Caput XVII. Sequuntur nova dogmata, quae rex notavit in meo libello
Inter homines convenit, posse Pontificem maximum haereticos principes jure deponere, et subditos ab eorum obedientia liberare.
Confutatio.
<i Imo vero tantum abest, ut inter omnes de hoc conveniat, verius ut dicas, ante Hildebrandi Pontificatum, id nemini unquam venisse in mentem, qui primus omnium hanc novam doctrinam, planeque ante inauditam prodidit, ut multi viri docti, cum illius, tum subsequentis saeculi testantur ( ut alios infe¬
riorum setafum testes omittam ); qua de re vide Epistolam Cleri Leodiensis ad Paschalem II. sententiam Episcoporum horum temporum apud Aventinum, lib. v. fol. 579. etc. »
Responsio.
Cum dixi, inter omnes convenire, de theologis, et jureconsultis Catholicis loquebar; non de schismaticis, quales sunt quos rex allegat. Satis enim sciebam durante schismate Henrici quarti, multos fuisse, qui pro, vel contra scriberent. Sed si hoc dogma a tempore Gregorii VII. (quem rex Hildebrandum vocat) initium habuit: cur post annos circiter quingentos, ego quasi novi dogmatis inventor aut sectator accusor? Certe non potest dici novum, quod ante tot saecula viguit. Sed neque verum est, ante tempora Gregorii VII. hanc doctrinam fuisse inauditam; cum constet, a Gregorio juniore, qui trecentis circiter annis Gregorium VII. antecessit, excommunicatum fuisse, et vectigalibus Italiae privatum Leonem Isauricum imperatorem, testibus Zonara, et Cedreno. Ex, auctoribus, quos rex citat, duo soli sunt non contemnendi, Otho Frigensensis lib. vi. c. 35. et Godefridus Viterbiensis par. 17. Sed hi scribunt solum se non legisse ante tempora Gregorii VII. imperatorem a Papa excommunicatum, et ab imperio depositum fuisse, non tamen dicunt id lieri non posse, aut non licere, ut schismatici dicunt. Ut autem rex videat, vere a me dictum esse convenire inter omnes Catholicos theologos, et jureconsultos, posse a Pontifice maximo principes haereticos jure deponi, et subditos ab eorum obedientia liberari: legat concilium generale Lateranense sub Innocentio III. cap. 3. unde exstat cap. Excommunicamus, de haeret, et Lugdunense sub Innocentio IV. unde exstat cap. Ad Apostolicae, de sent. et re judic. in 6. His enim Conciliis nemo vere Catholicus contradicere potest: ac per hoc inter omnes Catholicos convenit, haereticum principem jure posse deponi. Neque his repugnat, quod in concilio Lugdunensi citato Fridericus variis (de causis depositus fuerit: nam una ex praecipuis fuit, quia suspectus de haeresi argumentis evidentibus habebatur, et si suspectus evidenter de haeresi depositione dignus a Papa in generali concilio judicatus est, quanto magis haereticus manifestus jure deponi poterit? Porro ex auctoribus particularibus multos inveni, qui expresse id fateantur; qui expresse neget, nullum inveni: ideo non sine ratione affirmavi, inter omnes convenire. Consulat rex S. Thomam 2. 2. qusest. 10. art. 10. ct ne forte suspicetur, S. Thomam loqui solum de Paganis, aut Judaeis, cum dicit, posse infidelem principem auctoritate Ecclesiae privari dominio, quod habet super fideles; legat articulum sextum ejusdem quaestionis, et inveniet sanctum Doctorem loqui de Paganis, Judaeis, et haereticis, ac potissimum de haereticis, quos affirmat esse infideles, Paganis, et Judaeis absolute, et simpliciter deteriores. Eamdem sententiam de jure quod habet summus Pontifex excommunicandi, et deponendi Principes haereticos inveniet apud S. Raymundum in Summa tit. de Haereticis §. 7. S. Bonaventuram de Hierarchia Ecclesiastica, part. 2. cap. 1. S. Antonium in Summa part. 3. tit. 22. cap. 3. §. 7. et cap. 5. §. 7. Joannem Andream in cap. Ad Apostolicae de sent. et rejudic. in 6. Ostiensem in Summa tit. de Haereticis, §. Qua poena puniatur, num. ll. Abbatem in cap. Excommunicamus num. 2. titul. de Haereticis, joannem de Turrecremata lib. ii. Summa de Ecclesia cap. 114. conclus. 4. in sine. Joannem Driedonis lib. i. De libertate Christiana cap. 14. Dominicum a Soto in 4. Sent. dist. 25 quaest. 2. art. 1. conclus. 5. Alphonsum de Castro De justa haereticorum punitione lib. n. cap. 7. Jacobum Simancam in tract. de Catholicis institutionibus tit. de Papa, num. 25. et alios, quos longum esset, et non necessarium huc adferre.
In ortu supernaturali, quem habemus in baptismo, intelligi debet juramentum tacitum, et congenitum ad obediendum Principi spirituali, qui est Christi Vicarius.
Confutatio.
Vicario praestandam, aut in aliud quam in Christi nomen baptizari. »
Responsio.
Nusquam dixit Bellarminus, eos, qui per baptismum renascuntur in Christo, in aliud quam in Christi nomen baptizari. Obligari autem eos, qui baptismum Christi suscipiunt, ad obedientiam Vicario Christi praestandam; docent omnes, qui fatentur, per baptismum admitti homines ad familiam Christi: et Christi Vicarium esse illum, quem constituit Dominus super familiam suam, Matth. xxiv. et Luc. xii. Sed mirum est, cur rex miretur, unde haec theologia nata sit, cum satis facile colligi potuerit ex verbis ipsius in Apologia pro juramento fidelitatis pag. 76. Ibi enim rex docuit, duo esse juramenta subditorum, unum tacitum, et congenitum, cum primum nati sumus, alterum declaratorium in confirmationem prioris adhibitum, quod nihil aliud est, quam prioris ingeniti expressio, et publica quaedam praedicatio. Ex hac admiranda regis doctrina sequitur: Si io ortu naturali debeat intelligi juramentum tacitum, et congenitum ad obediendum principi politico, in ortu quoque supernaturali, quem habemus ex baptismo, intelligi debere juramentum tacitum, et congenitum ad obediendum principi spirituali, qui est Christi Vicarius. Itaque vel damnet rex doctrinam suam de juramento tacito, et congenito in ortu naturali, vel probet etiam nostram de simili juramento tacito, et congenio in ortu supernaturali, et vel numeret ipse auctores doctrina? suse, vel desinat quaerere auctores doctrinae nostrae.
Sed cum Catholica doctrina non permittat ad ullum malum vitandum secretum sacramentalis confessionis detegi, maluit ille mortem acerbissimam pati, quam tanti sacramenti sigillum violare.
« Mirum est unde iste hauserit hanc no- Confutatio,
qu& tion aliunde quam ex ipsius putido ce- « Quod secretum sacramentalis confessiorebro nasci potuit: sin minus suos nobis au- nis ad nullum malum quantumcumque victores enumeret, qui doceant, et affirment ti.ndmn, vel prsevenien Ium possit detegi,
Christianos omnes, sive adultos, virtute ju- vel indirecte saltem, aut in genere, modo
ramenti cujusdam taciti in baptismo susce- persona, qua? confessionem edit, celetur,
pti, teriebi ad obedientiam absolutam Christi praeterquam quod thesis est cunctis principibus, et rebus publicis perniciosissima, novum est dogma etc. Consule Alex. Alensem, Thomam, Scotum, etc. »
Responsio.
Non est cur rex fatigetur in auctoribus citandis, aut hac doctrina impugnanda, numquam enim venit Bellarmino in mentem docere, quod rex existimat eum docuisse: quod igitur dixit secundum Catholicam doctrinam, non posse solvi sigillum confessionis, ad quodcumque malum evitandum, intelligendum est, non esse licitum ullo modo prodere personam confitentis, hoc enim proprie cadit sub sigillum: alioqui nemini dubium est posse detegi peccata ipsa vel ad capiendum consilium, vel ad praecavenda mala, vel aliis de causis, dummodo ex manifestatione peccati non sit periculum, ne manifestetur persona, quae peccatum confessa est. Jam autem supra demonstratum est, non potuisse Garnettum detegere proditionem in confessione sacramentali cognitam, nisi etiam detegeret proditores: ideo maluisse crudeli supplicio vitam amittere, quam sacrosanctum secretum violare.
Ego vero audeo dicere, meliorem causam habere Catholicos juramenti recusandi, quam Eleazarus habuerit carnis porcinae non gustandae.
Confutatio.
« Haec assertio revera novum dogma continet, breve scilicet Pontificium legi Mosaicae praeferendum esse: et Catholicos magis teneri Pontificis decreto, quam Judaei olim lege per Mosem tradita tenebantur. »
Responsio.
At Bellarminus in illa pag. 102. disertis verbis comparavit praeceptum non comedendae carnis porcinae cum praecepto recusandi juramenti regii quo ad materiam, non quo ad legislatores. Itaque hoc solum dixit, meliorem causam habere Catholicos jura¬
menti recusandi, quo summi Pontificis au" ctoritas violatur, quam Eleazarus habuerit non gustandae carnis porcinae; quoniam longe major res est, violatio auctoritatis summi Pontificis, quam esus carnis porcinae: frustra igitur rex comparat breve pontificium cum lege Mosis. Sed neque verum est, praeceptum non admittendi juramentum, de quo agimus, niti solum auctoritate brevis pontificii: nititur enim auctoritate divina per breve Pontificis declarata. Ideo in eodem loco dixit Bellarminus auctoritatem imperantis in utroque loco eamdem esse, videlicet Dei, qui per Mosem jussit in Levitico, ut Judaei a carne suilla se abstinerent; et per eundem Mosem in Deuteronomio jussit, ut omnes summo Sacerdoti obtemperarent.
Clericos exemptos esse a jurisdictione principum saecularium, ac per hoc, non esse subjectos regibus: sed debere tamen leges eorum de temporalibus rebus observare non vi legis, sed vi rationis, id est, non quia subditi sunt, sed quia ratio dictat ob commune bonum, et pacem Reipub. eas leges ab omnibus esse servandas.
Responsio.
« Quam sit amicus regibus Cardinalis, et qui Cardinali a sacellis est, qui tot subditos ab eorum potestate exemptos velint docet monit. Prsef. pag. 23, 24. »
Confutatio.
Expectabam, ut rex novitatem hujus dogmatis demonstraret, juxta titulum illum, Nova dogmata, una cum novitatis ipsorum declaratione. Sed quia vidit, dogma istud inveniri apud omnes theologos, et jureconsultos; immo ipsis sacris Pontificum Canonibus, et Conciliorum decretis: prudenter divertit ad invidiam Cardinali apud reges constandam, quasi ipse primus sit auctor exemptionis Clericorum. Sed sicut ipse nihil novi docuit, ita sperat, manifestam istam calumniam, nihil ei apud Catholicos reges, et principes nocituram.
finis apologij: card. bellarmini.
Chapter 16 of 16