Skip to the text

Caput V

Quod Card. Bellarminus nulla injuria regem affecit, cum Apostolicorum Brevium, et Epistolae suae defensionem suscepit.

Pergit postea rex in praefatione sua, et ut rationem reddat propositi juramenti, depulveraria conjuratione satis copiose disserit. De qua re quod mihi dicendum videbatur, scripsi in alio libello, qui huic Apologiae adjunctus est. Venit tandem ad Bellarminum, et primum pag. 15, ex conjecturis probare nititur, librum, quo Brevia Pontificia, et Epistola Bellarim ni defenduntur, ejusdem Bellarmini esse, non Matthaei Torti, cujus nomen gerit.

Ad hoc facilis responsio est. Fatetur Cardinalis Bellarminus librum esse suum, sed ut supra admonui, non est visum illi suum nomen inscribere, quia neque adversarius nomen inscripserat suum. Quaeritur deinde de modo scribendi, quod sit ab omni modestia alienus; idque probat pag. 16, ex praefatione Typographo Politano adscripta, ubi Cardinalitia dignitas cum regia dignitate componi videtur. At eam praefationem neque Bellarminus scripsit, neque usque ad hanc diem cognoscere potuit, quis ejus praefationis sit auctor; aut quis tandem ille sitTypographus Politanus. Cardinalis enim librum suum, sine ulla praefatione, vel dedicatione Coloniensibus excudendum dedit. Qua vero modestia soleat in scribendo uti, lectoribus judicium relinquit.

Arguit deinde pag. 17, rex fastum Cardinalis in scribendo, atque inde colligit, eum cum rege quasi de pari dignitate contendere, quod ejus brevitatem in scribendo imitari voluerit: « Quam ego, inquit, in scribendo brevitatem, eamdem ipse in respondendo sequi voluit, quo compendio in secundo Pontificis Brevi refutando usus eram, eodem in me voluit uti; meoque exemplo sese pene intra unius paginae aingustias coercere. Et quoniam Sacramenti fidelitatis summam in articulos quatuordecim distribui, peccare in suam amplitudinem credidisset, nisi et publicorum ordinum edictum, quo istud jura-

(a) Tale concilium Rex Jacobus petit, quale numquam a condita Ecclesia celebratum est.

mentum continetur, fin totidem particulas divisisset. »

Deus bone, quam misera conditio est sub eo rege vivere, qui injuriam sibi fieri judicat, si quis ab ejus exemplo scribere discat. Alii certe principes gratissimum habent, quod ille scripsit: Totus componitur orbis regis ad exemplum. Adde quod Bellarminus non sciebat, se adversus regem scribere, cujus nomen in fronte libri non viderat, el fidem habuerat iis, qui nunciaverunt librum Anglico idiomate esse nescio cujus decani sacelli regii, versionem autem in latinam linguam esse Chronographi cujusdam regii, quas ille personas, neque de nomine, neque de facie noverat. Itaque non potuit regium in scribendo modum de industria aemulari, qui regium librum esse nesciebat: brevitas autem in scribendo, et distinctio, quam sit illi familiaris, et amica, norunt omnes, qui libros ejus legerunt, ut opus ei non fuerit ab aliis haec discere.

Descendit paulo post pag. 18, ad accusationem multo graviorem, atque ait: « Quod si inani hac superbia, et amplitudinis suae ostentatione ita animum explevisset, ut a graviore in me injuria temperaret,, videri sane tolerabilior potuisset. Nunc vero quid esse causae dicat, cur pene continuis in me, meamque Apologiam conviciis suam responsionem referserit? Nam cum ego nusquam Bellarminum verbo atrociore laeserim, et praecipue id caverim, ne hominem mendacii insimularem; illehaclege humanitatis spreta, novies disertis verbis, me mentiri pronuntiat, et septies falsi arguit. Quod perinde est, ac si mendacium mihi exprobraret, caeteris vero contumeliis, nescio an ulla pars libri vacet, cujusmodi sunt, nugae, convicia, temeritas, vanitas, impudentia, blasphemiae, sermonis barbaries, cum eadem felicitate scribendi, cavillationes, applicatio inepta, fingere historias, audacia quae in hominem sanae mentis cadere non potest, vel sensu communi caret, imperitia, et levitas, omnem omnino pudorem et conscientiam exuisse, mala fide nobiscum agit, ut lectoribus per fas et nefas imponat. His et ejusmodi conviciis nescio ullam ne paginam immunem reliquerit. »

Ad haec ita respondeo: primum, breviter, et distincte scribere, non potest superbiae,

vel arrogantiae imputari, nisi ab eo, quem nimia perturbatio transversum agat. Deinde, quod auctor Apologiae, quam rex suam esse nunc dicit(a), nullo atrociore verbo Bellarminum laeserit, neque mendacii insimulaverit, falsum esse, ipsa Apologiae verba testantur: haec enim sunt ejus verba pag. 37.

« Magnus ille, et praeclarus Controversiarum scriptor Cardinalis nuper exjesuatus Bellarminus, suo quoque talento coeptum hoc opus bonum locupletat, et amplificat, dum quasi flabello admoto, et calcaribus infixis seditionem acuit, accenditque, missis huc ad archipresbyterum litteris, iisque ita scriptis, ut mirum sit quomodo partim animi passio, partim ambitiosum fulciendae Pontificis monarchia) studium, eum ita abripere, et lumen judicii tam docti viri perstringere, et fascinare potuerint, » pag. 47: « Cunctos, inquit, mecum hic admirari non possum, quin exoptem, tam crassum errorem tam docti viri, » pag. 69: « Hoc nobis, inquit, notum est, quod nisi quidam e Cardinalibus, in illo negotio, majori prudentia, et maturitate usi fuissent quam Pontifex: fasti ipsi Pontificii, in quos relati sunt divi, nobis tacentibus, Bellarminum aperte mendacii convicissent, » pag. 83: « Becte omnino quadrat in Bellarminum tam inepta similitudine utentem Poetae veteris illius sententia: Perdere, quos vult Jupiter hos dementat.

hsec, et similia a se scripta oblitus erat rex, quando dixit, nullo atrociore verbo a se laesum fuisse Bellarminum; nisi forte non sint habenda verba atrocia, exjesuatus Cardinalis, flabellum seditionis, ambitione abreptus, crasso errore detentus, aperte mendacii convincendus, a Jove dementatus, etc., quae tunc libens praeterii, quoniam ad argumenta, non ad convicia respondere decreveram.

Postremo quod ego disertis verbis novies regem mentiri prun undaverim, et septies arguerim falsi, ut rex ipse conqueritur, omnino inficior. Jam enim supra dixi, Apologiam illam numquamme pro regia scriptura, habuisse; nam, neque auctor Apologiae re'- gem se aliquando nominavit, quin potius semper se pro regio administro, et defensore gessit. At neque ministrum regis mendacii, vel falsi, vel barbari sermonis accusare deberes. Ita est, si vera scriberet; si

(a) An sit verum, quod rex Cardinalem nullo atrociore verbo laeserit.

non sciens, et prudens mentiretur; si latine loqui didicisset (a); quse enim mendacia sunt, non scio latine appellare, nisi mendacia; quemadmodum etiam nugas, convicia, blasphemias, confictas historias, sermonis barbariem, et alia id genus, quse in Apologia reperi, suis nominibus appellavi. Judicium lectorum erit, an talia sint, qualia esse dixi. Quamquam si regium librum esse scire potuissem, sententias notassem, a verbis acerbioribus honoris gratia temperassem, quo honore dignum non existimavi decanum, vel chronographum illum, a quo non me solum, sed etiam Summum Pontificem, Vicariam Christi, et Christum Domini tam inverecunde factari videbam.

Ultimo loco, pag. 19. commemorat ea, quae proprio ad injuriam suam pertinere arbitratur. « Sed haec, inquit, forte in ignotum Apologise auctorem solummodo probra mittebat; immo vero, nec mihi ipsi nec nomini meo pepercit. Modo affirmat Clementem Pontificem sensisse, me non abhorrere a fide Catholica. Me in Scotia Puritanum, et Prot^stnntium inimicum extitisse. Alibi concludit, quia Jacobus non est Catholicus, hoc ipso haereticus est. Iterum ex Christiano Calvinistam fecerunt. Alio loco: Neque omnino verum est, Jacobum non deseruisse Religionem, quam primo susceperat. Et posteaquam Juliano apostatae me contuliset, hoc argumento rem concludit: Cum Catholicus non sit, neque Christianus est. Sit haec honesta necne ratio cum rege agendi, vestro sano judicio relinquo, quos rton potest tanta contumelia uni vestri ordinis illata, non graviter commovete. »

Hic vero libenter audirem, honestumne, an turpe rex existimet abhorrere a fide Catholica. Si enim turpe sit a fide Catholica abhorrere, ut re vera turpe est, non fecit regi Bellarminus injuriam, cum scripsit Clementem VIII. Pontificem sensisse regem Jacobum a fide Catholica non abhorrere: sin autem honestum sit a fide Catholica abhorrere, non fecit eidem regi injuriam, cum affirmavit regem Jacobum non esse Catholicum, et quia Catholicus non est, haereticorum esse, cum haec duo contraria sint.

Sed ad singula breviter respondeamus. Dico, nullam factam esse regi injuriam, ex eo quod sanctae memoriae Clemens Pontifex

una nobiscum spem habuerit bonam de regis conversione, et existimare cceperit ex eo potissimum quod Catholicos in Scotia quietam, ac tranquillam vitam ducere patiebatur, eum a fide Catholica non abhorrere. Sperabat enim, et sentiebat de illo, quod bonum illi esse credebat; quod si verum non est, regem a fide Catholica numquam non abhorruisse; nos decepti sumus, Pontifex quoque spe sua frustratus est, sed non ideo injuria regi facta est, quia speravimus, et sensimus de illo, nostro judicio, meliora.

Quod autem scripsit Bellarminus regem in Scotia Puritanum, et Protestantium inimicum fuisse, ad historiam, non ad injuriam pertinet. Id autem ita esse non absolute pronuntiavit, sed addidit, si vera sunt, quse narrantur ab iis, qui eum intime noverunt. Itaque de rebus sibi ignotis aliis credidit, qui fide digni visi sunt. Si falsa narrarunt, ipsi viderint. Quamquam non desunt conjecturae ex Basilico cloro, unde confirmatur quod scripsit Bellarminus: nam lib. i. pag. 6. sic legitur: « Et nisi mihi mea conscientia certe persuasisset, Religionem illam, quam in Scotia jam profitemur, ipsis expressis, etiam conceptis Scripturae verbis fundatam esse etc.» lib. vero ii, pag.40: « At vero, inquit, reformata religio in hanc nostram Scotiam divino plane miraculo introducta est, etc., » dicit enim miraculo introductam; quoniam a furiosis, et cupidis Puritanis introducta fuit. Ex his locis colligitur, regem in Scotia Scoticam religionem professum esse, et displicuisse illi quidem mores Puritanorum, qui illam introduxerant, sed non Religionem, quam per illos miraculo introductam, id est, per malos homines bonam religionem invectam arbitrabatur.

Porro illa consecutio quia rex Jacobus non est Catholicus, hoc ipso haereticus est; non potest vitio verti apud eum, qui Catholicum se non esse palam profitetur cum in tota illa Apologia nomen Catholicorum semper tribuat illis, qui Romano Pontifici adhaerent; a quorum fide, et religione se abhorrere non negat. Quamvis autem in hac praefatione, Catholicum se probare nitatur, cum tamen a Romana religione, et a Romani Pontificis obedientia alienum se esse dicat; non ideo judicio orbis terrae Catholicus unquam haberi, vel dici poterit, quoniam (b)

(a) Non est conviciari, convicia adversarii detegere: neque vitio verti debet, vitia in libro adversarii notare. — (b) Nomen Catholici solis illis convenit, qui Romanae Ecclesiae filii sunt.

nomen Catholici, Ecclesia Romana ita obtinuit, ut etiam hseretici interrogati, ubi ad Catholicam conveniatur, non suas domos, sed istam unam ostendant, in qua ab Apostolicis temporibus per successiones Episcoporum conservata est antiqua traditio, et unde hseretici omnes, tamquam rami fracti exciderunt. Itaque S. Ambrosius, in Oratione de obitu Satyri, cum dixisset: «Quaesivit, an cum Episcopis Catholicis consentiret, mox addidit explicationem, id est, inquit, an cum Romana Ecclesia consentiret.» de quo nomine vide quse diximus in extrema pagina prioris nostris libelli, qui huic Apologiae adjunctus est.

Jam vero quod dixi (a), haereticum non esse Christianum, non ideo dixi quod ignorarem, ampla quadam significatione Christianos dici posse, quotquot in Christo baptizati Christum se colere profitentur: sed quoniam proprie illi soli veri Christiani sunt, qui veram, atque integram Christi fidem in ejus Ecclesia tenent, nullique haereticae sectae adhaerent. Quae communis est sententia veterum Patrum, qui primis quingentis annis floruerunt, ut S. Cypriani lib. iv. epist. 2. ad Antonianum. Et lib. de Unitate Ecclesiae, S. Athanasii orat. 2. adversus Arianos, S. Hieronymi in Dialogo adversus Luciferanos, S. Augustini lib. de gratia Christi cap. 20. et aliorum, quos gratia brevitatis omitto: quare si injuria est de non Catholico dicere eum haereticum, ac per hoc non Christianum esse, non de me queri debet, qui injuriam sibi fieri credit; sed de Patribus veteris Ecclesiae, qui me ita loqui docuerunt.

Ex quo intelligimus, non esse falsum, neque injuriosum dicere, eum, qui ex parentibus Catholicis natus est, et baptismum Catholico ritu suscepit, ac postea ab educatoribus depravatus in haeresim incidit; ex Christiano haereticum factum, religionem, quam cum baptismo susceperat, dimisisse. Non facit, inquam, illi injuriam, qui hoc dicit, sed vere injuriam gravissimam illi fecit, qui eum abstraxit a matre Catholica, et instituendum Calvinianis tradidit. Neque enim dubium esse potest, quin hoc tempore Jacobus rex, non solum unus esset ex ordine regum, sed etiam unus e numero Catholicorum regum, si a parente Catholica institui potuisset.

Porro principes Orthodoxi merito commoveri deberent, si aliquis de ipsorum ordine, et numero nota haereseos injuste inureretur: sed quod princeps, qui ab ipsorum religione abhorret; qui, ut Antichristum execratur, quem illi ut Christi vicarium colunt; qui intercessionem Sanctorum palam irridet; qui venerationem reliquiarum intolerabilem idololatriam vocat; qui denique purgatorium, missam, et caetera fidei Catholicae dogmata conspuit; haereticus et non Christianus dicatur, moleste ferre non possunt, neque commoveri, nisi commotione fratern1 doloris, quod tantum regem, quem ipsorum ordini sceptrum, et corona conjunxerat, ab ipsorum communione haeresis et schisma disjunxerit.

Ac ut rex intelligat, non esse novum in Ecclesia, ut sacerdotes Domini libera voce arguant reges haereticos: adscribam hoc loco verba S. Ililarii Episcopi ad Constantium imperatorem Arianum, ex libro qui incipit: Tempus ex loquendi, quia jam praeteriit tempus tacendi: « (b) Nunc, inquit, pugnamus contra persecutorem fallentem, contra hostem blandientem, contra Constantium Antichristum. » Et infra: « Sed temerarium me forte quisquam putabit, quia dicam Constantium Antichristum esse: quisquis petulantiam istud magis, quam constantiam judicabit, relegat primum Joannem dixisse ad Herodem, non tibi licere facere istud. » Et infra: « Proclamo tibi Constanti, quod Neroni loquuturus fuissem, quod ex me Decius et Maximianus audirent: contra Deum pugnas, contra Ecclesiam saevis, sanctos persequeris, praedicatores Christi odis, religionem tollis, tyrannus non jam humanorum, sed divinorum. Haec tibi a me, atque illis socia, atque communia sunt: at vero nunc propria tua accipe. Christianum te mentiris, Christi novus hostis es, Antichristum praecurris, et arcanorum mysteria ejus operaris. Condis fidem, contra fidem vivens, Doctor prophanorum es, indoctus piorum, Episcopatus tuis donas, Sacerdotes custodiae mandas, exercitus tuos ad terrorem Ecclesiae disponis. » Et infra: « Scelestissime mortalium, omnia persecutionis mala ita temperas, ut excludas et in peccato veniam et in confessione martyrium. » Et infra: « 0 tu sceleste quod ludibrium de

(a) Haeretici non sunt vere, et 'proprie Christiani. — ( b ) Libertas sancti Hilarii in rege haeretico ncrepando.

Ecclesia facis? soli canes ad vomitum suum redeunt: tu sacerdotes Christi resorbere ea quae exspuerunt coegisti. Christianum te loqueris, sed quam non sis, ipse testaris. » Haec ille, qui ex veteribus, et sanctissimis, et laudatissimis Patribus unus est. Possent addi non dissimilia ex Lucifero Caralitano, ex Gregorio Nazianzeno, et ex aliis. Sed ista pauca hoc loco sufficiant. Neque verum est, quod quidam suspicati sunt, librum illum sancti Hilarii Constantio defuncto, editum fuisse: nam vivente editum, et viventi oblatum convincit Cardin. Baronius tom. m. Annal. pag. 715.

Chapter 6 of 16