Skip to the text

Praefatio

Accessit eadem ipsa responsio iterum recusa, quae sub nomine Matthaei Torti

anno superiore prodierat.

CjESARI semper augosto

C/ETERISQUE REGIBUS, AC PRINCIPIBUS, QUI DEUM PATREM, ET ECCLESIAM CATHOLICAM MATREM

Felicitatem a Domino sempiternam precatur.

Ante annos circiter tres Jacobus Magnas Britanniae rex juramentum subditis suis Anglis Catholicis suscipiendum proposuit, in quo sub specie fidelitatis, quae principibus debetur a populis, fidei Catholicae abnegatio continebatur. Admonitus de hac re summus Pontifex Paulus V, ad quem sollicitudo omnium Ecclesiarum pertinet, pro suo pastorali munere binas litteras, in forma Brevis, ad Anglos Catholicos dedit, instruens eos, et docens, ut caverent insidias; juramentum enim illud sine pernicie animarum suscipi non posse. Et quoniam Archipresbyter Anglorum, qui cae teris dux esse debuerat ad periculum vitandum, primus in foveam cecidit; ego ad eum, cum quo mihi olim necessitudo intercesserat, exhortatoriam Epistolam scripsi. Haec officia pietatis cum ad regem delata fuissent, mirum in modum ejus animum pupugerunt. Itaque librum edidit, tacito nomine auctoris, quo et Brevia summi Pontificis, et Epistolam meam vehementer exagitavit. Libri inscriptio erat: Triplici nodo triplex cuneus. Ad eum librum, cum primum is ad manus meas pervenit, breviter, et modeste respondere studui; ne forte libellus regius fructum illum nobis eriperet, quem Brevia summi Pastoris, et Epistola mea in animis fidelium Anglorum gignere ceperant. Quia vero regius liber nomen auctoris non praeferebat; visum etiam mihi est justis de causis, nomen meum ita tegere, ut tamen juxta regulas Ecclesiasticas nomen alicujus docti viri liber gereret, qui, si opus esset, de libro edito rationem redderet. Hanc meam necessariam defensionem rex in deteriorem partem interpretatus,

excanduit, rursusque in arenam descendens, non solum priorem libellum recudi jussit, se auctorem professus; sed etiam addiditmonitoriam praefationem, qua ita responsionem meam carpit potius, quam refellit, ut simul Majestates, et Celsitudines Vestras ad perfidiam sollicitare, atque ab Ecclesiae Catholicae complexu abstrahere, et ad sinum adulterae pellicere non dubitaverit. Ego igitur Apologiam hanc meam, qua praefationem monitoriam, et refutationem libri mei, refellere statui: Vobis reges, et principes orthodoxi, et potentissimi, dicandam esse censui: non ut antidotum contra venenum propinem, quo Majestates, et Celsitudines Vestras in recta fide fundatas, et radicatas nequaquam egere, certissime scio; sed quia cum in tota praefatione, atque adeo in toto regio libro ego pungar, ego carpar, ego apud Majestates, et Celsitudines Vestras in invidiam adducar, aequum est, ut apud easdem ipse me defendam, et scriptionis meae rationem reddam, et simul (quod Sacerdotum Domini proprium officium est) dogmata sanctissimae nostrae fidei impugnantibus pro viribus resistam. Neque debet novum, aut insolens videri, quod scribamus adversus regem, et regios libellos, ubi necessitas fidei id requirit, cum exstent libri non pauci veterum Episcoporum, majorum nostrorum, Hilarii Episcopi Pictaviensis, et Luciferi Episcopi Calaritani adversus Constantium imperatorem haereticum; Gregorii Episcopi Nazianzeni,et Gyrilli Episcopi Alexandrini adversus Julianum imperatorem apostatam. Aggrediar igitur, vestra bona venia, praefationem monitoriam excutere, atque ab inscriptione principium faciam.

Chapter 1 of 16