisti? non igitur ipse affinxit sensum illum Christi verbis, qui nusquam in libris ejus extat: sed interpres tuus, o rex, Bellarmino eum sensum sine ulla specie verisimilitudinis affinxit: neque enim Bellarminus unquam Patrem Christianae plebis (sic enim sanctus Augustinus Romanum Pontificem vocat) in Caligulam, aut Neronem, aut Dionysium Syracusanum, commutavit. Pari calumnia Cardinalem Baronium, virum aeque pium ac doctum, ac de historiis Ecclesiasticis optime meritum, aspergendum esse rex duxit, majorem fidem habens famoso libello, quam viris gravibus, qui sensum verum, et pium ejus loci a Card. Baronio explicatum, scriptis libris testari sunt.

Digreditur deinde rex sineulla causa pag. 23. ( c ) ad exemptionem Clericorum, ex qua Bellarmini animum alienum a regibus detexisse se dicit. Quasi vero novum aliquid ipse scripserit de Clericorum exemptione, et non potius id quod Doctores omnes juris divini, atque humani docent; ipsa etiam concilio sacrique canones jubent. Sed qualem animum erga reges, et principes Bellarminus gerat, illi omnes sciunt, qui librum ejus « De laicis » forte legerunt. Ibi enim adversus Anabaptistas, ali osque haereticos principatum politicum defendit, atque ornavit ex divinis litteris, ex testimoniis Patrum, ex fontibus philosophiae ductis multis, et variis rationibus.

Transit deinde rex pag. 24. nihil laborans si libri sui partes inter se apte cohaereant, an non; ad bona temporalia Ecclesiarum, et Clericorum, a quibus occupari dicit tertiam partem soli, et fundorum, hoc videlicet illum male habet, quod non omnes Principes exemplum (d) Henrici VIII. sequi velint, qui cum primum a Romano Pontifice defecit, seque caput Ecclesise declaravit; continuo Ecclesias, et Monasteria omnia diripuit, et redditus Ecclesiasticos Baronibus suis attribuit; egregie imitatus Antiochum*et Nabuchodonosor reges, qui templo Domini spoliato, ex vasis aureis et argenteis Deo dica-

(a) Amplificatio ad conflandam invidiam. — Conficta interpretatio. — (c) De exemptione Clericorum nihil novi Card. Bell arminis scripsit. — (cf) Henric. VIII. initio sui primatus Eccle $ias, et Monosteria argumentatio.

tis gazam suam ditaverunt. Sed qui Reges impios imitati sunt in scelere, eorum justo Dei judicio socii facti sunt in poenis, non temporalibus, sed aeternis.

Pag. 25, videtur redire voluisse ad id unde digressus fuerat, ad juramentum videlicet fidelitatis; sed revera tamen longius expatiando, atque evagando ad alia magis adhuc remota digreditur, ait enim: <c Ac ut vobis in perspicuo magis sit, non alium mihi scopum in hoc negotio extitisse, quam ut de civili, et temporali obedientia, qu® mihi a subditis debetur, agerem, nec illorum conscientiis insidias a me esse comparatas quod hic mihi convitiator falsissime objecit primum illud videamus, quam longe imperatores, atque reges, qui superioribus sseculis religiose, Christianeque dixerunt, ab eo abfuerint, ut jus in se aliquod Pontifici esse crederent: cum contra Papas ipsi creaverint, in ordinem redegerint, adeoque de sede dejecerint. »

Haec ille, qui multas paginas consumit in describendis historiis imperatorum, et regum, qui cum Pontificibus Romanis inimicitias gesserunt. Sed quorsum, quaeso, ista narrantur, si nihil aliud rex demonstrare intendit, nisi in juramento fidelitatis solam civilem, et temporalem obedientiam contineri? Qualis obsecro haec argumentatio esset: (a) Multi reges nullum jus in se habere Pontificem Romanum crediderunt; sed contra potius eum quando libuit deposuerunt: Ergo rex Anglorum in juramento suo fidelitatis, nihil aliud, nisi civilem, et temporalem obedientiam requirit? Nam ne ipse quidem Aristoteles medium terminum in hac argumentatione reperiret: sive enim Pontifex in reges jus habeat, sive non habeat, debetur regibus obedientia civilis a subditis. Itaque longa digressione opus non erat, ut probaret quod nemo negat. Sed quemadmodum rexAngli® sub specie civilis obedienti® adigere voluit subditos suos Catholicos ad abjurandam Pontificiam potestatem: sic in hoc suo libro sub specie Apologite pro juramento fidelitatis, persuadere cupit regibus, et principibus Catholicis; ut exemplo suo ab Apostolica Sede, et Orthodoxa religione discedant.

Videamus tamen quid tandem adferat, et cum illo, quando ita placet, et nos digre¬

diamur, Evangelicum illud implentes: Quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo Mntth. v. Primum igitur pag. 26. probat certum jus, ac inviolatum apud imperatores mansisse Romanos Pontifices creandi, ex eo quod ( b ) « Adrianus Papa in concilio 153. Episcoporum Abbatumque decrevit, ut Carolo Magno imperatori jus, ac potestas esset eligendi Papam et ordinandi Sedem Apostolicam: dignitatemque Patriciatus ei concessit: Insuper Archiepiscopos, et Episcopos per singulas Provincias, ab eo investituram accipere definivit. Et quicumque contra hoc decretum ageret, anathematis vinculo eum innodavit, et nisi resipisceret, bona ejus publicari praecepit. » Haec ille, et allegat Sigebertum, Valthramum, et alios posteriores.

Ad haec respondemus; si haec omnia vera sint, sequi multa contraria iis, quae rex probat conatur. Nam si Pontifex concedit imperatori jus eligendi, et investiendi Episcopos: non igitur imperator ex se caput est Ecclesiae in ditione sua, ac per hoc neque rex est caput, vel supremus gubernator Ecclesiae in regno suo; cum Episcopos eligere, vel investire non possit, sine privilegio Romani Pontificis. Deinde si Pontifex dona Carolum regem dignitate Patricialus Romani, quae erat dignitas temporalis, et imperatori® proxima: ergo Pontifex jus magnum in imperio temporali habebat, quippe qui ipsos etiam reges ornare, ct augere poterat dignitatibus ad imperium pertinentibus. Pr®terea si Pontifex jubet eos, qui contra decretum ipsius agerent, non solum anathematis vinculo alligari; sed etiam bona ipsorum temporalia publicari; jus igitur Pontitex habet non spirituale solum, sed etiam temporale, in eos qui decretis ipsius obtemperare nolunt.

Addo secundo (c) historiam illam confictam videri, non veram. Nam Sigebertus, qui primus illam mandavit litteris, trecentis circiter annis posterior fuit Carolo, atque A- driano: ii vero qui cum Carolo vixerunt, et res ejus gestas accuratissime conscripserunt, ut Eginarthus, et annalium Francorum auctor, nullam hujus privilegii mentionem fecerunt. Deinde quo pacto verum esse potest, dedisse Adrianum privilegium aliquod Ca-

(a) Mira argumentio. — (b) An Adrianus Papa concesseret Carolo Magno potestatem creandi Romanum Pontificem. — (c) Historia Sigeberti de privilegiis Carolo Magno ab Adriano Papa concessis, videtur conficta,

rolo Magno imperatori, cum tempore A- driani Carolus imperator non esset? Adrianus enim obiit anno salutis 795. Carolus autem imperare coepit anno Domini 800. ut Eginarthus et alii tradunt. Praeterea si Carolus Magnus Pontifices Romanos creandi jus habebat, cur nullum omnino creavit, neque ipse, neque multi ex successoribus ejus? nam Anastasius Bibliothecarius scripsit accurate vitam, et creationes duodecim Pontificum, qui sibi invicem post Adriani primi Pontificatum successerunt; et nusquam Caroli, vel successorum ejus meminit; sed a solo Clero, et populo electos, et creatos fuisse tradit. Porro Gulielmus item Bibliothecarius, qui Anastasio successit, scripsit vitam Adriani II. a Clero pariter, et populo solum electi. Et cum forte Legati imperatoris tum Romae adessent, et quererentur se ad electionem Pontificis invitatos non fuisse: reponsum eis fuisse scribit Gulielmus, id ea ratione factum esse, ne legatos principum in electione romanorum Pontificum expectandi mos inolesceret: qua ratione accepta, inquit Gulielmus, «Legati omnem sute mentis indignationem medullitus sedavere, et ad salutandum electum etiam ipsi humiliter accesserunt.»

Haec certe apertissima demonstratio, vel nullum ejusmodi privilegium datum fuisse Carolo, vel certe ab illo admissum non fuisse, manifestissimum reddit. Quod etiam inde confirmatur, quod et Carolus in Capitulari suo lib. 1 cap. 84. Et habetur etiam apud Gratianum dist. 64. can. sacrorum; decernit, liberas esse debere electiones Cleri, et populi: et Hadrianus II. in concilio generali octavo can 22. prohibet omnino Principes, ne se electionibus Episcoporum admisceant; et habetur hoc decretum etiam apud Gratianum dist. 63. can. 2. Et tamen neque Carolus neque Adrianus II. mentionem ullam faciunt privilegii concessi ab-Adriano I. quam mentionem omnino facere debuissent, vel ut ei privilegio Carolus renunciare se diceret, vel ut illud abrogari novo decreto A- drianus in generali synodo declararet.

Addo postremo nihil praejudicari summae Summi Pontificis auctoritati, etiam si verum esset (a) Pontifices aliquando ab imperatoribus fuisse creatos; tum quia id imperatores non ex proprio jure, sed ex privilegio Ponti¬

ficis Maximi fecissent: tum quia Electores auctoritatem aliquam exercent in personam designandam, cui Pontificatus dignitas conferenda est nullam exercere possunt in Pontificem electum; alioqui etiam Electores imperatoris jus haberent in imperatorem electum, cum revera nullum ipsi habeant in imperatorem, et magnum in eos habeat imperator: quemadmodum et S. R. E. Cardinales, quamvis Electores Pontificis sint: tamen ubi electus est, non subjicitur ille Cardinalibus, sed Cardinales illi, ut Pastori, et principi subjiciuntur.

Pergit deinde rex pag. 27. et addit:« Quod imperatoris assensus, longo annorum decursu, eligendis Pontificibus intervenerit, Platina multique alii ex Pontificiis scriptoribus testes sunt, atque ipse Bellarminus in suo controversiarum opere hoc commode eludere non potest, quin et certam pecuniam, ut confirmationem obtinerent, Pontifices in Imperatorium fiscum dependere cogebantur, quem morem pene ad septingentesimum Christi annum durasse, Sigebertus, et Luitprandus, aliique Pontificiae sectae historici testes sunt. » Haec ille.

Negare non possumus quin principes Ariani (b) Gothi videlicet, cum multis aliis rebus Ecclesiam Catholicam afflixerint, tum hoc ipso, quod absque consensu suo, aliquando etiam absque numerata pecunia Pontificem creari non permittebant, quem morem sequuti sunt aliquandiu Graeci imperatores, qui Gothis expulsis Italiam recuperaverunt. Sed haec tyrannis ab initio anni quingentesimi initium accepisse, et anno Domini 684. Desiisse videtur, hoc enim anno scribit Anastasius, Constantinum imperatorem concessisse Benedicto II. Summo Pontifici, ut deinceps consensus principis non expectoretur. Fuisse autem tyrannicam legem illam sive Gothorum, sive Graecorum, sanctus Gregorius Papa disertis verbis testatur in explicatione Psalmi Lquarti pcenitentialis. Quid autem mirum est, si principes illi electioni Summorum Pontificum se admiscuerint, qui personas ipsas Pontificum vel exilio, vel carceribus, vel morte mulctabant? non enim judicandum est de potestate Principum in Summos Pontifices ex eo, quod aliquando fecerunt, sed ex eo, quod juste acere potuerunt. Sed si per annos circiter

(a) Electio Pontificis si per imperatorem facta faisset, summee potestati Pontificis minime praejudicasset. — ( b ) Gothi reges, et Graeci imperatores Romanam Ecclesiam diu vexarunt.

ducentos, ac fortasse minori tempore substinuit Ecclesia tyrannidem illam partim a Gothis, partim a Graecis; per annos mille quadringentos libertatem suam obtinuit.

Pergit rex pag. eadem, et ait: « Sed passim occurrunt imperatorum exempla, qui Romanis Pontificibus suam potestatem abrogarunt. Otho imperator Joannem XII. Pontificatu abdicavit, quod esset variis criminibus, ac praecipue libidine infamis. Henricus III. imperator exiguo temporis spatio Benedictum IX., Sylvestrum III. et Gregorium YI. synodaliter deposuit, cum insimulatos avaritiae, tum quod hanc in principes extraordinariam potestatem proterve, et procaciter usurpassent. » Haec ille.

Sed facilis est responsio; nam (a) neque Otho Joannem XII. neque Henricus Benedictum,. Sylvestrum, et Gregorium propria, vel imperiali potestate deposuerunt: sed per Synodum Episcoporum Ecclesiastica auctoritate deponi curarunt. Id Rhegino, et alii citati testantur. Neque facile concedimus, justam fuisse depositionem eorum Pontificum; sed hoc ad rem praesentem non pertinet. Illud autem quod rex adjungit, depositos fuisse Benedictum, Sylvestrum, et Gregorium, quod hanc in principes extraordinariam potestatem proterve, et procaciter usurpassent: aliquo testimonio probari oportuisset. Siquidem hic solum allegari video Marianum Scotum, Sigebertum, Abbatem Urspergensem, etPlatinam: poterat etiam addere Othonem Frisengensem, et Hermannum Contractum. Marianus ad annum 1045. sic loquitur: « Henricus rex Italiam ingressus pacifice a Romanis suscipitur, Papas tres non digne constitutos synodaliter deposuit »: neque causam particularem explicat. Abbas Urspergensis eadem verba repetit, quae videlicet a Mariano Scoto accepit. Sigebertus sic ait: «Romse uno contra duos, et duobus contra unum de Papatu contendentibus, rex Henricus contra eos Romam vadit, et eis canonica, et imperiali censura depositis, Suidegerus Bambergensis Episcopus, eligitur, qui et Clemens Romanae Ecclesiae CLIU, praesidet. » Hermannus Contractus sic loquitur: « Juxta Natalem Domini non longe ab urbe Roma apud Sutrium synodo item acta, causaque erroneorum Pontificum diligentius ventilata, Gratianum Pa¬

pam convictum baculo pastorali privavit Dein omnium tam Romanorum, quam aliorum consensu Suidegerum Episcopum Romanae Ecclesiae elegit Pontificem. » Otho Frisengensis, auctor gravissimus lib. vi Chronici cap. 36. sic ait: « Porro Gratianus regi apud Sutrium occurrens ad leniendum ipsius animum diadema pretiosum obtulisse dicitur: quem rex primo, ut decuit, honori, fice suscepit: postmodum autem collecto Episcoporum conventu a Pontificatu pro nota simoniae cedere persuasit». Haec Otho, qui verissime scribit ( b ) Gregorium VI. qui ante Pontificatum Gratianus dicebatur, persuasum fuisse ab imperatore, ut se ob notam simoniae abdicaret Pontificatu, proinde non proprie Gregorius depositus fuit, vel ab imperatore, vel a synodo; sed sponte cessit, eo quod de crimine simoniae convictum sese cerneret.

Non desunt tamen viri gravissimi, qui Gregorium YI. nullius criminis convictum fuisse defendant: sed ad rem nostram non facit, qui boc loco solum demonstrare volumus, a nullo auctore scribi, quod rex hoc loco dicit, depositos fuisse Pontifices tres, eo quod extraordinariam potestatem in principes proterve, ac procaciter usurpassent. Id enim nullus omnino scribit. Porro Platina, qui ultimo loco adducitur, nullam causam reddit, cur hi Pontifices in Concilio depositi fuerint, nisi quod essent mali.

Jam vero si ex his duobus exemplis Othonis, et Hernici imperatorum aliquid efficeretur ad probandum, habere jus aliquod imperatores ad Pontifices deponendos: multo facilius probaretur ex plurimis exemplis, habere Pontifices jus ad deponendos imperatores. Isti enim duo Otho, et Henricus Pontifices deposuerunt, non auctoritate sua, sed synodi, id est, Ecclesiastica potestate: (c) Pontifices vero imperatores deposuerunt, non laica Principum potestate, sed sua, ac propria. Exempla sunt ad manus. Gregorius junior imperatorem Leonem Isauricum, hsereticorum Iconoclastarum principem excommunicatum privavit vectigalibus Italiae, ac per hoc imperii parte mulctavit. Testantur hoc, et laudant Graeci scriptores Cedrenus, et Zonaras in vita Leonis Isaurici. Leo III. transtulit imperium totum occidentale a Graecis ad Francos, ac per hoc privavit di-

(a) An ab imperatoribus ulli Romani depositi. — ( b ) Gregorius VI. Papa non depositus fuit, sed, ipse se Pontificatu abdicavit, — (c) Imperatores a Pontificibus depositi.

midia imperii parte Graecos imperatores, et ea donavit Francos; de qoa re testes sunt innumerabiles, quos adduximus in primo libro ex tribus, quos de Imperii translatione conscripsimus. Gregorius VII. imperatorem Hernicum IV. publica atque solemni caeremonia excommunicatum privavit imperio, quod recte factum fuisse, quicquid pauci schismatici contra dicant, testantur omnes graves historici, et caeteri ejus temporis auctores, quos, verbis singulorum in medio allatis, produximus in lib. iv. de Pontif. cap. 13. Innocentius III. Othonem IV. imperato-. rem deposuit, teste Flavio Blondo lib. vi. Decadis '1. Innocentius IV. in generali concilio Lugdunensi assentientibus omnibus publice deposuit Fridericum II. Imperatorem, Ecclesiae persecutorem maximum. Exstat adhuc sententia, cap. Ad Apostolicae, de sententia, ^et re judiratain 6. Clemens VI. Ludovicum IV. imperatorem a Joonne XXII et Benedicto XII. excommunicatum imperio privavit. VideAlbertum Pighium lib. v. Ilierarch. Eccles. cap. 14. et 15.

Pergit deinde pag. ".8, et adfert exempla (a) regum, qui Pontificibus strenue restiterunt. Primum ex Walthramo in lib. de investituris Episcoporum, probat Episcopos Hispaniae, Scotiae, Angliae, Hungariae per reges introisse cum pace temporalium pure, et integre, et antiqua institutione usque ad modernam novitatem. Vocat autem Walthramus modernam novitatem decretum Gregorii VII. prohibentis investituras Ecclesiarum accipi a regibus, et principibus saeculi. Respondemus, verum esse per non breve tempus consuevisse Episcopos a regibus investiri: sed Gregorium VII. fortissimum Ecclesiae Dei vindicem, Dei auxilio fretum, ncn timuisse veteres, et sanctas Ecclesiasticas leges renovare, atque defendere. Scribit enim in Epist. ad Hugonem Diensem Episcopum, ut in concilio habendo, cui ipse ut Legatus Apostolicae Sedis praesessurus erat, canonem vicesimum secundum octavae synodi generalis renovati curaret, quo prohibetur principibus omnibus, etiam regibus, et imperatoribus, ne se in Episcoporum electione admisceant, quam Gregorii sententiam de tollendis investituris principum, defenderunt non solum successores ejus Victor

III., Urbanus II., Paschalis II. et alii: sed etiam viri sancti, qui eo tempore floruerunt, ut duo sancti Anselmi, alter Cantuariensis, alter Lucensis et alii.

Deinde rex pag. eadem cx annalibus Franciae Nicolai Gillii refert initium Epistolae Philippi Pulchri regis Francorum adBonifacium VIII. Pontificem, quae epist. ridiculam continet salutationem, qualem scribere potuit iracundia potius, quam consideratio. Scimus enim gravissimam inimicitiam gessisse Philippum regem cum Bonifacio Pontifice; neque esse mirum, si iratis animis quaedam exciderint, quae sedatis numquam excidissent.

Addit postea ( b ) sanctum Ludovicum regem publica pragmatica sanctione omnes curiae Papalis exactiones intra regnum suum prohibuisse; et citat ad marginem, ex arrestis Senatus Parisiensis. Ego vero legi quidem apud Nicolaum Gillium, inter alias sancti Ludovici ordinationes, haec verba: « Item exactiones, et onera gravissima per Curiam Romanam Ecclesiae regni nostri imposita, vel impositas, quibus regnum nostrum miserabiliter depauperatum existit, sive etiam imponendas, aut imponenda, levari, aut colligi nullatenus volumus, nisi pro rationabili, pia, et urgentissima inevitabili necessitate, et de spontaneo expresso consensu nostro, et ipsarum Ecclesiarum regni nostri. » Et fortasse haec eadem verba habentur in arresto Senatus Parisiensis, quod mihi notum non est. Caeterum legi pragmaticam sanctionem ejusdem sancti Ludovici, quae habetur ad finem tomi sexti Bibliothecae sanctorum Patrum editae Parisiis anno 1589. ubi habentur eaedem ordinationes, demptis verbis suprascriptis, quae videntur postea addita in odium Ecclesiae Romanae.

Legi etiam similes ordinationes tum apud Paulum Himilium, tum apud Robertum Gaguinum in vita S. Ludovici, et verba illa a Nicolao Gillio recitata non reperio: sed contra potius legi apud eosdem auctores (c) sanctum Ludovicum Romanae Ecclesiae Pontificibus, Innocentio IV., Alexandro IV., Urbano IV., et Clementi IV. quorum temporibus vixit, fuisse addictum, et obedientem. Nam Innocentio IV. in Concilio Lugdunensi excommunicanti, et deponenti imperatorem

(a) De investituris Episcoporum a regibus usurpatis. — (b) An S. Ludovicus rex Francorum Papules exactiones in regno suo prohibuerit. — (c) tS. Ludovicus rex Francorum Ecclesice Romanae addictissimus.

Fridericura, astitit sanctus Ludovicus, atque, ut verbis vEaiilii utar: « Se viresque regni sui, ac consilium sacrosancta? potestati tutandae paratum esse professus, Innocenti causa? dignitatem, roburque addidit». Et infra: « interea Francus (sanctus Ludovicus) auctoritate nominis Franci tegens Pontificem, sacram insuper militiam in barbaram religionem professus erat. » Denique in vita sancti Ludovici, quae exstat apud Laurentium Surium a confessario ejus ut creditur scripta, inter a ia monita, quae sanctus moriens filio suo, regnique haeredi dedit; haec verba habentur: « Semper sis addictus, et devotus Romanae Ecclesiae, ejus Pontifici haud secus atque spirituali patri te morigerum praebeas. »

Refert postea rex eadem pag. et seq. ex Joanne Majerio in lib. de schismate, etconcil. quid actum sit inter Pium II Pontificem, et Ludovicum XI regem Francorum, circa pragmaticam sanctionem, quam ex sententia concilii Basileensis Carolus VII. rex Francorum edidit. Sed non est opus, ut in hac re diutius immoremur: quod enim Pius II Ludovici temporibus efficere non potuit, ut (b) pragmatica illa sanctio omnino de medio tolleretur; effecit postea Leo X, Francisco primo regnante. Itaque in concilio Lateranensi sess. 11. pragmatica illa sanctio publico decreto sublata est. Sed hunc exitum pagmaticse sanctionis, quia causae suae parum favebat, rex facile praeteriri passus est.

Addit ultimo rex pag. 30. et quatuor sequentibus exempla (c) regnum Angliae, praedecessorum suorum. Siquidem henricus primus Episcopatum Wintoniensem Willelmo Gifferd contulit, eumque contra novi Concilii decretum, de possessionibus cunctis ad Episcopatum pertinentibus investivit. Idem quoque Hernicus Archiepiscopatum Cantuariensem Rodulpho dedit, eumque per baculum, et annulunf investiv.t. Idem Turstano Eboracensi Archiepiscopo electo ad Callixtum Pontificem proficiscenti mandavit, ut a Pontifice benedictionem non acciperet: quod cum ille neglexisset, rex illi omnem suae dominationis locum interdixit; atque haec ex Matthaei Paris historia probantur. RexEdwardus primus inhibuit Abbati de Waltam, et Decano sancti Pauli, ne deci¬

mas colligerent in sumptus belli Hierosolymitani, quamvis ad hoc delegati essent a Pontifice Romano. Et quoniam Abbate interim mortuo Decanus Edwardo regi pariturum se pollicitus est; rex Jacobus triumphat et dicit: « Hic hominem Ecclesiasticum teneo, qui Papae non paruit, ut regi suo pareret, in rebus quoque Ecclesiasticis, nondum scilicet nova haec Jesuitarum theologia orbi innotuerat. » Idem Edwardus tres viros Ecclesiasticos punivit, ex quo intelligitur, non esse Ecclesiasticos a principis temporalis potestate exemptos. Edwardus II. patrem imitatus viros Eccle-iasticos in custodiam duci jussit. Edwardus III. majorum vestigiis insistens Ecclesiasticos nonnullos vel carceri mancipavit, vel bonis temporalibus, et spiritualibus spoliavit. Denique sub Richardo II. publicorum ordinum, decreto cautum est, ne quis beneficium a Pontifice Romano impetraret: qui secus faxit, extra regis fidem, et tutelam censeretur. Ilaec ex archiviis regiis deprompta esse dicuntur.

Ego vero admiror intra spatium quingentorum annorum tam paucos inobedientes a rege numerari potuisse: cum constet a regibus An glire per hoc tempus plurimos sanctissimos episcopos, vel archiepiscopos, ob eam causam vexatos; quod mallent Pontifici potius obedire, quam regi; et libertatem Ecclesiasticam fortissime tuerentur. Theologia enim haec. Jesuitarum non est nova, sed antiquissima apud veros Catholicos; nisi forte plus valeat exemplum unius decani, quam plurimorum Episcoporum, sanctitate, doctrina, et miraculis illustrissimorum, et salutis aeternae regis, et gregis sui cupidissimorum.

Notum est quanta passus sit (d) sanctus Anselmus Archiepiscopus Gantuariae a rege Willelino, quot annis exulaverit, quoties ad Romanum Pontificem confugerit, et quanta devotione quocumque iret, ab omnibus, ut Angelus Domini reciperetur. Dedit illi tamen Deus post mortem Willelmi regis gloriosam victoriam, sic enim scribit Edinerus Anglus in lib. n. de vita S. Anselmi: Eo igitur tempore adunato in palatio regis Londini euntis primoribus Anglia? victoriam de libertate Ecclesiae, pro qua diu laboraverat, Anselmus adeptus est; rex enim antecessorum suo.ium

(a) Pragmatica sanctio sublata. — ( b ) An antiqui regis Anglice Romanus Pontificibus obedien es, an refractarii fuerint. — (c) Episcopi Angli sanctate conspicui a regibus vexati.

usu relicto, nec personas, quae in regimen Ecclesia? sumebantur, per se elegit; nec eas per dationem virgae pastoralis Ecclesiis, quibus praeficiebantur, investivit.

Non minus notum est, quanta, et quam gravia passus sit sanctus Thomas Archiepiscopus Gantuariae* et Martyr ab Henrico II. rege, cujus persecutionem fugiens aci Pontificem Romanum ipse quoque se contulit, sed is etiam victoriam praeclaram obtinuit, cum post ejus obitum clarificante eum Domino signis et virtutibus; idem rex publicam poenitentiam egerit.

Huic adjungi potest sanctus Edmundus Archiepiscopus Cantuariensis, qui ob defensionem Ecclesiasticae libertatis, multa tum a rege, tum a regni proceribus passus est. Itaque ipse quoque in exilium voluntarium concedens apud Pontiniacum obiit, ubi receptaculum, et refugium erat omnium ab Anglia propter justitiam exulantium Praelatorum.

Sed ante hos omnes S. Dunstanus Archiepiscopus item Cantuariensis de manu summi Pontificis Joannis XIII. pallium, insigne archiepiscopalis dignitatis accepit; et admirandae sanctitatis, et miraculorum gloria clarissimus fuit: nec tamen effugere potuit, quin ab Eduino rege mulierum amore corrupto in exilium pelleretur. Sed postea tamen ab exilio revocatus maxima constantia semper regum scelera redarguit, et optimo fine in pace quievit, cujus vitam ab Osberto Monacho Cantuariensi sancti Dunstani aequali fideliter scriptam habemus.

Sanctus Hugo Episcopus Lincolniensis non pauca sustinuit a Richardo rege, sed constantia, et virtute omnia superavit. Adscribani verba, quae habentur cap-. 18. vitae ipsius: a Cum aliquando rex contra regem Franciae extra fines regni sui alacriter dimicaret, et militi pecuniam multam erogasset, archiepiscopum patriam remisit cum mandato, ut Episcopis, et Praelatis in unum convocatis indicaret, se pecunia habere opus, cupereque ab illis adjuvari; sed vir sanctus accuratius rem ipsam examinans, cum reperisset pauperculam plebem hac ratione gravari; respondit, etiamsi omnes regi consenseritis: at ego nequaquam illi consentiam. Unus etiam ex Episcopis auditis rationibus, quas B. Hugo copiose contra illam exactionem afferebat, illi adhaesit. Graviter hoc Archiepiscopus accepit, et gradu concito ad regem abiit, multa ei de sancto Episcopo conquesturus. Audiens rex solum Lincol-

niensem, suum retardasse conatum, et alium etiam Episcopum in suam sententiam pertraxisse, prae ira insaniens cuidam amico suo dixit: Sicut tu meam diligis salutem; ita ego tibi praecipio, ut Hugonem cum adhaerente ei Episcopo penitus extirpare festines. Ejectus est ergo alter ille, et omnia quae possidebat, fisco regis addicta sunt. Sed justus tamquam leo confidens absque terrore erit etc. Et tandem rex videns constantiam viri, et quod minas universaque pericula pro nihilo duceret, eum ex animo venerari coepit. » Addam et pauca ex cap. 20: «Hortantibus quandoque amicis, ut majoris periculi vitandi causa in quadam re parvi momenti regi contra jus Ecclesiae consentiret; sic fertur dixisse: Absit, ut personae laicae, cujuscumque etiam dignitatis, et eminentiae, privilegium Ecclesiasticae libertatis infringant. Mihi vero non contingat, ut timore potestatis alicujus, aut formidine difficultatis quantaecuinque, jus Ecclesiae Dominae meae sanctae Mariae, quantum in me est, deperire sinam etc. Hic nos quoque Ecclesiasticum hominem tenemus, cui nota erat theologia, quam Jesuitae hodie docunt, non esse obediendum regi, in praejudicium Ecclesiaisticae libertatis. »

Sanctus Richardus Episcopus Cicestrensis claudat hunc locum. « Is electus fuit Episcopus contra sententiam regis: propterea Rex furore percitus res Ecclesiae Cicestrensis jussit confiscari. Episcopus multas injurias, contumeliasque perpessus ad Apostolicam Sedem se contulit, cui tunc Innocentius IV. praesidebat: praevenerant autem eum Legati regii, ut etiam apud Summum Pontificem sanctum virum Iiichairdum fatigarent: sed Pontifex partibus auditis Beati Richardi electionem sua auctoritate confirmavit, atque eumdem sacrarum manuumimpositione Episcopum consecravit. Reversus in Angliam Episcopus, non solum bona Ecclesiae suae recuperare non potuit, sed etiam proposito edicto publico rex omnibus interdixit, ne quis ei pecuniam mutuo daret. Caeterum vir sanctus memor verborum sancti Jacobi, quod Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit diligentibus se, egestate sua gaudens partes omnes boni pastoris implevit. »

Hinc habemus, quod rex quaerebat exempla Regum, qui bona non tantum temporalia, sed etiam spiritualia Ecclesiasticis per

vim eripiebant, sed habemus etiam, quod rex non quaerebat, exempla sanctorum Episcoporum, qui pro libertate Ecclesiastica tum agendo, tum patiendo fortissime dimicabant.

Sed hoc loco praetereundum non est, hos ipsos (a) quinque Anglicos reges, quicquid tandem egerint, fuisse fide Catholicos; neque unquam ab obedientia Summi Pontificis, ut supremi capitis Ecclesiae, defecisse. Nam Henricum primum post longas dimicationes pro investituris Episcoporum, constat cessisse Pontificum decretis. Id praeter testimonium Edineri supra allatum, testatur Florentius Vigorniensis in Chronico anni 1 107. his verbis: a Statuit rex, ut ab eo tempore in reliquum numquam per dationem baculi pastoralis, et annuli quisquam de Episcopatu, aut Abbatia per regem, vel quamlibet laicam manum in Anglia investiretur. » Idem testatur Gulielmus Malmesberiensis lib. v. historiae his verbis: « Investituras Ecclesiarum post multas controversias Deo, et sancto Petro remisit. »

Edovardus primus sine dubio Catholicus fuit et Summum Pontificem caput Ecclesiae confessus est. Exstat enim Epistolaejus apud Thomam Valsingamum in anno 13012. ad Bonifacium VIII. cujus hsec est inscriptio: « Sanctissimo in Christo Patri, Domino Bonifacio Sanctse Romanae, et universalis Ecclesiae Summo Pontifici, Edovardus Dei gratia rex Angliae salutem, et devota pedum oscula beatorum. » Certe qui Bonifacium universalis Ecclesia} Summum Pontificem vocat, non potest ei negare obedientiam, et subjectionem, nisi ab Ecclesia universali alienum se esse profiteatur. Et qui pedum devota oscula Pontifici offert, numquam profecto diceret, quod Jacobus rex dicit, se nulla in re Pontifice inferiorem esse.

Edovardus II. vel ex eo Pontificis auctoritatem agnovisse se testatus est, quod cum illo egit, ut Scotiae regem censuris Ecclesiasticis coerceret, audita prius causa, quai inter utrosque reges contro vertebatur.

Edovardus III. epistolam scripsit ad Clementem V. Pontificem eodem Valsingamo teste, cum eadem inscriptione, videlicet: « Sanctissimo in Christo Patri, Domino Cle-

menti divina providentia sanctae Romanae, et universalis Ecclesiae Summo Pontifici, Edovardus eadem gratia rex Angliae et Franciae, etc. devota pedum oscula beatorum: » Et infra: « Pensata etiam devotionis plenitudine, qua domus nostra regia, et clerus, et populus dicti regni perstiterunt hactenus in obedientia Sedis Apostolicae etc.

Denique de Richardo II, quod fuerit etiam ipse Catholicus dubitari non potest, nam cum ejus tempore, schisma factum esset in Ecclesia, creato Antipapa Clemente VII. contra Urbanum Papam VI. Richardus rex legem tulit, ut qui alium Pontificem, praeter Urbanum, quem unicum, et verum Ecclesiae caput appellat, agnoverit, bonis omnibus, et regis protectione privetur.

Sed esto, quinque isti reges alieni a Sede Apostolica fuissent: an non deberet rex Jacobus imitari potius ducentos circiter reges praedecessores suos, partim Anglos, partim Scotos, quam quinque? Constat enim ex Joanne Lesleo(^) reges Scotorum a Donaldo primo, qui anno salutis 197. a sancto Victore Pontifice fidem Christianam accepit, usque ad Mariam hujus regis matrem, Catholicos, et Romanae Apostolicae Sedi obedientes fuisse. Numerantur autem 84. reges, vel, ut alii volunt, supra 90.

Nec minus constat ab anno salutis 600 ( c ) reges Angliae ab Ethelberto,qui primus fidem Christianam a S. Augustino suscepit, usque ad S. Edovardum, id est, usque ad annum salutis 1066. non solum Catholicos, sed etiam Romanae Sedis devotissimos fuisse, ut tradunt Beda, Polydorus, et alii; numerantur autem reges isti circiter octoginta. Itaque solum supersunt post conquestum reges viginti, a Willelmo primo usque ad Henricum VIII, ex quibus quinque solos rex Jacobus sibi ad imitandum proposuit, omissis quindecim, vel potius ducentis et quindecim, quos et Catholicos, et Apostolicae Sedis obedientes fuisse negare non potuit.

(a) Quinque Reges Angliae, quos Jacobus pro causa sua adduxit, Pontificem romanum, ut caput Ecclesiae urciversce venerabantur. — (b) Reges Scotice a Donaldo primo usque ad Mariam hujus acobi sexti matrem, per annos mille trecentos, Catholici fuerunt. — (cj Reges Angliae abLthel etto usque ad Henricum octavum per annos nongentos Catholici fuerunt.

Chapter 7 of 16