Caput XIII. Diluuntur variae calumniae
Expedita disputatione de Antichristo, rex multa addit adversus Catholicos, quae breviter refellenda sunt pag. 109: « Et certe, inquit rex, credo, non est illa mediocris animarum negotiatio, cum homines, usque eo spe et promissione aeternae salutis fascinantur, ut facile persuadeatur fraterculo, regem dominum suum confodere; imberbi adolescentulo in vitam proximi successoris perdite invadere; multis in serenissimae reginae nuper defunctae necem saepius conjurare; denique me imperium obtinente nitrati pulveris impetu regnum, regnique ordines funditus evertere, atque ita tam animi, quam animae jacturam facere. »
(c) Haec gravis omnino reprehensio est, et quanto est gravior, tanto gravioribus testimoniis confirmari debuisset. Nam si ex particularibus hominum factis de doctrina judicandum esset, non solum doctrina recentiorum Catholicorum, sed etiam veterum omnium Doctorum, sive in Republica antiqua Judaeorum, sive in Ecclesia Christiano-
(a) Mulier, quce insidet bestice, non est Antichristus. — (b) Inepte adversarii equitem cum equo confundunt. — (c) Atrocissima calumnia apertissime refutatur.
rum hanc calumniam pati posset. Illud unum in libris Ecclesiasticis invenio; indulgentiam peccatorum a Summis Pontificibus in generalibus conciliis concessam fuisse iis, qui Cruce suscepta in bellis Christianorum principum adversus infideles arma sumpsissent. Atque hanc indulgentiam pr;e dicatam lego, tum ab aliis viris doctis, et sanctis, tum praecipue a S. Bernardo, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis; ut ipse breviter modesteque testatur in praefatione libri secundi de Consideratione: et fusius hoc ipsum scribitur in tertio libro de vita ejusdem S. Bernardi cap. 4.
At quod sicariis promissa sit spes aeternae vitae, si regnum vitee insidientur, nusquam legi, numquam audivi. Sed contra potius legi in concilio Constantien i sess. 15. publice damnatum articulum illum, Uuihbet Tyrrannus potest, et debet licite, et meritorie occidi per quemcumque vassallum suum, et subditum, etiam per clamculares insidias, subtiles blanditias, vel adulationes, non obstante quocumque praestito juramento, seu confoederatione factis cum eo, non expectata sententia, vel mandato judicis cujuscumque. Hunc articulum ita damnavit concilium, ut haereticos censendos, et ut haereticos puniendos esse decreverit, qui ejusmodi articulum pertinaciter defendere voluerint.
Illos autem, quos in exemplum rex adducit, fuisse persuasos ab aliquo Ecclesiastico Antistite sub promissione, et spe vitae aeternae, ut facerent quod fecerunt, rex non probat, neque ex confessione ipsorum, aut aliis indiciis constare potest. Sed si regi placeat vera audire, vel legere, facile inveniet doctrinam, quam objicit Catholicis, propriam esse novatorum.
Certe Joannis Wicleffi Angli, quem Protestantes in pretio habent, et ejus laudes in capite libri posuerunt Foxius, et Crispinus historiae novi Evangeliiin Anglia scriptores, illi articuli sunt in concilio Constantiensi damnati sess. 8. Nullus est dominus civilis, nullus est praelatus, dum est in peccato mortali. (a) Item populares possunt ad suum arbitrium Dominos peccantes corrigere.
Hi sunt articuli Patriarchae, vel Prophetae vestri Wicleffi, qui non ob tyrannidem solum, sed ob quodlibet adulterium, vel sacrilegium, vel injustam caedem, vel ob quodcumque aliud lethale crimen dominos pri¬
vat dominus suis; et quasi injustos possessores tradit popularibus pro arbitrio corrigendos. Atque < x hac doctrina natus qsse videtur error, de quo paulo ante diximus.
Quis autem Lutheri temporibus auctor fuit tot millibus rusticorum, ut adversus principes arma sumerent? nonne Ministri reformatae vel deformatae potius a Luthero re igionis? Catholicos 'certe fuisse sed itionis illius auctores, ne adversarii quidem scribere a isi sunt. (Jui vero Franciscum regem Francorum secundum, fratres, matrem, et conjugem sumptis armis interficere moliti sunt; nonne Fratres evangel ci fuerunt, auctore Beza. suasore Calvino? Id Surius narrat in historia anni salutis 1560. (Jui denique sunt, qui tot tur. as in Scotia adversus hunc ipsum regem excitarunt, quique eum in ordinem redigere, et anarchiam introducere voluerunt, nonne illi ipsi, qui reformatam Calvini religionem, ut ipsi eam vocant, in Scotiam introduxerunt? hoc rex ipse in suo Basilico Doro aperte testatur. Desinat igitur notam illam Catholicis inurere, quam in Doctoribus suis inhaerere negare non potest. Subjungit postea rex pag. 116. nonnulla de excellentia regiae dignitatis supra Cardinalitiam, quae omnia sunt a nobis excussa in capite de comparatione regis, et Cardinalis.
Pag. 120. iterum revertitur ad invidiam conflandam Catholicis apud reges ob exemptionem Clericorum: sed illud praecipue reprehendit, quod scripserim S. Gregorium Mauritio imperatori coactum paruisse. « Non pudet, inquit rex, hominem, Christianam Sancti illius viri, Gregorii, humilitatem traducere, quasi id fuisset violentum, coactumque obsequium Gregerio, vel non satis valente, vel non auso repugnare, qua in re non injuriam Gregorio tantum facit, sed omnino humilitatis, ac patientiae splendorem illum, qui in prima illa, et adhuc oriente Ecclesia, ac praesertim sub persecutionum saevitia nituit, foeda, turpique labe maculat; si haec ingens martyrii, et Christianae patientiae gloria non dimissioni animi spontaneae, sed necessitati adscribatur; quod aut viribus, aut animis defecti (instar Judaeorum, aut Turcicorum mancipiorum) fortioribus adversariis cederent: contra SS. Pauli Petrique praecepta, qui propter conscientiam subditos esse jubent, contra illam etiam Tertulliani pro Christianis Apologiam,
(a) Haereticorum proprium est in proprios dominos arma sumere.
et antiquorum Patrum apertam professionem, et ubique repetitam. »
Haec ille, qui(fl) primum meminisse deberet, me quicquid scripsi, ex verbis S. G egorii scripsisse, citavi epistolas, c tavi Commentaria in Psal. poenitent. ubi Mauritium imperatorem Gregorius Papa cum Nerone, et Diocletiano comparat: cumque gravissime reprehendit, quod Ecclesiam Romanam sibi subjugare, quodque jugum importabile toti reipubheae imponere voluisset. Oportuisset sane regem ad loca citata ex S. Gregorii libris aliquid respondere, et si me falso aliquid citasse convincere potuisset, tum demum jure me impudentiae notasset.
Miratus autem valde sum, quorsum exempla Martyrum, et testimonia SS. Petri, et Pauli allata pertineant, quasi non possit humilitas, et patientia servari, et simul violentia, et crudelitas persecutorum reprehendi. In secundo libro Machab. cap. vn. Martyres sanctissimi, et patientissimi, quorum patientiam, praedicat S. Cyprianus lib. iv. epist. 6. et sanctus Gregorius Nazianzenus integra oratione, S. Augustinus, et alii passi m, Antiocho regi dicunt: « Tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis, sed rex mundi nos pro suis legibus defunctos, in aeternae vitae resurrectione suscitabit. » Christus ipse humilitatis, et patientia; verum exemplar, non timuit patientiam amittere, si servo caedenti se diceret, Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: sin autem bene, cur me caedis? Joan. xvm. S. Stephanus primus Martyr a vestigiis Domini non recessit, cum persecutoribus suis dixit, Dura cervice, et incircvmcisi cordibus, et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Act. vii. Neque Apostolus Paulus oblitus est patientiae, et humilitatis, cum Pontifici jubenti percuti os ejus dixit: Percutiet te Deus partes dealbate. Act. xxm. Similia legimus in historiis sanctorum Martyrum, et ipsarum etiam sanctarum Virginum Agathae, Agnetis, et aliarum.
Deinde, cur, quaeso, maculatur humilitas, et patientia Martyrum, si dicamus, eos coactos subiisse flagella, vulnera, ignes, rotas? Satis enim humilis, et patiens est, qui coactus fidem negare, aut crudelem mortem subire, mavult subire mortem, quantumvis crudelem, et naturae repugnantem, quam
negare fidem: quamvis magis vellet, neminem esse, qui tam duram ei necessitatem imponeiel: nam (ut loquitur S. Paulus II Corinth. v.) Nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Et S. Petro praedicitur a Christo Martyrium, per ea verba Joan. xxi. Cum senueris, extendes manus tuas, et alius cinget te, et ducet quo tu non vis (2i. « Quis, inquit, velit molestias, et difficultates pati? tolerare jubes eas, non amare. Nemo quod tolerat, amat, etsi tolerare amat, quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. »
Sed maxime admirandum est, quod rex cum loquitar de patientia Martyrum, adducat praecepta SS. Apostolorum Petri et Pauli jubentium propter conscientiam subditos esse principibus. Quasi Martyres Sancti contra praecepta Apostolorum facerent, quando contemnentes jussa principum malebant mori, quam eorum legibus, edictisque parere, quibus Christum abnegare, et daemonibus immolare jubebantur. Legibus enim principum, quae contra legem Dei non pugnant, nemo nostrum dicit, parendum non esse a subditis. Sed de ejusmodi legibus non agitur, cum de martyrio agitur.
Pag. 121. exagitat rex locum quemdam ex Recognitione librorum meorum, quam nuper edidi. Et quamvis sciam regem, non tam esse curiosum in alienis rebus, ut libellos vix dum editos ad se deferri curet: et satis intelligam, quis in ejusmodi rebus regi laboret: respondebo tamen, et objecta crimina brevi responsione purgabo. « Nupero, inquit, tractatu, cui titulum fecit, Recognitio librorum de controversiis: uniuscujusque nostrum populos, ac subditos nostris fascibus superiores esse voluit. » Et paulo infra: « Inter caetera, eximere Clericos ab omni temporalium Principum potestate: et non modo Pontificis, sed et ipsius populi supra nos imperium stabilire pene praecipua sunt egregiae illius recognitionis argumenta. »
Ad haec ego respondeo, exemptionem clericorum a temporalium principum potestate, docuisse me cum omnibus omnino scriptoribus Catholicis, tam theologis, quam jureconsultis; quaestio enim aliqua est de jure, quo clerici sunt exempli, sed aliquo jure exemptos esse omnes docent. Cur ergo mihi
Joan. XVIII, 23; Act. VII, 51; Act. XXIII, 3; —(21 Joan. XXI, 18.
(a) Refellitur nova calumnia, circa sancti Gregorii, et Beatorum Martyrum patientiam.
uni tribuitur, quod est mihi cum omnibus commune? quod autem subditos regum ipsis regibus superiores fecerim, non poterit rex ex libris meis probare, cum contra potius in lib. de laicis, debere populos legibus regum temporalium, non solum ex necessitate, sed etiam in conscientia obedire, eisque subesse, et subjacere longa disputatione docuerim.
Sed audiamus egregium argumentum regis adversus clericorum exemptionem. « Et quidem, inquit, in illa eximendorum Clericorum quaestione, eo studio, eaque contentione depugnat, ut et Caesarem neget legitimum judicem Pauli fuisse contra ipsa contextus verba, et provocati oti em Pauli, qua Caesarem suum esse judicem fatebatur. # (a) Omnino nego Caesarem legitimum judicem Pauli fuisse: nam cum ea quaestio quae tunc agebatur inter Apostolum, et Judaeos, qui eum tradiderant in manus Romanorum, esset quaestio de Religione; certe non poterat judex legitimus esse princeps infidelis, et laicus. Causam autem illam fuisse Religionis perspicuum est ex cap. 22. Act. ubi Paulo dicente, se missum esse a Christo, ut gentes doceret, clamor populi ortus est: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere; et ex cap. xxm. ubi Paulus ipse dicit, quoniam de spe, et resurrectione mortuorum ego judicor; et ex cap. jxxiv. ubi accusant eum Judaei, tamquam auctorem sectae Nazarenorum; et ex cap. xxv. ubi praeses ipse Romanus dicit: t um stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum: quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu de functo, quem affirmabat Paulus vivere. Itaque praecipua quaestio erat de resurrectione Christi: cujus quaestionis esset ne Caesar judex legitimus, an non, rex ipse judicet.
Deinde ipsa verba contextus nusquam dicunt Caesarem fuisse legitimum judicem Pauli, quod tamen rex affirmat, et inde me reprehendit, quasi negaverim aliquid contra ipsa contextus verba, nisi forte codices Anglicani a Latinis, Graecisque dissentiant. Id solum nos legimus, Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet judicari; et paulo post, Caesarem appello. Act. xxv. Et rursum, Coactus sum appellare Caesarem. Act. xxvm. Hic nusquam lego, Caesarem fuisse judicem legiti¬
mum Pauli, sed solum ob importunitatem Judaeorum, coactum fuisse Paulum appellare Caesarem, non ut judicaret causam religionis, sed ut eriperet eum de manibus Judaeorum, a quibus non facile eripi poterat per praesidem Judaeae. Jam enim expertus fuerat Paulus debilitatem, ne dicam improbitatem felicis Praesidis, qui plane agnoverat innocentiam ipsius, et tamen in gratiam Judaeorum reliquit eum vinctum, cum magistratu abiret, ut legimus Act. xxiv.
Pergit rex pag. -123. «Ubi vero, inquit, fasces regios populo submitti debere disputat, hoc seditionum fundamento utitur, ut probet non regibus auctoritatem a Deo immediate, perinde ac Pontificibus, esse concessam. Nam rex quilibet, inquit, a populo suo eligitur; immo et populus numquam ita suam potestatem in regem transfert, quin illam sibi in habitu retineat, ut in certis casibus etiam actu recipere possit. »
Haec ille, qui ( b ) si dignatus fuisset verba mea, ut in libro meo posita sunt recitare, respondendi labore opus non esset. Aio igitur me usquam disputasse, fasces regios populo submitti debere. Libellus quem rex ad marginem notat exiguus est, et locus quem ex eo libro, citat brevissimus; recognitio videlicet in librum tertium, qui est de laicis: consulat lector locum notatum, nihil ejusmodi reperiet.
Aio praeterea, non esse in meo libro illa verba, quae rex citat ut mea; rex quilibet a populo suo eligitur. Haec enim propositio nec mea est, neque ullius alterius, quod sciam, et apertissime falsa est; cum tam multa sint in orbe terrarum regna successiva, in quibus successio non electio locum habet: nonnulla etiam electiva, sed per electores designatos, non per populum.
Denique neque illa sententia est proprie mea, quod populus numquam ita transferat potestatem suam in regem, quin illam sibi in habitu retineat. Ego enim sic dixi: « Itaque Navarrus loco notato in cap. Novit, de Judic. notab. 3. non dubitat affirmare, numquam populum ita potestatem suam in regem transferre, quin illam sibi in habitu retineat, ut in certis casibus etiam actu recipere possit. )> Haec verba auctoris notissimi sunt, et per omnes Christianas provincias, a plurimis lecta, et considerata longo tem-
j a) Etiam in controversia de Religione Paganum imperatorem adversarii judicem faciunt. — ( b\ Non bona fide referuntur verba Bellarmini.
pore: et tamen nemo unquam scripsit, Navamini jecisse fundamenta seditionis. Cur igitur nunc tandem mihi soli verba Navarri referenti calumnia struitur?
Quod autem et Navarrus, et nos dicimus, populi potestatem in regem esse translatam, habetur apud Justinianum imperatorem Institut. de jure natui-, gent. et civili, §'. sed et quod principi placuit. Sed intelligitur de primordiis regnorum, non de quacumque regni adeptione. Initio enim liberum fuit populis, vel Magistratum cum determinata potestate, et ad certum tempus sibi creare, ut respublica! liberae faciunt; vel regem cum absoluta potestate, et perpetuum eligere, atque in eo totam suam potestatem transferre; ut in regnis successivis factum esse videmus: sed posteaquam magistratus sive temporalis, sive peipetuus creatus est: non habet imperium populus in magistiv u, sed magistratus, ac regius potissimum in populum: neque licet sine gravissimo crimine a legitimo principe suo deficere, aut seditionem, rebellionemve agitare.
Pergit deinde pag. 124. et quod in eadem Recognitione dixi, Saulem, Davidem, et Hieroboam, quamvis a Propheta inunctos in reges, tamen non sine populi assensu regnare coepisse; conatur refellere ex eo quod Saul sorte electus fuit in regem, ut S. Matthias sorte electus est in Apostolum, quema*dmodum enim S. Matthias immediate a Deo, sine Apostolorum consensu, electus creditur, quia cecidit sors super Matthiam; sic etiam Saul immediate a Deo, sine populi assensu, fuisse credendus est electus in regem.
Respondeo et S. Matthiam, et Saulem, quamvis sorte electi sint, non tamen imme- * diate a Deo, sed per consensum hominum electos esse. Quod enim attinet ad (a) S. Matthiam, historia perspicua est Actor, i. S. enim Petrus convocato coetu fratrum, qui erant ad centum viginti, docuit ex prophetia necesse esse eligi unum in locum Judae: tum communi consensu electi sunt duo, qui videbantur omnium optimi: sed quoniam non constabat ex duobus uter esset praeferendus, confugerunt ad orationem, et ad consilium sortium, quo in rebus dubiis
uti solebant Judaei, ut intelligerent volunta^ tem Dei. Illa enim optima est electio, qua homines eligunt eum, quem a Deo praeelectum sibi persuadent. Itaque dederunt sortes eis, orantes Deum, ut sortes dirigeret, et ostenderet eo signo, quem ipse praeelegisset, ubi autem cecidit sors super Matthiam, ipsi quoque eum elegerunt, quod enim nos legimus annumeratus est cum undecim Apostolis, in graeco textu est auvxaUJ/7]©i<j9/), id est, suffragiis electus est, ut etiam interpres Chrysostomi vertit. Itaque Deus elegit S. Matthiam, et Apostoli eumdem elegerunt. Elegerunt autem Apostoli partim judicio, et consilio proprio, partim sortium auxilio.
Quod autem ad Saulem attinet, res est adhuc clarior: ( b ) sorte enim electus est Saul, ut haberet populus signum divina! voluntatis, et sciret quem tuto eligere, et in quem potestatem suam transferre secure posset. Et quidem cadente sorte super Saulem, multi de populo clamaverunt, vivat rex; multi etiam recusarunt consentire in eam electionem: sed paulo post cum Saul facto quodam egregio virtutem suam probasset, unanimi consensu electus fuit, ut habetur I Reg. xi. Perrexit, inquit Scriptura, omnis populus, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala. Ut autem intelligatur, (c) judicium sortium fuisse apud Hebrams indicium potius, sive praejudicium, quam absolutum judicium: consulendae sunt Scripturae divinae Josue vii. I Reg. xiv. et Jonae i. In his enim tribus locis investigatur per sortes, quis ex multis reus esset commissi delicti. Sed ille in quem sors cecidit, non prius punitur, quam ipse delictum ore proprio confiteatur. Quod postea rex addit de electione summi Pontificis, non conjectu sortium in urnam, sed praegrandi pecunia in Cardinalium fauces, ad calumnias pertinet. Nos certe electioni Pontificum bis interfuimus, nec tamen de praegrandi ista pecunia quidquam audivimus, sed solemne est adversariis id, in quo unus aliquando forte peccavit, ad omnes Catholicos transferre: sic enim feliciter ipsorum Evangelium propagatur.
Quod vero pag. 125. et 126. dicit, mirari se quod lapsus memoria, in eodem parvo
(a) S. Matthias non sola sorte, sed etiam suffragio Apostolorum electus fuit. — (b) Saul Rex et forte, et suffragiis electus fuit. — (c) Apud Hebraeos judicio fortium investigabantur occulta crimina* opusculo mecura ipse pugnem, quod Saulem, et Davidem a Propheta inunctos dixerim eguisse populi consensu, ut regnum adipiscerentur: et tamen in eodem opusculo scripserim, Cypriani arate potestatem eligendi Episcopos non fuisse apud populum: Ego admirationem ejus miror; haec enim inter se contraria non sunt, rex eligebatur a populo tempore Samuelis, et, Episcopus non eligebatur a populo tempore Cypriani. Quae enim, rogo, hic contrarietas, quae repugnantia est, ubi persome, et tempora diversissima sunt?qu d si illa contra ria sunt, etiam ista erunt contraria, et secum ipse pugnabit, qui dixerit, rex Polouiae eligitur a populo, imperator non eligitur a populo, sed a principibus; rex Francorum neque a populo, neque a principibus eligitur, sed haereditaria successione regnum acquirit.
(a) Quae fuerit Cypriani tempore ratio electionis Episcoporum, ipse his verbis testatur lib. i. epist. 4. « Apud nos, et fere per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas, ad eam plebem cui praepositus ordinatur, Episcopi ejusdem provinciae proximi quique conveniant, et Episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit, et uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit. » Et paulo ante: «Ut plebe praesente, inquit, vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur. » Haec ille, ex quo intelligimus ad plebem pertinuisse Episcoporum electionem per testimonium vitae, et morum; ad Episcopos autem provinciae ejusdem per judicium, et auctoritatem.
At, inquit rex, cum agitur de rege, Bellarminus vult per consensum populi eligendi potestatem designari: cum agitur de Episcopo, eodem illo consensu non jus eligendi, sed electionem ab aliis factam confirmandi intelligit. Respondeo, nullam hic quoque esse repugnantiam: nam consensum populi fuisse necessarium ad regis electionem demonstrant verba Scripturae, quae dicunt, tecerunt ibi regem Saul coram Domino: consensum populi adhibitum fuisse ad testimonium ferendum de vita, et moribus eligendorum, vel electorum ab Episcopis, de¬
monstrant verba S. Cypriani paulo ante cita ta.
Pergit rex, et a pag. 127. ad 133. multa dicit de conjuratione pulveraria adversus Garnettum, et Ouldcornium Jesuitcls, de qua re, quoniam maxima ex parte in facto consistit, et exstat publice edita actio in Garnettum, plena mendaciis; et brevi exstabit responsio, quae jam tota conscripta est, atque a me quoque diligenter perlecta; ad illam lectorem remitto. Id solum paucis refellam, quod in historia ista percensenda, adversus Bellarminum proprie dicitur.
Seri | ferat Bellar minus, \b) Henricum Garnettum Jesuitam, proditionem illam pulverariam novisse quidem, sed in confessione sacram entali, quam detegere nulla ratione poterat. Rex contra demonstrare nititur, et Garnettum ejus proditionis extra confessionem sacramentalem conscium fuisse: et proditiones ejusmodi in sacramentali confessione auditas, posse ac debere detegi, modo persona confitentis non detegatur. Ad haec duo ita respondeo. Quod Garnettus, non solum in judicio, sed etiam in ipso Theatro jam jam moriturus aperte pronunciaverit, se proditionis illius conscium non fuisse, nisi in confessione sacramentali; testes multi sunt, sed unus praecipue vir gravis, non Sacerdos, non Jesuita, non seminarii Alumnus, qui in ipso theatro prope ipsum Garnettum cum esset, ex ore ejusdem Gatrnetti id se accepisse mihi sancte affirmavit, quod ego facile credidi, qui multorum annorum Garnetti consuetudine usus, optime novi summam illius viri probitatem, et innocentiam, cum summa ingenii,. et omnis generis eruditione conjunctam.
(c) Sigillum vero confessionis sacramentalis posse detegi ad ingens detrimentum avertendum, modo persona confitentis reticeatur, non ignoro. Sed quaero a rege, si Garnettus retulisset, scire se regi a proditoribus mortem imminere: an passus fuisset ob religionem sacramenti confessionis, personam proditoris silentio praeteriri? certe qui confessionis sacramentum nullum esse credit, quique ejusmodi sigillum, ut reipublicae maxime perniciosum avertatur, mox Garnettum rapi in vincula, et exquisitissimis tormentis examinari j ussisset, neque
(a) Quos fuerit electionis forma, tempore S. Crypiani.— Henricus Garnettus in sacramentali tantum confessione proditionem pulverariam novit. — (c) An liceat sigillum confessionis sacr amentatis detegere in aliquo casu.
destitisset donec in cognitionem Proditoris, et omnium ejus consciorum devenisset: licet igitur proditionem in sacramentali confessione cognitam verbis generalibus Christiano, et pio principi aperire, ut remedium imminenti malo patet, quia pro comperto habetur, eum principem nihil ultra fas interrogaturum: sed principi a vera Religione alieno qui sigillum confessionis divinitus imperatum irridet, etquem satis constat non passurum, ut persona confitentis lateat, nullo modo licet..
Denique rex pag. 134. 13o. et 136. opinionem crudelis saevitiae in Catholicos a se removere conatur. « Ac primum, inquit, id constanter assevero, hic neminem sive meis sive defunctae reginae temporibus, conscientiae, ac Religionis causa ultimo supplicio affectum. Nam quantumvis Religioni suae deditus sit, quantumvis eam aperte, et constanter profiteatur, nullum ei a legibus impendent capitis periculum, nisi comperto contra leges, externo aliquo actu deliquisse: aut conjurationem, consilliumve summae rei perniciosum iniisse: exceptis tantummodo sacrificulis, caeterisque Pontificiarum partium, qui in transmarinis regionibus initiantur. »
Ad haec facilis est responsio: nam (a) tametsi verum esset, neminem in Anglia religionis causa extremo supplicio aftici, nisi contra leges externo aliquo actu deliquerit: tamen quia leges prohibent recipere sacerdotes Catholicos in domum, prohibent reconciliari cum Ecclesia Catholica, prohibent interesse sacrificio Missae, jubent praestari juramentum de primatu regis in spiritualibus, vel certe jubent suscipi juramentum de non curanda excommunicatione summi Pontificis, et alia id genus multa, quae ad Religionem pertinent: idcirco qui ultimo supplicio afficiuntur propter transgressionem ejusmodi legum, merito dici possunt ultimo supplicio affici propter religionem.
Deinde qui plectuntur, quia sacris ordinibus in transmarinis regionibus initiati sunt, cum in patria ejusmodi sacri ordines non conferantur; nonne propter religionem plectuntur? nonne sacri ordines ad Religionem pertinent? Hinc videlicet tam multi numerantur Martyres in libro de persecu¬
tione Anglicana, et in altero de schismate Anglicano Nicolai Sanderi, et in aliis Catholicorum libris. Parum enim refert ad Martyrium utrum quis occidatur, quia Christianus Catholicus est, an quia legem transgressus est, quae jubet fidem Catholicam abjurare. Nam imperatores Pagani edicta proponebant, ne cui liceret Christum Deum confiteri, vel ut suspecti de Christianismo juberentur diis pub'ice sacrificare. Deinde tanquam inobedientes legibus imperatorum supplicio afficiebant. Et quemadmodum rex in hoc eodem loco dicit, sacrificulos sub poena perduellionis a finibus Anglise arceri, quia conj i rationibus, et proditionibus vel conceptis, vel laudatis infames sunt. Sic etiam Pagani principes quicquicl sceleris publice agebatur, Christianis imputabant; ut etiam ob incendium, cujus auctor Nero ipse fuerat, teste Suetonio, et quo magna pars Urbis conflagravit, Nero imperator Christianos plurimos, tanquam auctores exquisitissimis suppliciis interemit, ut libro annalium xv. Tacitus prodidit. Certe pulveratiae conjurationis odium in Jesuitas conversum est, cum neque Jesuitse, neque ullus ex numero Sacerdotum particeps ejus conjurationis fuerit.
Atque haec dicta sint, si verum esset, quod rex hoc loco tam constanter affirmat, Sed id manifeste falsum esse, constat tum lib. m. de schismate Anglicano: tum ex libro Andreae Philopatri section. 4. pag. 266. et sequentibus, ubi ex ipsis historiis haereticorum Anglicanorum, aperte demonstratur, plurimos tum clericos, tum laicos, solius Religionis Catholicae causa necatos fuisse, ut mirum sit regem ea scribere voluisse, quae ex ipsis subditorum suorum aut verbis, aut scriptis refutantur.
Quia vero rex pag. 136. reginae Mariae, Catholicae ac prae principis tempora saevitiae nota infamat dicens: «Tunc nulla suppliciorum atrocitas in viros, in feminas, in infantes nostram Religionem profitentes, est omissa: immo contra Dei, naturaeque leges, gravidis mulieribus mors immanissime illata, infan>que e materna alvo exiliens in easdem cum matre flammas injectus (c). » Sciendum est hanc omnem tragoediam excitari propter unius meretriculae obstinatio-
(a) An verum sit neminem in Anglia extremo supplicio affectum esse propter religionem. — (b) Sic imputantur hodie proditiones in Anglia sacerdotibus: ut imputabantur olim publica scelera Christianis in terris Paganorum. — (c) Defenditur regina Maria a nota barbarae crudelitatis.
nem, quse gravida cum esset, gravidam esse se numquam fateri voluit. Igitur igni tradita, more pertinacium hsereticorum, est. ac ut non solum hseresis, sed et mendacium etiam patefieret, ex ejus alvo prodiit non infans, sed informis, ac sine anima caro, quam in ignem fuisse conjectam mirandum non est: quemadmodum vere mirandum, et execrandum esset, si vivus infans prodiisset.
Sed haec immanitas tantum aberat a motibus illorum, qui regnante Maria judiciis praeerant, quantum absunt, qui ista confingunt, a studio veritatis. Hanc historiam, si tamen historia est, fama accepi, non in libro aliquo legi. Sed scio etiam a viris gravibus pro fabula haberi, conficta videlicet a Foxio ejusmodi rerum artifice peritissimo. Consulat lector Hardingum adversus I vellum, vel auctorem triplicis conversionis Angliae adversus Foxium.
Excutitur peroratio regis.
(i a ) In extrema peroratione sua rex, primum admonet in communi principes omnes, tanquam Vicarios Dei, ut serio cogitent de Evangelii plantatione, et propagatione; et sceptrorum suorum securitati mature provideant, cum Dei benignitas spiritualem libertatem, cum temporali voluerit esse conjunctam. Deinde hortatur Principes alienos ab Ecclesia Romana, ut verse fidei unitatem conservent, et communionem spiritus in vinculo pacis; ne factis inter ipsos schismatibus, scandalum fidei oriatur, et fiant parabola opprobrii adversariis, quibus unitas una e praecipuis est verai Ecclesiae nota. Addit autem, mediam prope partem Orbis Christiani in suam religionem consentire. Denique Principes Catholicos, quorum mentes dicit, nondum veritatis fulgore esse illustratas, excitat ut oculos aperiant, atque in primis ut Scripturas perlegere velint, atque ex illis credendi normam petere, neque su¬
per aliorum incertis opinionibus, sed super propria, et certa scientia, fidei fundamenta collocare.
Et quidem quod attinet ad primam partem admonitionis, videtur ea mihi sacris Evangeliis prorsus esse contraria ( b ). Christus enim in Evangelio, nusquam principes saeculi Vicarios suos facit; nusquam illis mandat Evangelii plantationem, vel propagationem, nusquam libertatem spiritualem cum temporali conjungit, ut videlicet principes liberi in temporalibus, liberi sint etiam in spiritualibus: Sed Apostolis, qui reges, et principes temporales non erant, dixit: Euntes praedicare dicentes, quia appropinquavit regnum Coelorum, Matth. x. iisdem dixit: Euntes docere omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Matth. ultim. Iisdem dixit: Praedicare Evangelium omni creaturae, Marci ult. Iisdem dixit: Sicut misit me Pater et ego mitto vos: Et quorum remiseritis peccata remittentur eis, Joan. xx. Petro vero Apostolorum primo, non Tiberio Principum temporalium primo, ovile suum commissit dicens: Pasce oves meas, Joan. xxi. Qui sint autem Apostolorum successores Apostolus Paulus docet Actor, xx. ubi dicit, Episcopos positos esse a Spiritu sancto regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo: Apostoli vero Petri successores, Romanos esse Pontifices docent antiquissimi Patres, qui eos enumerant, Irenseus lib. m. cap. 3. Eusebius in historia, et in Chronico, Epiphanius heeresi 27. Optatus lib. ii. cont. Parmenian. S. Augustinus in epist. ad Generosum, quse est 163. Denique Hieronymus, et Prosper in continuatione Chronici Eusebii.
Videat ergo rex, dum principes temporales liberos facere nititur ab obedientia Pastorum Ecclesiae, et super ipsam Ecclesiam constituere, ne captivos diaboli faciat, et ab Ecclesia excludat, (c) Quicumque enim in Ecclesia Christi sunt, aut Pastores, aut oves sunt; oves autem pastoribus subditas esse debere, non Scriptura solum, sed et ratio ipsa demonstrat. Principes temporales, non esse in Ecclesia Pastores a Christo institutos, paulo ante monstravimus, neque ipsi negare possunt, nisi non contenti solio, et sceptro, et coro-
Matth. X, 7; Matth. XXVIII, 19; Mare. XVI, 14; Joan. XX, 23; Joan. XXI, 17.
(a) Summa totius perorationis tribus capitibus comprehensa. — (b) Evangelii plantatio et Ecclesiae gubernatio Apostolis, non regibus, a Christo commissae. \ — (c) Reges in Ecclesia esse debent, non super Ecclesiam; quippe oves, non Pastores,
na, cathedras quoque Episcoporum, et baculos pastolares, et mitras Pontificum velint invadere. Restat igitur ut oves sint, ac per hoc obedientes praepositis esse debeant, et subjacere eis, qui pervigilant, tanquam rationem pro animabus illorum reddituri, ut Apostolus monet ad Heb. xm.
Jam vero in altera parte admonitionis gloriatur rex, mediam prope partem orbis Christiani in suam religionem consentire, quod quidem verum est, si per religionem suam intelligat omnes sectas quotquot sunt a Catholica fide discordes. Plurimi enim sunt ad Orientem, et Meridiem Nestoriani, Dioscoriani, Jacobitse, et similes, cum quibus magna ex parte Abyssini conveniunt: plurimi quoque sunt ad Occidentem, et Septentrionem Hussitee, Lutherani, Zwingliani. Anabaptistse, Confessionistse, Calviniani, Ariani quoque et Samosateni. Si hos omnes pro suis rex agnoscit, recte gloriatur, sectam suam ita propagatam, ut mediam prope partem Christi orbis obtineat. Si vero pro suis non agnoscit nisi Calvinianos mistos, puritanis videlicet exclusis, nescio an (a) mediam partem regni sui numerare potuerit in iis, qui religioni suse consentiunt.
Quod autem rex cupit, omnes qui a Luthero descendunt, in unitatem fidei convenire; cum.principalis verae Ecclesite nota sit unitas; inani desiderio tenetur, frustra laborat, impossibilia concupiscit, (b) Quomodo enim fieri potest, ut lites finiant, qui judicem nullum admittunt, nisi Scripturas, quas unusquisque pro arbitrio sui ad opiniones suas detorquet? certe si in litibus civilibus dirimendis nihil haberemus praeter leges, judicibus, atque arbitris omnino exclusis, quem finem litium sperare possemus? Et nonne jam per nonaginta circiter annos Lutherani experti sunt, in discordiis gravissimis de summa fidei se concordiam frustra tentasse? desinat ergo rexunitatein Spiritus apud eos quaerere, qui spiritu contradictionis pleni sunt: neque speret concordiam in fide apud eos unquam futuram, qui circa fidem naufragaverunt, qui fidem divinam in opiniones humanas commutaverunt, et qui denique (quod potissimum est) ab unitate Ecclesiae Catholicae, atque Apostolicae, in petra firmis-
sima stabilitae, atque fundatae semel recesserunt.
Venio ad tertiam partem admonitionis, in qua rex Principes nostros Catholicos, nondum luce veritatis illustratos esse dicit, atque ideo ( c ) monet, ut lumen aspiciant. Ubi primum quaero, unde novum istud lumen Anglis affulserit? ab Aquilone respondebit: inde enim primus eorum propheta Lutherus emersit. At nos Prophetam audimus dicentem: Ab Aquilone pandetur omne malum. Hierem. i. Et si omne malum, certe etiam tenebrae errorum, non lux veritatis.
Deinde Christus in novissimis temporibus pseudoprophetas surrecturos praedixit, Matth. xxiv. non Prophetas novos. Apostoli Petrus, et Judas illusores venturos in ultimis diebus admonuerunt, non reformatores. II Petri iii. Judae v. 18. Idem Judas Apostolus, sidera errantia praedixit exoritura iis, qui veram lucem amiserunt. Denique sanctus Paulus II ad Timoth. iii. In novissimis, inquit, diebus instabunt tempora periculosa: erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi et I Timoth. iv. diqit, futuros in iisdem novissimis temporibus, qui discedentes a fide intendant spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum. Ergo si scripturas scrutari rex voluerit, intclliget omnino, novos istos fidei architectos, non reformato res, sed illusores; non Prophetas, seu speudoprophetas; non stellas lucidas, et matutinas, sed errantia sidera esse, quibus procella tenebrarum servatur in aeternum.
Atque ut principes Orthodoxi plane perspiciant, quale lumen aspiciendum Anglorum rex ipsis ostendait, verba illa perpendant, quae rex in extrema sua adhortatione posuit, cum ait (d): Cum Paulo opto vos omnes fieri tales, hac una in re, qualis ego sum: in primis ut velitis scripturas pervolvere, ex his credendi normam petere, neque super aliorum incertis opinionibus, sed vestra ipsorum certa scientia, fidei fundamenta collocare, quando justus ex fide vivet, et unusquisque sit fide propria salvus.» Ubi satis aperte docet, unumquemque debere esse judicem in rebus fidei, suoque judicio potius quam Eeclesiee, vel Conciliorum, aut sumini Pontificis acquiescere.
(a) Non media pars orbis Christiani, sed vix media pars Anglios in religionem regis consentit. — ( b ) Unitas fidei inter haereticos optari potest, obtineri non potest. — (c) Proprium est haereticorum, cum in tenebris errorum degant, lucem veritat is polliceri. — [d) Hic omnibus hoer esibus janua
aperitur.
Quffi doctrina non est ipsius regis propria, sed illis communis, qui nunc in Anglia rem theologicam tractant. Sic enim clarioribus verbis hoc idem tradit Witacherus, unus ex primariis Anglorum scriptoribus, in libro, quem proprie contra me scripsit, controversiae primae quaestione quinta: « Unusquisque sibi Judex esse debet, et suo judicio, non plane privato quidem, sed divinitus inspirato stare »:et paulo infra rationem reddens ait: « Concilia, Patres, Papae homines sunt, et Scriptura testatur, omnem hominem mendacem esse: quomodo ergo illorum sententiae acquiescam? » Haec ille. Quod sane dogma omnibus haeresibus aditum aperit, neque tam esthaeresis,quamhaeresum omnium janua. Verissime enim sanctus Cyprianus lib. i. epist. 3. scripsit, hinc haereses orta esse, quod unus in Ecclesia Dei ad tempus sacerdos, et ad tempus Judex vice Christi non cogitatur, quomodo enim haereses impediri possunt, ne nascantur; vel jam natae resecari, ne propagentur; ubi tot sunt Magistri, quot discipuli; tot judices, quot litigatores?
Neque solum ex hoc uno dogmate nascuntur haereses multae, sed omnino ipsa fidei certitudo (a): cum nemo sibi polliceri possit, se verum spiritum Dei habere, aut veram scientiam adeptum esse, quam ad fidem stabiliendam rex requirit. Scriptura siquidem de Ecclesia ipsa testatur, quod sit columna, et firmamentum veritatis, I Timoth. m. de spiritu, vel scientia propria nusquam testatur. Patres in concilio legitimo congregati/ vere, et tuto dicunt, Visum est Spiritui Sancto, et nobis. Act. xv. Privati homines nisi temere hoc dicere non audebunt, quantumvis docti, et spirituales sibi esse videantur. Apostolorum principi dictum est a Domino: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Luc. xxii. Et quoniam privilegium hoc Petro primo summo Pastori propter Ecclesiam datum est, non temere a fidelibus creditur ad successores quoque Petri pertinere: de privatis hominibus nihil tale legitur.
Denique utriusque testamenti tabulae in rebus dubiis ad Sacerdotis summi judicium non remittunt: ad judicium proprium nemi¬
nem remittunt. Si difficile, atque ambiguum judicium apud te esse perspexeris, surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad Sacerdotem Levit ici generis, et ad Judicem qui fuerit illo tempore: quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem, Deut. xvn. et Malach. ii. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ab ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est. Et Dominus in Evangelio Matth. xxiii. Super cathedram Mosis sederunt Scribas ■, et Pharisaei: quaecumque dixerint votis servare, et facite. Et Matth. xvm. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus, et Publicanus. Et cur Dominus Petro pascendas oves commisit, nisi ut oves rationales pascua doctrinae non a se ipsae, sed ab illo acciperent? Et cur posuit Deus in Ecclesia sua Pastores, et Doctores, juxta Apostolum ad Ephes. iv., si unusquisque sibi Pastor, etDoctor esse debebat?
At concilia, Patres, Papae, homines sunt, et secundum Scripturae testimonium mendaces (b). Respondeo Apostolos quoque, et Prophetas homines fuisse, et tamen eis tuto credi potuisse, quoniam non erat mendax spiritus, qui loquebatur in eis. Sic igitur concilia legitime congregata, Patres unanimi consensu praedicantes, Papa in Cathedra Petri sedens, et docens, homines sunt, et ex naturae human« fragilitate mendaces; sed non est mendax Spiritus Sanctus, qui per ejusmodi homines Ecclesiam docet.
Particulares vero homines, non tantum homines sunt, et per se, atque ex se mendaces; sed neque promissionem ullam habent, quod eis spiritus veritatis assistat. Ex experimento didicimus haereticos hujus temporis, qui contraria, atque inter se pugnantia dogmata profitentur, omnes omnino Spiritus sancti illustrationem, et scientiam Scripturarum jactare: et illos ipsos magis de Spiritu, et scientia gloriari, qui longius a velitate absunt, quales sunt omnium fere judicio Anabaptistee. Quare si super scientia propria, vel privata spiritus illustratione fundamenti fidei collocanda sunt, non super petram, sed super arenam d mus fidei nostree fundata, non poterit effugere, quin flante vento tentationis, fiat ruina illius magna.
•Sed si rei Jacobo licuit, optare cum Paulo,
(a) Qui i>ro/>rium yirHvm judicem controversiarum, fidei facit, amittit fidei certitudinem, — Solvitur objectio adversariorum.
ut omnes Catholici reges, et principes fierent, qualis ipse est; cur non majore ratione licebit tot magnis regibus, aliisque principibus Orthodoxis optare, ut rex Jacobus fiat quales ipsi sunt, et quales fuerunt omnes majores ejus, avi, proavique Scotiae reges a Donaldo primo, qui a sancto Victore Papa, et Martyre Christiana sacra suscepit, usque ad Mariam parentem ejus, feminam optimam, atque sanctissimam? Satis enim constat, Scotiae reges, singulari Dei benedictione perannos mille trecentos sibi invicem succedentes, Catholicos fuisse, uno Jacobo sexto excepto, qui temporum injuria, piorum parentum cura destitutus, in educatores haereticos incidit, atque ab illis institutus a via majorum deflexit.
Optant igitur, quod de illorum summa pietate, et charitatefidenter praesumo, omnes Catholici reges et principes caeteri, in primis Caesar ipse Rudolphus, atque a Deo precantur, ut Jacobus rex aliquando majorum suorum vestigia requirat, atque ad ea rediens, iisque insistens ita vivat, et regnet in praesenti saeculo, ut etiam in futuro una cum ipsis in aeternum vivere, ac regnare mereatur.
Chapter 13 of 16