Skip to the text

Caput VIII. Non esse recentia dogmata, sed antiquissima, intercessionem Sanctorum, Missam privatam, transsubstantiationem, et alia, quse rex Anglise novitia et nupera vocat

Igitur pag. 40. et 4!. De Beatissima Virgine Dei Matre scribit multa, quse ex colloquiis Erasmi petita, ad solam invidiam conciliandam pertinent, qualia sunt, quod nos Catholici divam, et deam faciamus; quod ab ea petamus, ut filio suo Deo, et Domino imperet, et dominetur; quod absurdis cujuslibet inepti hominis orationibus pateat; quod in terras ad Sacerdotum oscula, et complexus descendat, et concludit: « In coelis, in seterno Sanctorum animarum receptaculo, in seternam est felicitatem collocata, numquam a tantis gaudiis ulla terrenarum rerum cura, aut sollicitudine avocanda. »

At prudentes, et bene instituti Catholici, (a) neque divam, neque deam vocant: neque ab ea petunt, ut filio imperet, et dominetur: neque dicunt, eam ad oscula, et complexum Sacerdotum descendere; neque sentiunt eam a coeli gaudiis avocari, quando curam gerit rerum humanarum, sive sola prece apud. Deum agat, sive praesentiam suam mortalibus exhibere dignetur. Nam neque Angeli a Coeli gaudiis avocantur, quando a Deo in ministerium mittuntur propter eos, qui haereditatem capiunt salutis, ut dicitur ad Heb. i.

Quod autem virgo sanctissima et clementissima non audiat preces miserorum, vel aliquando non descendat ad homines, repugnat aperte sanctis Patribus, qui primis quingentis annis floruerunt. Adferam pauca

de multis, quibus nulli veterum contradicunt.

Sanctus Athanasius in serm. de sanctissima Deipara: « Inclina, inquit, aurem tuam ad preces nostras, et ne obliviscaris populi tui i): et infra: « Intercede h sera, et Domina, et Regina, et Mater Dei pro nobis. »

Sanctus Joannes Chrysostomus in ipsa publica Liturgia coram Clero, et populo dicendum praescribit: « Intercessione immaculatae Dominae nostrae Deiparae, et semper Virginis Mariae, dignum me fac, ut sine condemnatione accipiam immaculatum tuum donum etc. » Et infra: « Confirma nos in timore tuo, custodi vitam nostram, stabili gressus nostros precibus, et supplicationibus sanctae Deiparae, et semper Virginis Mariae, et omnium Sanctorum. »

Sanctus Gregorius Nyssenus in vita sancti Gregorii Taumaturgi scribit, eidem sancto Gregorio ( b ) apparuisse noctu beatissimam Virginem cum ingenti lumine, et una sanctum.joannem Evangelistam, et ipsa Virgine jubente, institutum fuisse sanctum Gregorium ab eodem Evangelista circa mysterium sanctissimae Trinitatis: haec scribuntur a Patre antiquo, et sancto de alio Patre antiquiore, nec minus sancto; et non referuntur somnia, aut figmenta, sed apparitio vera vigilanti facta, et exstat adhuc confessio fidei a S. Joanne S. Gregorio coram tradita, et tota illa regione celebratissima.

Refert quoque sanctus Gregorius Turonicuslib. de Gloria Martyr, cap. 9. cum jussu Magni Constantini Basilica aedificaretur Beatissimae Virgini Mariae, et columnae adeo immanes paratae essent, ut hominum viribus, non sine maximo labore erigi possent, ipsam Virginem apparuisse architecto, ac docuisse rationem columnarum erigendarum.

Neque solam Virginem deiparam, sed etiam alios Sanctos palam apparuisse hominibus, testantur passim veteres Patres, ut sanctus Basilius, in orat, de sancto Mamante, sanctus Gregoris Nazianzenus orat. 1. in Julianum, Sulpitius in vita sancti Martini, Theodoretus lib. v. hist. cap. 24. sanctus Paulinus Natali 8. sancti Felicis. Sed unum Augustinum audiamus in lib. de cura pro mortuis, cap. 16.: « Non solum, inquit, beneficiorum effectibus, verum etiam ipsis

< a) Refelluntur calumniae circa cultum B. Virginis Mariae. — rissima B. Virginis Mariae.

hominum aspectibus Confessorem apparuisse Felicem audivimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. » Denique ut multa omittam, numquam idem Constatinus Magnus Urbem Constantinopolim sanctissimae Deiparae dedicasset, quod eum fecisse scribit Nicephorus lib. vm. cap. 26. nisi credisset multum eidem Urbi patrocinium tantae Virginis profuturum.

Pergit deinde rex, ac de intercessione sanctorum scribit: « Scio ego Christum praecepisse, ut ad ipsum veniamus, quicumque peccatis oneramur, illum quippe nos refecturum, et levaturum. Scio Paulum, humilitatem, et religionem Angelorum prohibuisse, omnemque ejusmodi venerationis cultum in superstitione, et humilitate, non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis, sed qua fiducia, quove auctore decurratur ad Deos penates istos, sive titulares, quasi aulicos, et familiares Dei Optimi Maximi nescio. »

Sed nos hoc loco non controversias disputandas suscepimus, sed quo honore veteres Patres primorum quingentorum annorum rex afficiat, demonstrare voluimus. Ostendimus autem paulo ante, id est, in primo cap. hujus Apologiae, veteres Patres Graecos, et latinos magno consensu intercessionem Sanctorum verbo, et exemplo docuisse. Quare falsum est quod rex subjungit pag. 42. istos articulos ante Christi quingentesimum annum inauditos, et invisos in Romana officina recenter esse excusos.

Ad id vero quod rex objicit, Christum recepisse, ut ad ipsum veniamus; («) respondeo, ad Christum nos venire, sive ad ipsum per nos, sive per alios adeamus. Nam et Evangelista Matthseus cap. vm. scripsit: Accessit ad eum centurio: cum tamen non per se accesserit, sed per alios, dicente eodem centurione, apud Lucam cap. vii. me ipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; vere enim non ipse per se accesserat, sed miserat seniores Judaeorum: et cum audisset Dominum ad se venire, misit iterum amicos dicens: Domine noli vexari, non enim sum dignus, ut sub tectum meum intres. Neque ideo falsum est, quod ait Matthaeus: Accessit ad eum centurio. Sic igitur et nos vere ad Christum accedimus, cum

ad eum per intercessionem Sanctorum accedimus: vere quoque semper ad Patrem per Christum accedimus, cum Sanctos oramus, ut a Deo Patre per Christum nobis impetrent ea, quibus indigemus. Neque enim Sanctis locum Dei, aut Christi damus; neque eos pro diis, aut pro Christo habemus, sed eos rogamus, ut quae nos a Deo per Christum optamus, et petimus; eadem ipsi, qui Deo propinquiores, et gratiores sunt, nobis a Deo per Christum impetrare dignentur.

Ad illud autem de Religione Angelorum [b)\ Respondeo cum Patribus eum locum Apostoli explicantibus, doctrinam fuisse haereticorum, neminem posse per Christum ad Deum accedere, sed per Angelos, qui et mundum fecissent, et per Prophetas loquuti essent: horum igitur fictitiorum Angelorum religionem Paulus prohibet. Sunt nonnulli, inquit sanctus Joannes Chrysostomus homil. 7. in epist. adColoss. qui dicunt, non oportere de Christum reconciliari, et ad Patrem accedere, sed per Angelos: propterea Paulus, sursum ac deorsum quae de Christo sunt versat. Sanctus Hieronymus in epist. ad Algasiam quaest. 10. addit, reprehendi ab Apostolo eos, qui Angelis, ut Diis sacrificabant. Christianos autem Angelis, vel Sanctis sacrificasse nemo demonstrare potest.

Pergit rex pag. 42. et ait: « Quod si Romanae Ecclesiae officina fidei articulos, ante quingentesimum Christi annum inauditos, et invisos recenter excudit; non sum credo damnandus pro haeretico, si ad haec novitia, et nupera non accedam. In his articulis privatas illas Missas numero, in quibus sacrificus simul, et populi personam, et sacerdotis sustinet. In his quoque est sacramenti mutilatio, qua laicis partem illius mediam subtraxerunt, transubstantiatio, adorandi causa elevatio, in supplicationibus Sacramenti circumgestatio, supererogationis opera, quibus thesauri Ecclesiastici nomen jure optimo accommodaverunt, baptizatio Campanarum, et mille praeterea nugae, et quidem super omnia illa veneratio statuis, imaginibusque delata. »

Non esse haec novitia, et nupera, et horum pleraque,non esse ante quingentesimum Christi annum inaudita, facile demonstrabo:

Matth. VIII, 3; Luc. VII, 7.

(a) Solvitur objectiuncula adversus invocationem Sanctorum. — ( b ) Solvitur alia objectiuncula.

sed etiam si novitia, et nupera essent, non ideo rex qui ea negat, ab haeresi immunis esset (a). Habet enim Ecclesia Catholica, cum novae controversiae exoriuntur, jus eas explicandi, et terminandi; et eos qui non obediunt, haereticos declarandi, et a communione sua ejiciendi. Neque poterit unquam vera ratio reddi, cur licuerit Nicaeno primo concilio quaestionem ab Ario motam definire, et Arianos haereticos dicere; concilio Constantinopolitano primo quaestionem a Macedonio, et Eunomio allatam, explicare, et Macedonianos, atque Eunomianos haereticos declarare; concilio Ephesino primo quaestionem a Nestorio introductam profligare, et Nestorium haereticum proclamare; concilio Chalcedonensi quaestionem ab Eutychete, et Dioscoro agitatam componere, et Euthycbetem, et Dioscorum inter haereticos numerare: et non licuerit postea concilio secundo 'Constantinopolitano quaestionem de tribus capitulis motam definire, et qui contra sentiebant haereticos dicere; neque concilio tertio Constantinopolitano quaestionem a Cyro, et Sergio Monothelitis allatam explicare, et Monothelitas haereticos declarare. Neque concilio Nicaeno secundo quaestionem ab Iconomachis introductam profligare, et Iconomachos haereticos proclamare; neque concilio Lateranensi quaestionem de veritate corporis Domini a Berengario agitatam componere, et Berengarium inter haereticos numerare; neque (ut alia omittam) concilio Tridentino quaestiones a Luthero, et Calvino disputatas examinare, et judicare, et Lutheranos, et Calvinianos in haereticorum numerum referre. Eadera enim est semper Ecclesia, eadem auctoritate, et potestate praedita; et cum ea semper erit ille qui dixit: Ecce ego vobiscum sum usque ad mundi consummationem.

Sed veniamus ad missas privatas, quas rex novitias, et nuperas dixit (b). Missas privatas, id est, in quibus nulli participant Eucharistiam, praeter Sacerdotem, non esse novitias, et nuperas, testatur sanctus Joannes Chrysostomus, qui homil. 3. in epist. ad Ephesios queritur de populo suo, qui rarissime ad communionem accedebat, cum quotidie Missa celebraretur: « Frustra, inquit, habetur quotidiana oblatio, cum nemo sit, qui simul participet. » At, inquies, si frustra

fiebat, non debuisset fieri: sed quaestio nostra non est, au recte fieret, sed tantum an fieret. Rex enim dicit rem esse novitiam, et ante annum Domini quingentesimum inauditam, et invisam. Et tamen Ghrysostomus qui vixit ante annum quingentesimum testatur quotidie suo tempore celebratam fuisse oblationem, et neminem cum Sacerdote simul participasse.

Nec tamen concedimus non debuisse fieri oblationem sine participantibus; alioqui enim sanctus Joannes vir sapiens, et doctus eam non fecisset. Quod ergo dicit frustra fieri, significat, frustra fieri in ordine ad communicantes, non frustra in ordine ad Deum. Optabat enim Chrysostomus, ut etiam optare se dicit Tridentina synodus sess. 22. cap. 6. ut simul offerretur sacrificium Deo, et populus communione reficeretur: sed si populus communione refici negligeret; non ideo sacrificium Domini omittendum erat.

Habemus praeterea alia exempla veterum, qui interdum sacrificium offerebant pro causa tam particulari, et in loco tam angusto; ut non sit ullo modo credibile adfuisse ullos communicantes. Scribit sanctus Augustinus lib. ix. Confess. cap. 12. dum mater ejus apud Ostia Tyberina sepeliretur, oblatum fuisse sacrificium corporis Domini pro anima ejus, cadavere juxta sepulchrum constituto. Scribit etiam lib. xxii. de Civit. Dei cap. 8. Unum e suis presbyteris sacrificium cdrporis Domini obtulisse in domo quadam rustica ad eamdem domum a malignorum spirituum vexatione purgandam. Certe locus, et causa satis arguunt, non adfuisse qui communicarent. Sanctum quoque Gregorium Nazianzenum in exigua cellula extructo Oratorio oblationem celebrare solitum testatur Sozomenus, lib. vn. hist. cap. 5, quae loci angustiae populum communicantem non admittebant.

Sed ratio praecipua, cur Novatores mirentur, quod in Ecclesia Catholica celebretur mysterium Eucharistiae sine participantibus, est, quia non credunt Eucharistiam institutam fuisse a. Domino, ut offerretur Deo in sacrificium; sed solum, ut sacramentum communionis esset, et populo offeretur in alimoniam spiritualem: si enim sacrificium admitterent, facile intelligerent, posse sacrificium offerri Deo pro populo, etiam si po~

(a) Ecclesia Catholica jus habet novas hcereses damnandi. - (b) Missa privata non est res, sed antiquissima.

pulus de. sacrificio non participet manducando, modo participet impetrando.

Et quoniam sciebat rex sacrificium Missae esse antiquissimum, et mentionem ejus a Patribus omnibus fieri, quippe, qui scripsit in suo Basilico Doro lib. m. antiquitatem sine veritate, esse vetustatem erroris; idque etiam de Missa dici posse affirmat; ideo non fuit ausus inter res novas ponere sacrificium, sive Missam, sed solum Missam privatam, quam non facile arbitrabatur in libris veterum Patrum inveniri posse. Sed cum Missam, vetustatem erroris esse pronuntiavit, non potuit divinare, in hac praefatione scripturum se fuisse, se reprehendere non ausurum, quod Patres primorum quingentorum annorum unanimi sententia docent. Neque enim vetustas erroris, sed potius testimonium veritatis dici debet, quod sanctissimi, doctissimi et antiquissimi Patres unanimi consensu praedicant.

Vide si placet de sacrificio Missae, id est, de oblatione Eucharistiae Deo in sacrificium, S. Justinum in dialogo cum Triphone, S. Irenaeum lib. iv. cap. 32. 33. et 34. Tertullianum lib. de Corona militum, et lib. m. contra Marcionem, S. Cyprianum lib. i. epist. 9. et lib. i. contra Judaeos cap. 16. Eusebium Caesariensem lib. i. de demonst. Evang. cap. ult. S. Ambrosium lib. ii. epist, 8. et in Ps. xxxviii. S. Gregorium Nyssenum in orat, de Resurr. S. Basilium in Liturgia, S. Joannem Chrysostomum hom 24. in priorem ad Corinth. et hom. 17. in epist. ad Hebraeos, S. Cyrillum Hierosolymitanum Catechesi 5. mystagogica, S. Hieronymum in primum cap. Malachiae. S. Augustinum lib. iv. de Trinit. cap. 44.etlib.xxn.de Civit. Dei cap. 8. S. Cyrillum Alexandrinum in lib. de adoratione in spiritu, et veritate. S. Leonem serm. 8. de passione Domini. S. Fulgentium lib. ii. ad Monimum cap. 2.

Secundo loco inter novitia, et nupera rex ponit Sacramenti mutilationem, quod videlicet apud nos populus sub una specie communicet. Sed nos nullam scimus in Ecclesia fieri sacramenti mutilationem, neque partem dimidiam laicis esse subtractam. Siquidem duae species Eucharistiae necessario requiruntur ad sacrificium, et si in sacrificio altera deesset, recte dici posset sacrificium mutilatum (a). At ad essentiam sacramenti

Eucharistiae quaelibet ex duabus sufficit; proinde sacramentum sub specie panis, est verum, atque integrum sacramentum; et sacramentum sub specie vini verum atque integrum sacramentum est: nec tamen sunt duo Sacramenta, quando simul sumuntur per modum unius refectionis; secus autem si unus sumeret Eucharistiam sub specie panis, et alius sub specie vini; vel si unus, et idem sumeret, hodie sub specie panis, alio die sub specie vini.

Simile est in baptismo, si quis unica mersione baptizetur, integrum baptismum recipit; et si baptizetur tribus mersionibus, integrum etiam baptismum recipit. Si vero unus unica mersione, et alius trina mersione baptizetur; vel unus, et idem hodie unica mersione, cras altera, et tertia die tertia mersione baptizetur, multa baptismata erunt. Et quemadmodum Ecclesia Catholica jus habuit, aliquando jubere, ut frina mersione baptismus daretur; aliquando, ut unica tantum mersione id fieret; sic etiam eadem Ecclesia jus habuit aliquando liberum relinquere, ut sub una specie, vel sub duabus Eucharistia reciperetur; aliquando jubere, ut sub una tantum reciperetur. Quod autem ab initio Ecclesiae non deessent, qui sub una tantum specie communicarent, nec tamen Sacramentum mutilare dicerentur, multis testimoniis antiquitatis probare possumus.

Primum initio Ecclesiae adhuc servabantur caeremoniae legis, ut notum est ex cap. xxi Actorum Apostolorum, inter quas una erat votum Nazarseorum non bibendi vinum. Non est autem credibile, hos contra votum suum bibisse de calice Domini: quamvis enim in calice Domini non adsit vini substantia: adsunt tamen accidentia, sapor, color, calor, et similia: Nazaraei autem tanta religione abstinebant a vino, et omni quod inebriare potest, ut ne uvas quidem passas gustare possent, Num. vi. Itaque propter hunc tantum Religionis rigorem omnino credibile est, Nazaraeos eo tempore non fuisse ausos vini saporem gustare. Neque tamen credibile est, eos omnino a communione abstinuisse. Restat igitur, ut sub sola specie panis communicaverint. Atque haec ratio est cur sanctus Lucas Act. ii. scripserit: Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis

(a) Sumptio Eucharistiae sub una specie, non. est sacramenti mutilatio, neque res nova. — (b) Primum exemplum antiquitatis pro communione sub una tantum specie. j panis, et oratione. Ubi non addidit quidquam de calice, sed solum meminit fractionis panis, quoniam ab ea specie nulli se abstinebant. Neque negant adversarii, in huc loco per fractionem panis intelligi distributionem Eucharistiae. Id certe admittit Joannes Calvinus lib. iv. Instit. cap. 17. §. 35. Eadem lortasse causa est, cur Apostolus de calice scripserit I Corinth. x. Calix benedictionis, cui benedicimus: de pane autem, Panis quem frangimus. Calix enim semper benediceb atur: sed non semper omnibus distribuebatur; panis autem semper frangebatur, id est, divideudo porrigebatur. Unde paulo infra: Unus panis, inquit, et unum corpus sumus, qui de uno pane participamus: neque de calice aliquid addidit, quoniam ut unum corpus simus, hoc sufficit, ut de uno pane participemus.

(a) Deinde Manichaei sub sola specie panis Eucharistiam sumebant, ut disertis verbis scribit sanctus Leo serm. 4. de Quadragesima, ubi etiam addit, eos ut Romae a Catholicis internosci non possent, solitos cum Catholicis panem Eucharistiae sumere, a calice autem abstinere. Quod si necessarium fuisset eo tempore Eucharistiam sub utraque specie sumere; et omnes fideles eam sub utraque specie semper accepissent: neque Manichaei latere potuissent, qui a vino semper abstinebant; et S. Epiphanius, et S. Augustinus inter errores Manichaeorum numerassent, Eucharistiam sumere sub una specie, et eo modo Sacramentum mutilare. Cum ergo numquam inter errores Manichaeorum in positum fuerit, et diu inter Catholicos Manichaei ob communionem latuerint, perspicuum est in veteri Ecclesia non defuisse, qui sub una tantum specie communicarent.

( b ) Praeterea mos erat antiquissimis temporibus, ut qui vellent, Eucharistiam in manibus sumerent, ac domum deferrent sumendam, cum eis opportunum videretur. Id testatur Tertullianus lib. ii. ad uxorem, S. Cyprianus in serm. 5 qui est delapsis, Clemens Alexandrinus lib. i. Stromatum, S. Basilius in epist. ad Caesariam, S. Hieronymus in Apologia pro libris adversus Jovinianum. Certum autem est, Eucharistiam numquam fuisse datam in manibus, nisi sub specie

panis: nam sub specie vini, aut offerebatur ore bibenda, aut omittebatur. Neque ulli erant in domibus laicorum calices sacri ad Eucharistiam sub vini specie conservandam, ut aperte colligitur ex sancto Athanasio Apologia 2. adversus Arianos; efficitur igitur, ut saepissime Christiani Ecclesiae primitivae sub una tantum specie communicarent. Neque audiendus est quidani ex adversariis, qui absurdum esse judicat in Ecclesia communicare sub una specie, in domo privata non esse absurdum. Quasi vero liceat, in domibus privatis mutilare Sacramenta, in sola vero Ecclesia id non liceat, vel quasi mutilatio Sacramenti, non sit mala, nisi ratione loci.

(c) Denique (ut alia multa praeteream) extra controversiam est, apud veteres consuevisse deferri ad aegrotos Eucharistiam sub sola specie panis, ut notum est ex epist. Dionysii Episcopi Alexandrini apud Eusebium lib. vi. hist. cap. 36. ex vita S. Ambrosii a Paulino scripta, ex vita S. Basilii scripta ab Amphilochio. Neque tamen Sacramentum mutilari veteres Patres ea deportatione censebant.

Tertio loco inter novitia, et nupera numerat rex transubstantiationem. Et siquidem de voce quaestio sit, (d) nomen transubstantionis invenitur in concilio Lateranensi omnium frequentissimo, sub Innocentio III. Pontifice ante annos circiter quadringentos celebrato, quod autem ante annos circiter quadringentos in usu fuit, \ideat rex, an recte novitium, ut nuperum appelletur; sed si de re ipsa agatur, certe transubstantiatio, id est, substantialis transmutatio, non solum ante annos quadringentos, sed ante mille et ducentos a Patribus usurpari coepit.

S. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi iv. mystagogica: « Aquam, inquit, aliquando in unum commutavit; et non erit dignus, cui credamus, quod vinum in sanguinem transmuta verit? » Haec ille. Mutationem aquae in vinum factam in Cana Galileae per Christi omnipotentiam, veram, realem, substantialemque fuisse rex prolecto non negabit, at illi similem esse dicit auctor gravissimus, qui ante annum Christi quadringentesimum vixit, mutationem vini in sanguinem Christi, per ejusdem omnipotentiam Christi.

(d) Dogma de transubstantiatione antiquissimum est.

Sanctus Ambrosius Cyrilli fere sequatis lib. De iis, qui initiantur mysteriis cap. 9. « Quantis, inquit, utimur exemplis, ut probemus nou hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit? majoremque vim esse benedictionis, quam naturse, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. » Hsec ille, quod si panis consecratus non est panis, quem natura formavit, sed est corpus Christi, consecratione naturam panis mutante: ergo transmutatio substantiae panis in substantiam corporis Dominici consecrationis virtute facta est: transmutatio autem substantiae in substantiam quid aptius, quamtransubstantiatio dici potest? hoc enim modo figurae in figuram transmutatio in Evangeliis transfiguratio dicta est, Matth. XVII.

Sanctus Gregorius Nyssenus ejusdem temporis auctor in oratione magna Catechetica cap. 37. « Recte, inquit, verbo sanctificatum panem in 1 ei Verbi corpus credimus immutari »; et infra: « Haec autem tribuit virtus benedictionis in illud, rerum quae videntur, panis, et vini naturam mutans. »

Sanctus Gaudentius ejusdem saeculi scriptor tract. 2. de Exodo: « Ipse, inquit, naturarum creator, et Dominus, qui producit de terra panem, de pane rursus, quia et potest, et promisit, efficit proprium corpus; et qui de aqua vinum fecit, de vino sanguinem suum facit. »

Sanctus Joannes Chrysostomus, qui et ipse ante annum quingentesimum floruit: homil. 83. in Matthaeum: a Non sunt, inquit, humanae virtutis opera proposita: nos ministrorum locum tenemus, qui vero sanctificat ea, et immutat, esse est »: et hom. de Eucharistia in Enceniis: « Num vides panem? num vinum? num sicut reliqui cibi in secessum vadunt? absit, ne sic cogites; sicut enim si cera igni adhibita illi assnnilatur, nihil substantiai remanet, nihil superfluit: sic et hic puta mysteria consumi corporis substantia. »

Addam, et unum scriptorem, qui nomen sancti Cypriani gerit, sed quamquam non est ille Cyprianus Martyr notissimus, est tamen gravis, et valde antiquus, etiam adversariis testibus. Cyprianus igitur, sive quicumque est auctor Sermonum de operibus Cardinalibus Christi, in serm. de Ccena Do¬

mini: « Panis, inquit, iste, quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatus omnipotentia verbi factus est caro »: hsec ille, qui dum naturam, id est, substantiam mutari dicit, et effigiem, id est, accidentia non mutari, eamque mutationem fieri omnipotentia verbi, non voluntaria signifificatione, veram ac realem transubstantiationem apertissime docet. Omitto cseteros auctores, quos qui videre cupit, tum in nostris libris de controversiis, tum in aliis aliorum doctissimis scriptis inveniet.

Quarto loco rex ponit inter novitia, et nupera dogmata (a), adorationem sacramenti Eucharistise, id est, adorationem Christi Domini nostri in sacramento Eucharistise miro, sed vero modo praesentis: quamquam si rex crederet, quod Catholici credunt, Christum Deum, ac Dominum in Eucharistia vere esse prsesentem; non negaret opinor esse adorandum. Ac ut breviter ostendamus, hanc adorationem non fuisse ignotam Ecclesise veteri, audi verba S. Ambrosii lib. m. de Spiritu sancto cap. 12. tractantis illud Psal. xcviii. Adorate scabellum pedum ejus: «Per scabellum, inquit, terra intelligitur, per terram autem caro Christi, quam hodie quoque in mysteriis adoramus, et quam Apostoli in Domino' Jesu, ut supra diximus, adoraverunt. ))

Audi sanctum Gregorium Nazianzenum in oratione de obitu sanctae Gorgoniee sororis suae, ubi laudans pietatem Gorgoniae ita scribit: « Ad altare procubuit, eumque qui supra illud colitur, magno cum clamore obtestans etc., » quid autem super altare colatur, docet sanctus Optatus Milevitanus, qui lib. vi. contra Parmenianum, vocat altare sedem corporis, et sanguinis Christi; ubi certo tempore membra Christi superponuntur.

Audi S. Joannem Chrysostomum hom. 61. ad populum Antiochenum: « Si pura, inquit, sunt vestimenta, adora, et communica. »

Audi sanctum Augustinum tract, in Psalm. xcviii. « Nemo, inquit, illam carnem manducat, nisi prius adoraverit. »

Quod rex addit de Sacramenti circumgestatione in publicis supplicationibus (A); institutum fuit ab Urbano IV Pontifice ante annos plus trecentos, ut non possit dici res

(a) Mos adorandi sacramentum Eucharistico, Ecclesiae veteri non fuit incognitus. — (b) Circumgestatio Eucharistiae ad pietatem excitandam rite instituta est.

novitia, ac nupera, et cum hoc ad ritus, non ad dogmata pertineat; mirum videri non debet, si primis quadringentis annis haec res in usu non fuerit. Quia tamen haec institutio in ipso suo et exordio viris doctissimis, et sanctissimis mirifice probata est; et non diu postea in concilio Viennensi generali confirmata, et per omnem Christi Ecclesiam propagata; de ea recte dici potest quod monet sanctus Augustinus in epist. 118. ad Januarium, cum aliquid per orben tota frequentat Ecclesia; quin hoc ita faciendum sit, disputare, insolentissimne insanise est.

Quinto loco placuit regi inter novitia, et nupera numerare opera supererogationis, quibus dicit thesauri Ecclesiastici nomen jure optimo esse accommodatum. Sed mirum est, unde rex opera supererogationis novitia, et nupera esse dicat, (a) cum fuerint semper in Ecclesia, non solum testamenti novi, sed etiam veteris. Illa enim dicuntur a nobis opera supererogationis, quse non sunt imperata a Deo, et tamen illi gratissima sunt. Vota omnia quse leguntur in scripturis testamenti veteris, Levit, xxvn. Num. vi. et xxx. Deuter. xil et xm. erant de rebus nusquam prseceptis, et tamen gratissima erant Deo, ut ex eo colligitur, quod severissime eorum solutio exigebatur. Deuter. xxm.: Si votum voveris, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus; et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum: si nolueris polliceri absque peccato «m. En ut perspicue Scriptura dicit, votum libere fieri, ac per hoc esse opus supererogationis. et tamen postquam factum est, severe a Deo exigi, utrem sibi gratam.

Sed adjiciamus testimonia veterum scriptorum, qui primis quingentis annis vixerunt. Origenes in comra. ad cap. xv. ad. Rom.: « Ea quse supra debitum facimus, non facimus ex prsecepto: verbi causa, Virginitas, non ex debito solvitur, non enim per prceceptum expetitur, sed supra debitum otfertur. y, S. Joannes Chrysostomus hom. 8. de poenitentia « Nequaquam Dominum incuses, haud mandat impossibilia, multi et ipsa superant mandata. » Sanctus Augustinus lib. de sancta Virginitate cap. 30. loquens de prseceptis, et consiliis: « In illis, inquit, Dominus debitum imperat vobis: in

his autem si quid amplius supererogaveritis, in redeundo reddet vobis »: idem sanctus Augustinus serm. 18. de verbis Apostoli: « Ambierunt Virgines illam majorem pulchritudinem cordis sui, tamquam dicerent, quid jubes? ne adulteroe simus? hoc prsecipis? amando te plus facimus, quam praecipis. » Hsec ille, qui satis aperte declaravit, quid sit quod antea dixerat, si quid amplius supererogaveritis: id enim est supererogare, plus facere, quam Deus praecipiat. Multa alia testimonia possem addere, sed in ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum.

. Sexto loco ponit inter ( b ) novitia, et nupera, baptizationem Campanarum, et mille praeterea nugas: sed piget ad ista respondere, cum nemo nesciat, campanas in Ecclesia Catholica benedici, non baptizari, ut pleraque alia benedicuntur, et ut Apostolus de cibis loquitur I Timoth. iv. per verbum Dei, et orationem sanctificantur. Quod si vulgo aliquibus in locis campanae benedictio baptismus dicitur; id est eo fit, quod nomina campanis, dum benedicuntur, alicubi imponantur. Certe nusquam adversarii reperient, in campanarum benedictione dici: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sine quibus verbis baptismus proprie dictus constare non potest. Ille autem mille nugae, mille Novatorum calumniae sunt: qualis est ista de baptismo campanarum, quam saepe apud Novatores, non sine admiratione impudentiae ipsorum legi.

Septimo loco rex numerat inter novitia et nupera, reliquiarum, atque imaginum adorationem; quam intolerabilem idololatriam esse dicit. Et quidem de antiquitate venerationis reliquiarum multa diximus in primo capite hujus nostrae Apologiae: ( c ) de antiquitate venerationis imaginum sacrarum, nunepauca dicamus. Julianus imperator apostata locupletissimum testimonium nobis praebebit: sic enim scribit, referente sancto Cyrillo lib.vi.in eumdem Julianum: «Omiseri homines, cum serventur arma, quae magnus demisit Jupiter, hoc est, pater Martis, pignore dato, non verbo, sed re, quod civitatem nostram perpetuo protecturus sit, cessatis adorare, et colere? et interim Crucis lignum adoratis, imagines illius in fronte, et

Deut. XXIII, ii.

(a) Opera supererogationis in Scripturis sanctis fundamentum habent. — ( h ) Vetus calumnia de baptismo Campanarum. — (c) Imaginum sacrarum veneratio antiquissima est, ante domos pingentes ». Haec ille, qui certe non objiceret Christianis, quod lignum Crucis, quod nihil est aliud, nisi imago Crucifixi, adorarent, ejusque figuram ad protectionem in fronte, et ante domos pingerent, nisi hoc ipse passim fieri vidisset, quo tempore Christianus erat. Hinc testimonio consonat Tertullianus, qui in Apologetico adversus gentes cap. 16. Christianos a paganis Religiosos crucis appellatos fuisse testatur.

Sed sanctos Patres audiamus. Sanctus Ambrosius in orat, de obitu Theodosii: « Sapienter, inquit, Helena egit, quae crucem Christi in capite regum levavit, et locavit, ut Crux Christi in regibus adoretur. » Sanctus Hieronymus in epist. ad Eustochium de obitu Paulae: « Postrata, inquit, ante Crucem, quasi pendentem Dominum cerneret, adorabat.» Sanctus Joannes Chrysostomus in Liturgia: « Sacerdos, inquit, ad imaginem Christi caput inclinat. » Sanctus Basilius, referente Adriano Pontifice in epist. ad imperatores, quae lecta est in septima synodo act. 2.: « Historias, inquit, imaginum illorum honoro, et palam adoro: hoc enim nobis a sanctis Apostolis traditum. » Exstat carmen Lactantii Firrniani de Cruce, ubi inter caetera ait: « Flecte genu, lignumque Crucis venerabile adora. » Cui concinit Sedulius lib. v. carminis Paschalis dicens: <( Neve quis ignoret speciem Crucis esse colendam.» Sanctus Augustinus lib. m. de Trinit. cap. 10. loquens de signis sanctis, qualia sunt sacramenta, imagines, et similia; et in specie nominat serpentem feneum, qui imago Christi crucifixi erat: « Sed, inquit, quia haec hominibus nota sunt, quia per homines fiunt, honorem tamquam rqligiosa possunt habere, stuporem tamquam mira non possunt. »

Sed his omissis, quoniam rex dignatus est aliqua objicere adversus reliquiarum, et imaginum cultum, quod adversus missas privatas, transubstantiationem, et caetera non fecit: ad ea qiue objicit breviter respondeamus.

Primum de reliquiis dicit: (a) « (Juod ad reliquias Sanctorum, si quas ejusmodi haberem, quas constaret Sanctorum corporum partes esse, eas ego honorificis tumulis solemniter inferrem: nec committerem, ut supremis defunctse funeribus ad ejus infa¬

miae imaginem servarentur, quam perditis hominibus, publicoque judicio damnatis constituimus in p cenam ultra mortem duraturum. »

(b) Respondeo, multum interesse inter infamiam membrorum, quae sub dio exponuntur injuriis coeli, et morsibus avium divexandae: et honorem Sanctarum reliquiarum quae pretiosis linteis obvolutae, et argenteis thecis inclusae, in sanctis basilicis asservantur.

Pergit rex: ( c ) a Sed cum reliquiarum, tum imaginum adorationem pro intolerabili idololatria habeo, atque abominor; Iconomaehus sane non sum. Non arguo si quis, aut fingere statuas, aut imagines pingere, sive ad publicum splendorem, sive ad privatorum hominum domesticos usus volet. Sed quod illas adorari, quod illis supplicari, quod aliquam Sanctitatis opinionem affingi illis oporteat, id quidem antiquis inauditum, scripturis vero in contrarium apertissime, atque ex diametro pugnantibus ita est oppositum, ut mirari non desinam, quod hominum ingenium, quae Satanae fraus hoc tam audax commentum Ecclesiae Christianae obtrudere attentarit. t

(, d ) Respondeo: Idololatria est colere creaturam pro creatore, et imagini falsi, atque fictiiii Dei (id enim est idolum) eum honorem habere, qui soli debetur Deo. Reliquias vero et imagines Sanctorum nemo unquam sensit, aut dixit esse imagines ficti tiorum deorum: neque sensit, aut dixit habendas esse pro creatore, aut eo cultu adorandas, quo adorari debet Deus. Yicleat ergd rex qua ratione habeat pro intoleranda idololatria reliquiarum, et imaginum Sanctorum venerationem, cum neque reliquiae, neque imagines sint idola, neque earum veneratio sit latria.

Porro Ichonomachi dicti sunt, non qui statuas, atque imagines quascumque, et ex quocumque loco deturbabant; sed qui ex templis, imagines, aut statuas Christi et Sanctorum sustulerunt, aut confregerunt; (e) quod a Calvinianis passim factum esse, notissimum est: neque rex patitur, ut opinor, in templis Angliae cruces, aut imagines palam exstare. Catholici vero, qui Ichonomachos pro haereticis habent, imagines quidem adorant, sed ea adoratione, de qua scriptum

(a) Prima objectio adversus cultum reliquiarum, et imaginum. — (b) Solutio. — (c) Altera objectio. — (d) Solutio. — [e) Calviniani verissimi Iconomachi.

ost: Adorate scabellum petrum ejus. Psalm. xcviii., ubi per scabellum pedum Domini, arca lignea intelligitur: non ea de qua legimus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, Matth. iv. Imaginibus non supplicant, quippe qui sciunt eas sensum audiendi non habere, sed ante imagines prostrati supplicant Sanctis in coelo cum Christo regnantibus, quorum illae sunt imagines: sanctitatem aliquam imaginibus Sanctorum tribuunt, sed relativam, id- est, quam habent ex eo, quod Sanctos ipsos repraesentant; de quali sanctitate scriptum est, Exodi in. Locus, in quo stas, terra sancta est, et Josue v. Locus in quo stas sanctus est, et Ps. xcvm. Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. Ex quo intelligimus falsum esse quod rex dicit, haec omnia antiquis esse inaudita, et scripturis e diametro contraria quin potius antiquis (ut paulo ante ostendimus) notissima erant, et scripturis maxime cohaerentia: ut non Satanae fraus haec Ecclesiae obtruserit, sed pietas veterum conservarit, et impietas Novatorum everterit, ut omnia monimenta salutis oblivioni apud Christianum populum traderentur.

Pergit rex: (a) « Quae tamen omnia excusantur argutis hoc genus effugiis, et sophisticis distinctiunculis. Idolum scilicet nihil esse: se autem rerum, quae sunt, et veri Dei imagines venerari. At Scriptura omnis rei a Deo conditae similitudinem coli vetat, non igitur nihil fuit, cui Deus cultum deferri interdixit. Sed nec serpens aeneus, nec corpus Moysis nihil erant: ille tamen contritus est, hoc absconditum, ne idololatriae materiam causamquc praeberet. »

Respondeo: ( b ) Idolum nihil esse sententia Apostoli Pauli est I Corinth. x. quae sententia non significat, idolum nihil omnino esse, cum sit res corporalis, et sensibus exposita; sed (c) nihil esse ratione repraesentationis, quia Deum fictitium, et vanum, sive imaginarium, non realem, ac verum repraesentat. Inde recte nos colligimus, imagines Christi non esse idola quia verum Deum humanarum repraesentant imagines Sanctorum non esse idola, quia veros Dei amicos, et servos repraesentant. Quomodo etiam imagines regum, etimperatorumidolanon

sunt, quia veros homines repraesentant: quo sensu imago Jovis, si solum hominem illum repraesentaret, qui sepulcrum habet in insula Creta, idolum non esset; sed cum existimatur repraesentare Jovem in coelo sedentem, et tonantem, idolum est, et nihil est, quia Jupiter neque in coelo est, sed in gehenna, neque fulminat, aut tonat, sed flagella, et supplicia sustinet.

Porro Scriptura non vetat coli similitudinem omnis rei creatae, absolute; sed omnis rei creatae, quae pro Deo accipiatur, nam Exodi xx. ubi prohibentur coli similitudines, omnium rerum, quae sunt in caelo, vel in terra, vel in aquis; prius prohibentur fieri, et postea prohibentur coli: Non facies, inquit, tibi sculptile, neque omnem similitudinem ete., et postea: Non adorabis ea, neque coles: at fieri absolute non est prohibitum, nisi fiant, ut habeantur pro diis: nam ipse Dominus jussit fieri ad ornatum Propitiatorii similitudines Cherubim, Exodi xxv. Et alias jussit fieri similitudinem serpentis, Num. xxi. Et rursum Salomon fecit in templo similitudines boum, leonum, et aliarum multarum rerum. Item declaravit Deus praeceptum, non facies tibi sculptile, et omnem similitudinem, cum ait Exodi xx: Non facietis mecum deos aureos, et argenteos, id est, non facietis sculptile, vel similitudinem, quae sit vobis pro Deo, ita ut non sim ego vobis solus Deus, sed sint alii mecum. Et rex ipse fatetur licitum esse fingere statuas, et pingere imagines. Quemadmodum igitur prohibitio imaginum faciendarum non est absoluta, sed restringitur ad imagines, quee habentur pro diis; sic etiam prohibitio imaginum colendarum, non est absoluta, sed restringitur ad imagines, quae coluntur ut dii. Nam alioqui solebant Judeei venerari prostrati ad terram imagines Cherubim, et alia quee erant in Propitiatorio. Sic enim loquitur sanctus Hieronymus in epist. ad Marcebam, qua exhortatur, ut commigret Bethlehem: « Venerabantur, inquit, quondam Judaei Sancta Sanctorum, quia ibi erant Cherubim, et arca, etc. »

Quod autem dixi venerationem, istam fuisse cum prostratione ad terram, colligitur ex voce hebraica in illis locis Psalm. v.

(a) Tertia objectio. — (b) Solutio. — (c) Quo tensu dicatur ab Apostolo Idolum nihil esse.

Tom. Xli

Adorabo ad templum sanctum tuum, et Psal. xcvm. Adorate scabellum pedum ejus: vox enim hebraica linn©’’ sonat, incurvate vos, sive prosternite vos ad templum; et ad scabellum pedum ejus.

Jam vero serpens aeneus, et corpus Mosis, quamdiu non habebantur pro diis, idola non erant, ac per hoc non nihil, sed aliquid erant. Sed cum coepissent filii Israel sacrificare serpenti seneo; coeperunt illum habere pro Deo, et tunc idolum evasit, et nihil; quia Deum fictitium repraesentabat; et ideo zelus sancti regis Ezechiae illum confregit IV Reg. xviii. Corpus Mosis absconditum fuit, ne in idolum verteretur apud eos, qui ad idololatriam propensissimi erant, proinde non fuit unquam idolum, ideo semper aliquid fuit.

Pergit rex, et multum laborat, ut probet, (a) prohibitum esse imaginem Dei non solum coli, sed etiam fingi. Sed labore opus non est (b). Si enim agatur de imagine, quae Deum ipsum, ut est in se, repraesentet, ejusmodi imago nulla ratione fieri potest: et hoc probant argumenta regis, cui nemo in hac parte contradicit, at si agatur de imagine, quae repraesentet Deum incarnatum, non ratione deitatis, sed ratione carnis: vel repraesentet Deum, non ut est in sua natura, et essentia, sed ut apparuit in specie hominis senis apud Danielem cap. vn. vel in specie sedentis in solio sublimi, et elevato apud Isaiam cap. vi. vel in specie columbae Marci 1. et Joan 1., vel quomodo pinguntur virtutes ad significandas earum proprietates, quae dici possunt imagines metaphoricae non propriae: his modis imaginem Dei nihil prohibet pingi, neque regis argumenta adversus ejusmodiimagines ullas vires habent.

Transit postea ad crucem Domini veram, ac negat ratione contactus sacratissimi corporis ullam ei venerationem deberi; et adfert argumenta quaedam Joannis Wiclefi, quod si Crux ob contactum veneranda est, veneranda etiam fuisse labia Judae quae Christum osculata sunt; et manus illius ministri, qui Christum alapis caecidit; et alterius, qui eum Cruci affixit, quae argumenta haeretici Angli jam olim refutavit Thomas Valdensis, insignis Catholicus Anglus.

Sed ut rex videat, (c) quantum absit a pietate sanctorum Patrum, qui primis quin¬

gentis annis floruerunt, legat sanctum Cyrillum Hierosolymae Episcopum Catechesi 10 et 13, et videbit, ex ligno sanctissimae Crucis a sancta Helena invento, mundum pene totum continuo fuisse repletum, certatim ambientibus omnibus ejus particulas, legat sanctum Paulinum epistol. 12. ad Severum ubi dicit, se ad illum mittere p arti c Jam verae Crucis auro inclusam, ut summum, et pretiosissimum donum: legat eumdem Natali lo sancti Felicis, et videbit incendium maximum particula sanctae Crucis ostensa subito fuisse restinctum. Legat sanctum Joannem Chrysostomum in homil. Quod Christus sit Deus: et cognoscet ardorem fidelium in perquirendis particulis sanctae Crucis, atque auro includendis. Legat sanctum Augustinum lib. xxn. de Civit. Dei, cap. 8. ubi scribit, ad terram sanctam ex monte Calvariae allatam in Africam, miracula fieri solita, et se cum alio Episcopo eam infodisse, et orationis locum supeream constituisse. Quo, quaeso, honore sanctus Augustinus prosequebatur crucem Domini, qui sic honoravit terram, quae crucem ipsam attigerat?

Et quoniam rex adjungit, (d) etiam per umbram sancti Petri facta esse miracula, et tamen sanctum Petrum non fuisse passurum ut sua umbra, immo nec sua persona adoraretur, (e) audiat quid idem sanctus Augustinus dicat de umbra, et de vinculis sancti Petri. Sic enim loquitur in serm. 5. de SS. Apostolis Petro et Paulo: « Merito per omnes Christi Ecclesias auro pretiosius habetur ferrum illud poenalium vinculorum: si enim tam medicabilis fuit obumbratio visitantis, quanto magis catena vincientis? Si inanis quaedam species vacuse imaginis habere potuit in se vim salutis, quanto plus de corpore meruerunt attrahere salubritatis ferreo pondere sacris impressa membris vincula passionis? Quamvis autem sanctus Petrus ex virtute humilitatis non fuisset passurus, dum in terris viveret, ut sua persona, nedum umbra sua adoraretur; tamen ob hanc ipsam humilitatem dignissimus est, qui non solum adoretur adoratione illa, -quae Sanctis convenit, non ea quae soli Deo propria est; sed ut ejus vincula, auro pretiosiora aestimentur, religioseque in Ecclesia universa colantur. »

(a) Quarta objectio. — (fc) Solutio. — (c) Pietas veterum Catholicorum in colendis particulis Crucis Dominicae. — ( d ) Quinta objectio. — (e) Solutio.

Post Crucem Domini spretam, transit rex ad purgatorium irridendum. « Jam, inquit, purgatorium, jam illa frivola, quae id commentum consequuntur indigna existimo, in quibus opera ac tempus impendatur. Sane Bellarminus, nullum ei ex Scripturis fundamentum astruere potuit. Hoc eum tantummodo percontari velim, an viridis ille amoenusque campus, qui in purgatorio florentibus spatiis extenditur, interfluente rivo distinctus sit, ut si forte in eam regionem pervenero, aucupio tempus, ac otium fallam. »

Ego vero nisi ista contemnere decrevissem: responderem quod respondendum esse existimarem. Sed jam hoc solum non tacebo, quod praeterire veritas ipsa prohibet. Falsum est in primis a Bellarmino, nullum fundamentum purgatorio ex Scripturis astrui potuisse. Siquidem lib. i. de Purgatorio Bellarminus, (a) viginti scripturae sacra; testimoniis purgatorium astruxit. Addidit etiam testimonia Patrum etiam antiquissimorum, tum Latinorum, tum Graecorum. Et eodem lib. i. cap. 15. adversus Petrum Martyrem, qui scripserat purgatorium non pertinere ad dogmata fidei, demonstravit Bellarminus, purgatorium ad fidei dogmataita perspicue pertinere, ut quodlibet aliud certissimum dogma fidei, ut nullo colore a manifesta haeresi excusari possit, qui purgatorium negat.

Deinde quia rex frivola vocat, quae purgatorium consequuntur, et in eis numerat satisfactiones pro defunctis: legat apud eumdem Bellarminum lib. i. de Purgatorio cap. 10. perspicua testimonia omnium Patrum Graecorum, et Latinorum, et cogitet, an frivola dici, debeant, quse unanimi consensu Patres antiquissimi docent, ab eo, qui in hac ipsa praefatione testatus est, se non ausurum reprehendere quae Patres unanimi consensu docent. Deinde quod attinet ad viridem amcenumque campum purgatorii, sciat haec a Bellarmino lib. n. c. 7. quem locum rex citaUad marginem, relata esse ex venerabili Beda, nobilissimo Anglico Doctore, atque ab illo petendum esse, an interfluente rivo distinctus sit Quamquam supervacanea cogitatio est, quemadmodum se habeat purgatorium apud eos qui purgatorium negant, cum satis constet, eos non purgatorium, sed gehennam manere.

Ultimo loco rex ponit Primatum S. Petri inter ea, quae sibi admittenda non esse judicat; atque hunc praecipuum articulum esse dicit, in quo a nobis dissentiat. Sic enim loquitur pag. 48. « Sed in hac omni ratione nondum Romanae Religionis arcem attigimus, id est, caput Ecclesiae, Petrique primatum, nam qui hunc articulum negant, ex Bellarmini sententia Catholicam fidem negant. Episcopos esse in Ecclesia debere, tanquam institutionem Apostolicam ac ordinationem proinde divinam contra Puritanos, contraque Bellarminum semper sensi, qui negat Episcopos a Deo immediate suam jurisdictionem accepisse; sed nihil mirum a Puritanis eum stare, cum Jesuitae nihil aliud, quam Puritanopapistae sint. Et quo studio in Episcoporum, et Ecelesiasticse Hierarchiee (politici dumtaxat ordinis causa) defensionem semDer incubui, eodem inconfusam illam anarchiam, et parilitatem Puritanorum invectus sum, ut vel ex Basilico meo Doro satis constat. »

Ita est omnino; qui negant ( b ) caput Ecclesiae S. Petrum fuisse, eumdemque Primatum in Apostolos habuisse, atque in eodem Primatu Romanos Pontifices S. Petro succedere, ii fidem Catholicam negant. Id multis libris non Bellarminus solus probatum reliquit, sed plurimi alii Doctores Catholici, atque inter alios Nicolaus Sanderus Anglus, in libris de visibili monarchia Ecclesiae, quos hactenus a nullo scriptore refutatos vidimus.

Episcopos esse in Ecclesia debere, idque divina ordinatione; nos etiam scimus et docemus. Sed alia quaestio est. Utrum Episcopi necessario esse debeant in Ecclesia, alia vero, Utrum immediate jurisdictionem a Deo accipiant, an a Petri successore. Nam presbyteri quoque et diaconi necesssario, et divina ordinatione debent esse in Ecclesia: et tamen jurisdictionem non a Deo immediate, sed ab Episcopis accipiunt. Itaque duo ista non pugnant inter se, Episcopi divina ordinatione sunt in Ecclesia, et jurisdictionem immediate a Pontifice summo accipiunt, neque ista quaestio apud nos ad fidem pertinet, sed inter Doctores libere disputas tur.

Quod vero rex (c) Puritanos cum Jesuitis

(a) Purgatorium in divinis litteris fundamentum habet. — (b) Primatus S. Petri, ejusque successoris Rom. Pontificis, ad fidem Catholicam pertinet. — (c) Inepta comparatio Jesuilarum cum Puritanis secum ipsa pugnat' comparet, omnino mirabile est, cum Puritani anarchiam, Jesuitae monarchiam Ecclesiasticam pro viribus defendant. Neque minus admirabile est, quod rex hoc loco fateatur a Puritanis anarchiam, et paritatem quamdam introduci: et tamen in hoc ipso volumine, ubi quartum mendacium Torti refellit, dicat, Puritanos non abhorre a juramento primatus, sed quotidie suscipere, nec unquam recusasse. At si Puritani non abhorrent a juramento primatus, quam anarchiam, et paritatem introducunt? Denique mirum quoque est, quod rex tam iniquo animo ferat, quod Bellarminus scripserit, regem Jacobum in Scotia fuisse Puritanum, ut etiam hoc mendacium Cardinalitium vocet pag. 49. cum tamen exstet confessio Scotica a Puritanis ministris conscripta, et a rege subscripta Edemburgi die 28. Januarii anno Domini 1581. et regni ejus 14. quam confessionem scripto libro refutavit Episcopus Vasionensis, natione Scotus, et librum suum edidit Avenioni anno 1601. ut nunc omittam conjecturas alias; quas supra retuli. Nam de ista re sollicitus non sum, neque ad me pertinet: scripsi tamen bona fide, quod a testibus fide dignis audivi, et quod in libris aliorum legi.

Pergit rex pag. 50. atque admittere se dicit ordinem inter ipsos Episcopos, et Romanum Episcopum primum esse omnium Episcoporum, et addit pag. 51 non esse ullum terrestrem hominem Ecclesiae universae monarcham; cum sit Christus Ecclesiae suae Monarcha, Christi que vices expleat, quem venturum promiserat, Spiritus sanctus.

Hic vero rex eadem luce veritatis negavit, Pontificem Romanum Ecclesiae universae esse monarcham, qua (a) Spiritum sanctum affirmavit, Christi vices gerere, id est, Christi Vicarium esse. Nam cum ordinario inferior sit, qui alterius vices gerit, eo cujus vices gerit (nam et pro reges regibus, et vicarii Episcoporum Episcopis sunt inferiores) certe si Spiritus sanctus Christi vices gerit in Ecclesia regenda, Christo inferior erit, atque ad nutum Christi officium vel sumet, vel deponet. Et quid hoc est aliud, nisi ut Pontificem privet Vicariatu Christi, Spiritum sanctum vera divinitate privare? atque ut summus Pontifex ad celsitudinem sibi debi¬

tam non assurgat, Spiritum quoque sanctum a celsitudine sua dejicere?

At, inquit rex, Spiritum sanctum Christus promisit Joan. xiv. non Petrum, qui Apostolos dirigeret, ac doceret. Immo vero promisit Spiritum sanctum, ut invisibilem, ac internum doctorem, et consolatorem; sanctum Petrum, ut visibilem rectorem, atque pastorem, in terris loco suo reliquit. Quod enim Spiritum sanctum non promiserit vice sua doctorem, aut rectorem futurum, ex eodem loco aperte monstratur, nam cum dixisset Dominus Joann. xiv. Ego rogabo Patrem., et alium Par aclitum dabit vobis; paulo post subjungit: Non vos relinquam orphanos, veniam ad vos. Et paulo post: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus { 1). Sed audiamus sanctum Augustinum hsec verba explicantem, et regis sententiam refellentem tractat. 75. in Joannem; sic loquitur sanctus Augustinus:

« Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam putaret, quod ita eum Dominus daturus fuerit velut pro se ipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adjecit atque ait: Non relinquam vos ophanos, veniam ad vos. » Itaque Spiritus sanctus promissus a filio docet omnem veritatem; sed non sine Patre? et Filio quorum indivisa sunt opera, quemadmodum est eorum una substantia: sed ut Ecclesiae corpus visibile, caput Vicarium haberet visibile, dixit Dominus coram omnibus Petro: Simon Joannis diligis me plus his? ac postea: Pasce agnos meos. Quod ipsum tertio repetivit, primo commendans illi agnos, deinde oviculas, tertio oves: sic enim legit, et exponit sanctus Ambrosius in caput ultimum Lucae, ut nullus omnino exciperetur, sive incipiens, sive proficiens, sive perfectus: vel sive laicus, sive presbyter, sive episcopus, qui Petro Pastori non subjiceretur.

At, inquit rex, (b) verba ista Christi: Tibi daboclaves, Matth. xvi. et Pasceoves meas, Joan. xxi. ad omnes Apostolos pertinent, alioqui quomodo potuisset Paulus Corinthiorum Ecclesiae auctor esse incestum illum excommunicandi cum spiritu suo? dicendum sane fuerat cum spiritu Petri, (c) Nego verba illa ad omnes Apostolos pertinere; cum

(a) Protestantis Angli Spiritum sanctum Christi Vicarium, ac per hoc inferiorem Christo faciunt. — ( b ) Objectio prima contra primatum S. Petri. — (c) Solutio.

proprie dicta sint uni Petro, qui per ea constitutus est verus, atque ordinarius rector et pastor Apostolorum, atque Ecclesiae totius: (a) atque hoc adversarii admittere deberent, qui in omnibus controversiis expressum verbum requirunt: quid enim potuit expressius dici, quam illud: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in Coelis est: Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves, etc., et illud: Simon Joannis diligis me plus his? pasce oves meas. Hsec enim dicuntur uni Petro filio Jona, ut distinguitur ab aliis Apostolis, qui praesentes erant: sed haeretici non hoc loco solum, sed ubicumque expressum verbum eorum errori non favet, ad figuras troposque confugiunt.

Non tamen negamus quin Apostoli caeteri plenam habuerint potestatem in Ecclesias, sed longe aliter, quam habuerit S. Petrus: hic enim habuit ordinariam, quam transmitteret ad successores; illi extraordinariam, quae cum ipsis finiretur; hic et super Apostolos potestatem habuit; illi super Apostolos nullam habuerunt. Sed de his multa diximus in controversiis, quae repetenda non sunt. Apostolus vero Paulus etiamsi Apostolus non fuisset, sed simplex Episcopus, facile poterat incestum Corinthium per Ecclesiam Corinthiorum, spiritu suo praesente excommunicare.

« At inquit rex: ( b ) « In concilio quod Hierosolymis actum est, diserte scribitur: Visum est Apostolis, et Presbyteris totique Ecclesiae mittere lectos viros, sed mirum de Ecclesiae capite silentium. Sic et in eorum litteris, Apostolorum, seniorum, et fratrum fit mentio: de Petro nec verbum. »

(c) Respondeo in eo concilio primum omnium loqui ccepisse Petrum, atque in ejus sententiam ivisse Jacobum, et alios, quod satis est, ut Petrus praeses concilii agnosceretur. Vide S. Hieronymum in epist. ad Augustinum, quae est 11. inter epist. Augustini, et Theodoretum in epist. ad Leonem Papam.

(d) At objicit iterum rex locum Apostoli, I Corinth. i. alios dixisse, ego sum Pauli, ego Apollo, ego Ccephae: nam si Goephas, id est, Petrus visibile caput Ecclesiae fuisset, qui

non ab eo stabant, a fide Catholica recessis;? sent.

(e) Respondeo, si ex hoc loco colligi posset, Petrum non fuisse caput Ecclesiae, posse etiam colligi, Christum quoque non esse caput Ecclesiae, haec enim est integra sententia ejus loci. Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego vero Coephae, ego autem Christi: non igitur qui dicebant, se esse Pauli, aut Apollo, recedebant a Christo, vel a Petro; sed gloriabantur alii se baptizatos a Paulo, alii ab Apollo, alii a Petro; alii prudentiores, baptismum suum ad principalem auctorem referebant, id est, Christum: hic est enim qui omnes baptizat per ministerium famulorum suorum, quicumque illi sint; proinde unum est baptisma, sive Petrus, sive Paulus, sive alius inferioris gradus, aut sanctita. tis, aut dignitatis baptizet.

Addit rex: (f) « Sed apertissime constat, Paulum non satis in hac nupera, ac novitia doctrina fuisse institutum, qui cum Petro tam parum comiter egit, ut illi se non sequaret modo, sed etiam anteferret. »

(g) Respondeo legisse me caput secundum Epistolae ad Galatas, hunc enim solum locum rex citat: sed neque in eo capite, neque usquam alibi me legisse, Paulum se antetulisse Petro; nisi forte praelationem istam colligat rex ex eo, quod Paulus Petrum reprehendit, quasi non soleant aliquando superiores ab inferioribus reprehendi. Ipse certe Petrus Christum increpare coepit dicens: Absit Domine, non erit tibi hoc. Matth. xvi. Nec tamen ideo suspicari possumus, Petrum Domino suo antetulisse se. Sed quoniam rex, nuperam, et novitiam doctrinam appellat de Primatu S. Petri, cogor adscribere pauca testimonia Patrum antiquissimorum.

(A) Origenes in cap. 6. ad Romanos, sic ait: <i Petro cum summa rerum de pascendis ovibus traderetur, et super ipsum veluti super terram fundaretur Ecclesia, nullius confessio virtutis ab eo nisi oharitatis exigitur. » S. Cyprianus in lib. de unitate Ecclesiae facit Petrum caput, fontem, et radicem totius Ecclesiae,- Et in epistol. ad (Juintum: « Petrus, inquit, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam etc. » Ubi non solum dixit Cyprianus, Petrum primum electum, quod rex hoc

loco admittit, sed addit, super eum aedificatam esse Ecclesiam, ac per hoc esse fundamentum Ecclesiae: quod autem est fundamentum in aedificio idem est caput in corpore. S. Basilius in serm. de Judicio Dei: « Ille, inquit, beatus, qui caeteris praelatus discipulis fuit, cui claves regni coelesti commissae. » S. Hilarius in cap. xvi, Matth. « 0 in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentpm, dignaque aedificatione illius Petra, quae inferorum leges dissolveret. » S. Gregorius Nazianzenus orat, de moderatione in disputationibus servanda: « Vides, inquit, quemadmodum ex Christi discipulis, magnis utique omnibus et excelsis, atque electione dignis, hic Petra vocetur, atque Ecclesiae fundamenta fidei suae credita habeat, ac reliqui discipuli posthaberi se tranquillo animo ferant. » S. Maximus serm. 3. de Apostolis: « Quanti, inquit, meriti apud Dominum suum Petrus erat, ut ei post naviculae parvae remigium, totius Ecclesiae gubernacula traderentur? » S. Joannes Chrysostomus hom. 35. in Matth. « Petrum, inquit, Ecclesiae futurae Pastorem constituit. » Et paulo post: « Deus concedere, solus potest, ut futura Ecclesia tot tantisque fluctibus impetu irrumpentibus immobilis maneat, cujus Pastor, et caput homo piscator, atque ignobilis, etc. » Hic aperte legimus, caput Ecclesiae S. Petrum fuisse, ut etiam in sequenti testimonio. S. Hieronymus lib. i, in Jovinianum: « Inter duodecim, inquit, unus eligitur, ut capite constituto schismatis occasio tolleretur. » Ubi si nomine capitis intelligeretur primus ordine, non potestate, non fuisset sublata schismatis occasio. S. Augustinus serm. 142. de tempore qui est primus feriae 4. post Dominicam Palmarum: « Totius corporis, inquit, morbum in ipso capite curat Ecclesiae, et in ipso vertice componit membrorum omnium sanitatem. » Ubi sanctus Augustinus aperte vocat sanctum Petrum, caput corporis Ecclesiae. Atque haec satis sint de Primatu sancti Petri. Caetera quae rex addit, ad convicia pertinere, vel repetitiones esse eorum, quae antea non semel dicta fuerant, facile ex se lector intelliget.

Chapter 9 of 16