Skip to the text

Caput II

XVIII. Et illud: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum secuti est, I Joan. iii. Et illud: Hxc est autem vita sterna, ut agnoscant te solum Deum verum etc. Joan. xiv. Itaque Pelagiam non vitam aeternam simpliciter, sed, ut Augustinus loquitur, « quamdam suam vitam aeternam », infantibus non baptizatis promittebant.

Ad quem errorem proxime accessisse videntur, Ambrosius Catharinus in lib. de statu puerorum sine Baptismo decedentium; Albertus Pighius in prima controversia; et Hieronymus Savonarola in lib. de triumpho crucis. Docent enim infantes sine Baptismo morientes, futuros post judicium beatos naturali beatitudine, et in quodam voluti paradiso terrestri perpetuo, feliciterque victuros.

Tertia sententia jam aliquanto severior, docet parvulos sine Baptismo decedentes damnari apud inferos seterna morte, sed tamen sic puniri carentia visionis Dei, qua; dicitur poma damni, ut nullum patiantur omnino dolorem, neque internum, neque externum. Ita docet S. Thom. in queest. o. de malo art. I. 2. et 3. et tum ipse, tum alii aliquot Scholastici Doctores in 2. Sent. dist. 33.

Quarta sententia superiore adhuc severior liberat quidem parvulos ejusmodi a cruciatu ignis et vex-mis, de quo legimus Marci nono: Vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur; qute proprie dicitur poena sensus, sed non eos liberat ab interno dolore, qui sequitur ex amissa beatitudine sempiterna; felicitatis. Ita docet Petrus Lombardus in ii. lib. sent. distinet. 33. Iit. E. Euraque nonnulli alii secuti sunt, ut referunt S. Thomas, S. Bonaventura, Gi-egorius Ariminensis, et alii in commentar, ejusdem loci.

Quinta sententia severissima, atque extrema, docet, parvulos propter originale peccatum utroque poena; genere, damni scilicet et sensus, in gehenna perpetuo cruciari: in hanc sententiam satis apei'tc propendet Gregorius Ariminensis in 2. sentent. distinet. 33. queest. 3. et Joannes Driedo in i. lib. de gratia et libero arbitrio tract. 3. cap. 2.

Haeretici nostri temporis extremis sententiis maxime delectantur, et ideo parvulos non baptizatos, aut in coelo cum beatis locant, ut diximus de Zwinglio et Calvino;

aut igni sempiterno illos addicunt. Quod manifeste colligitur tum ex Luthex’o, Melanchthone, et aliis qui, ut ostendimus libro super-iore, peccatum originale cura actuali confundunt: tum ex Tilmanno Heshusio, qui in lib. de sexcentis erroribus Pontificiorum, tit. de peccato num. 13. numerat inter errores sententiam illam Scholasticorum, qua; docet, parvulos sine Baptismo decedentes, poenam damni, non sensus apud inferos esse passuros, nunc pra:dictas sententias paulo diligentius excutiemus.

Refellitur prima et secunda sententia, atque

asseritur, parvulos sine Baptismo decedentes, mortis xternx pxna esse damnandos.

Ex cnumei’atis sententiis prima et secunda, non solum falsa;, sed etiam haireticae existimanda; sunt; et contra, fide Catholica tenendum est, parvulos sine Baptismo decedentes, absolute esse damnatos, et non sola coelesti, sed etiam naturali beatitudine perpetuo carituros. Quo loco illud pra;faridum esse videtur, misericordiam nostram erga parvulos jam defunctos, nihil eis prodesse, et contra nihil eisdem obesse sententia; nostra; severitatem: multum autem nobis obesse, si ob inutilem misericordiam erga defunctos, pertinaciter aliquid contra Scripturas, aut Ecclesiam defendamus; idcirco non affectum quemdam humanum, qui plei'iquc moveri solem, sed Scriptura;, Conciliorum et Patrum sententiam consulex^e et sequi debemus,

Quod igitur attinet ad beatitudinem coelestem et vitam a:ternam in regno coelorum, extat clarissima Domini sententia, Joan. iii: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non potest, introire in regnum Dei ad quam rem confirmandam multa protulimus tum in lib. de Baptismo cap. 4. tum in i. lib. de peccat, orig. c. 14. ad qua: loca, ne frustra eadem repetamus, lectorem remittimus. Quod autem ejusmodi parvuli absolute damnati et miseri, et ne naturali quidem beatitudine beati sint, his argumentis probamus.

Primum argumentum ex testimoniis divinarum litterarum ducitur. Joan. iii: Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et infra: Qui credit in filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (i). Jam cum parvuli non baptizati nullo modo respiciunt in serpentem, id est, non credant in Christum, neque per se, neque per alios, neque actu, neque habitu, quid sequitur, nisi ut non habeant vitam feternam, ut pereant in aeternum, ut non videant vitam, ut ira Dei maneat super illos. Recte enim animadvertit S. Augustinus serm. 14. de verb. Apost. non esse dictum: « Ira Dei veniet super eos, » sed, « manet super eos, i> ut intelligeremus, fidem in Christum necessariam esse, non solum, ne incidamus in iram Dei, sed etiam ut liberemur ab ira, in quam incidimus per inobedientiam primi hominis. De qua dictum est ab Apostolo ad Ephes. ll: Eramus enim et nos natura filii irae, sicut etc..

Ilis accedit illud ejusdem Apostoli ad Rom. v: Per unius delictum in omnes homines in condemnationem.. Sunt igitur parvuli sine Baptismo decedentes, secundum Scripturas a Deo condemnati, et iratum contra se Deum habent, et non videbunt in aeternum vitam beatam ac felicem, nam corporalem quidem vitam in communi resurrectione percipient, sed non dicentur-resurgere ad vitam, sed ad mortem, qui ideo resurgent, ut perpetuo sint miseri: et non est vera vita, nisi ubi feliciter vivitur, ut S. Augustinus docet in Enchirid. cap. 92.

Denique in Apocal. cap. 20: Beatus, et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem. Et infra: Qui non est inventus in libri > vitae scriptus, missus est in stagnum ignis. At parvuli non baptizati non habent partem in resurrectione prima, nec sunt scripti in libro vita?, igitur in eos mors secunda habet potestatem, et missi sunt in stagnum ignis. Est autem hoc loco notandum, Catharinum in libro suo de statu puerorum etc. definire mortem secundam carentium omnis felicitatis, tum naturalis, tum supernaturalis.

Alterum argumentum sumi potest ex definitionibus Conciliorum. Concilium Palesti-

num, teste S. August. in epist. 10(3. ad Paul, compulit Pelagium anathematizare, infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam asternam: « Hac autem, inquit Augustinus, negata, quid nisi mors icterua remanebit» V Consilium Carthaginiense in epist. apud Augustinum 00: « Quicumque, inquit, negat parvulos a perditione liberari per Baptismum Christi, et salutem percipere sempiternam, anathema sit. »

Concilium Milevitanum in epist. apud August. 92. similia repetit: « Pueros, inquit, parvulos si nullis innoventur Christiana? gratia? Sacramentis, habituros vitam alternam, nequam pra?su raptione contendunt. » Concilium Florentinum in ult. sess. « Illorum, inquit, animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. »

Concilium Tridentinum sess. 5. consentanee nd antiquiora Concilia, disertis verbis docuit, parvulos sine Baptismo ad vitam o? ternam non pervenire.

Tertium argumentum sumitur ex testimoniis summorum Pontificum. S. Innocentius I. in epistol. ad Concilia Carthaginiense et Milevitanum, qua; sunt apud Augustinum 91. et 93. dum approbat decreta illorum Conciliorum, simul reprobat Pelagianorum lueresim.

S. Siricius in epist. l.ad Himerium cap. H. docet, infantes in periculo vita? constitutos, continuo baptizari debere, et rationem reddens ait: « Ne regnum perdant et vitam. » S. Leo Papa in epist. 80. ad Nicctam jubet, Pelagianos ad Ecclesiam redire volentes, non esse 'recipiendos, nisi prius suos anathematizent errores, et inter eaheros. quod pueri sine Baptismo de sceculo exeuntes, non possint damnari.

S. Gregorius lib. ix. Moral. cap. 16: «Nonnulli, inquit, prius a praesenti luce subtrahuntur, quam ad perferenda bona malavc merita activae vitae perveniant. Quos quia a culpa originis Sacramenta salutis non liberant, et hic ex proprio nihil egerunt, et illuc ad tormenta perveniunt. » Et infra: « Perpetua quippe tormenta percipiunt, qui nihil ex propria voluntate peccaverunt. »

Joannes papa, ut habetur 30. qua?st. i. canon. ad limina, laudat quamdam laicum, qui necessitate cogente proprium lilium bu-

ptizuvit: « Quoniam (ut ipso loquitur) ne aniniam perpetua morte pereuntem dimitteret, sacri unda Baptismatis lavit, ut eum do potestate auctoris mortis, et tenebrarum eriperet, et in regnum Christi jam regnaturum sine dubitatione transmitteret. ».

Quartum argumentum a testimoniis Patrum. S. Augustinus in epist. 106. ad Paulinum: «Nempe, inquit, aliquando fatebuntur, parvulos non baptizatos vitam habere non posse, ue per hoc quoslibet tolerabilius omnibus qui etiam propria peccata committunt, tamen aeterna morte mulctnri. » Et lib. i. de orig. animae cap. 9: « Non baptizatis parvulis nemo promittat inter damnationem regnumque coelorum quietis vel felicitatis cujuslibet, atque ubi libet quasi medium locum; hoc enim eis haeresis Pelagiana promisit. » Et lib. it. e.: « Novellos haereticos Pelagianos justissime Cdnciliorum Catholicorum, et sedis Apostolicai damnavit auctoritas, eo quod ausi fuerint non baptizatis parvulis dare quietis et salutis locum, etiam praeter regnum coelorum. » Etlib. i. de peccat. mer. etremiss. c. 23: « Nulla salus aeterna, praeter Baptismum Christi, promittatur infantibus, quam non promittit Scriptura divina humanis omnibus ingeniis praeferenda. » Yide etiam in eodem lib. cap. 28. et lib. ii. de peccato orig. c. 21. lib. v. in Julian. cap. 8. inEnchirid. cap. 93.serm. 11. de verbis Apostoli.

S. Prosper lib. n. devocat, gentium cap. 8. « Quid est, inquit, quod alienatur a salute perpetua tanta infantium multitudo, totque in his aetatibus hominum millia extra vitam relinquuntur asternam? »

S. Fulgent, in lib. de lide ad Petrum cap. 3. « Parvulos, inquit, quibus nulla possunt vel bona, vel mala inesse propria merita voluntatis, insolubili nexu aeterna damnatio retinet. »

Auctor sermonum de operibus Cardinalibus Christi, qui falso inscribuntur Cypriano, cum sint auctoris antiqui et docti, sed Cypriano, imo et August. sine dubio posterioris, in serm. de circumcisione, loquens de poena peocati originalis: « Supererat, inquit, post mortem carnis, animae labor et afflictio spiritus: nec poterat ulla ratione absolvi illa damnatio, nisi morti omnium vita omnium subveniret, et pro generali morbo gratia Dei singulare propinaret antidotum. »

Venerabilis Beda in comment. cap. 14. Joan: « Respuendi, inquit, sunt a corde Christiano, qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum coelorum erit aliquid, ubi beate maneant innocentes, qui sine Baptismo ex hae vita migrarunt. Quia sine illo in regnum coelorum ingredi non potuerunt. »

S. Ansehnus in lib. de couceptu virginali cap. 27: « Si originale, inquit, peccatum est aliquod peccatum, necesse est omnem hominem in eo natum, illo non dimisso damnari. »

S. Bernardus in epist. 191. ad Innocentium, prope lineui, dicit: « Infantes perire si non baptizentur. »

Quintum argumentum sumi potest ex rationibus quae in Scripturis et Patribus fundamentum habent. Prima ratio parvuli uon baptizati, tum in bac vita, tum in alia sunt captivi, et in potestate diaboli: non igitur beati, ne naturali quidem bcatiludinc, sed absolute infelices ct miseri. Et quidem quod infantuli, nisi baptizentur, sint in potestate diaboli et captivi, certissimum est. Nam A- postolus ad Coi. i. dicit: Nos per Christum eripi de potestate tenebrarum. Ex quo sequitur, ut ante Baptismum simus omnes sui) potestate tenebrarum. Quare Act. xxvi, Christus ipse dicit, se mittere Paulum ad (jentes et pupulos, ut aperiat oculus eorum, et convertantur de tenebris ad lucem, et de potestate Satanas ad Deum. Et Luca) xi. comparat Dominus Satauam forti annato custodienti atrium suum. Et Joan. xn: Nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur foras. Hanc autem diaboli expulsionem iu parvulis tieri per Baptismum, docent exorcismi ct exsufflationes, quarum in Ecclesia semper fuit usus.

S. Augustinus lib. i. de pec. inerit, et remiss. cap. 35: « Vellem, inquit, aliquis istorum, qui contraria sapiunt, mihi baptizandum parvulum adferret. Quid in illo agit exorcismus meus, si in familia diaboli non tenetur? » Et lib. ii. de pec. orig. cap. 40: « Ipsa, inquit, sancta) Ecclesia) Sacramenta satis indicant, parvulos a partu etiam reccntissimos per gratiam Christi dc diaboli servitio liberari. » Et infra: « Non solum aetate majores, sed etiam pusillos eruit a potestate tenebrarum. » Et lib. vi. iu Julian. cap. 2. « Verum est, inquit, quod antiquitus veraci

fide Catholica praedicatur ct creditur, per Ecclesiam totam: quod filios fidelium, nec exorcizaret, nec exsufflaret, si non eos de potestate tenebrarum, et a principe mortis erueret: quod in libro meo, cui tu velut respondes, a me positum est. Sed id tu commemorare timuisti, tanquam ipse ab orbe foto exsufflandus esses, si huic exsufflationi, qua princeps mundi, et a parvulis ejicitur foras, contradicere voluisses. » Et eodem lib. cap. 8. «Hjc ergo generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo. »

Denique lib. i. denupt. et concup. c. 20.: « Non enim, inquit, fides dubitat Christiana» quod novi haeretici oppugnare coeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de potestate diaboli, et eos, qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum sub ejusdem esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem Christi gratia redimantur: ad omnes namque pertinere non dubitamus aetates illud, de quo Apostolus loquitur, beneficium Dei, qui eirnit nos de potestate tenebrarum etc. » Et rursus lib. ii. de nup. concup. c. 18: « Accusat, inquit, Ecclesiam, toto orbe diffusam, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantui', nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras, a quo necesse est vasa irso possideantur, cum in Adam nascuntur, si in Christo non renascantur, et in ejus regnum per gratiam facta vasa misericordiae transferantur. »

Similia invenies in omnibus Patribus, et in ipsis etiam Pontificum decret. ut in epist. Celest. ad Gallos, in epistola Zozimi ad omnes Episcopos; in epist. Joan. Papae, apud Gratianum 30. quaest. i. can. Ad limina.

Ex quibus apparet omnino improbabiliter, ne quid gravius dicam, scripsisse Ambros. Cathar. in lib. de statu puerorum sine Baptismo decedentium, parvulos ejusmodi, post diem judicii non foro amplius sub diaboli potestate. Quoniam, ut ipse ait, etiam pro illis diabolus ejectus erit foras. Nam, ut jam ex S. August. audivimus, secundum fidem universae Ecclesiae non eruuntur infantes de potestate Satanae, neque ejicitur diabolus foras, nisi per regenerationem, quae est in Christo: et necesse est vasa irae esse sub diabolo, nisi per gratiam Dei in regnum Christi, facta vasa misericordiae, transferantur.

Quis autem negat, nisi manifestus haere¬

ticus, parvulos in peccato decedentes, nunquam per Christum regenerandos, neque in ejus regnum ullo unquam tempore transferendos? Quid, quod idem S. August. disertis verbis scribit, etiam post judicium parvulos sub diaboli potestate futuros? Nam in lib. i. de nupt. et concup. c. 23. cum dixisset: « Hoc generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nasci tui-, cogit esse sub diabolo. » Et paulo post: « Non itaque tenet homines diabolus, sive majoris, sive infanr tilis aetatis, propter qyod homines sunt, sed propter quod immundi sunt etc. » Subjungit: « Majores quidem poenas ultimo judicio, quanto est immundior, ipse passurus; verumtamen et quibus in illa damnatione tolerabilius erit, huic sunt subditi veluti principi auctorique peccati, quia nulla erit damnationis causa nisi peccatum. » Igitur parvuli non baptizati, cum semper captivi sub principe diabolo futuri sint, non beati, sed miseri dicendi sunt.

Altera ratio sumitur ex loco, in quo pax-- vult degunt, ct semper degent, siquidem locus eorum est carcer inferni, locus horridus ac tenebricosus, in quo qui degent, sine dubio beati esse non poterunt, cum beatitudo definiatur status omnium bonorum aggi’egatione pei'fectus. Locum autem talium infantium esse carcerem inferni, docent in primis fere omnes Theologi Scholastici, S. Thomas, S. Bonaventura, Scotus, Durandus, Richardus, Capi’eolus, et alii in 2. sent, dist. 33. vel in 4. dist. 45. et pi'asterea Alexand. Alens. in2.part. Summae, quaest. 122. membro 10. §. 1. et Albertus in 2. part. Summa: quaist. 113.

Hoc solum inter veteres istos Theologos interest, quod alii constituunt infantes in parte inferni altiore, quam limbum puerorum appellant, alii cum cseteris damnatis eos locum habet^e pronuntiant. Docent hoc idem Patres Concilii Florent, in decret. quod habetur in ult. sess. ubi simpliciter definiunt, animas eorum qui in solo peccato originali, vel mortali actuali decedunt, in infernum descendei’e, poenis tamen disparibus puniendas. •

Neque ulla est ratio, cur ex eo loco post ultimum judicii magni diem liberanda) sint, cum post hanc vitam non sit locus misericordia), sed justitiae, et in Eccles. xi. scriptura sit: Ubicumque ceciderit lignum, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit.

Quem locum S. Hieronymus in comment. ei alii communiter exponunt de hominibus, qui in eo statu perpetuo erunt, in quo illos mors invenerit.

Docent hoc ipsum denique SS. Patres, qui non incerta opinione, sed fide certissima contra haeresim Pelagianorum rem istam tenendam esse confirmant. S. August. lib. I. de pec. merit. et remiss. c. 28: « Nec est, inquit, ullus ulli medius locus, ut possit esse nisi cum diabolo, qui non est cum Christo. Hinc et ipse Dominus volens auferre de cordibus male credentium istam nescio quam medietatem, quam conantur quidam parvulis non baptizatis tribuere, ut quasi merito innocentia; sint in vita aeterna, sed quia non sunt baptizati, non sint cum Christo in regno ejus, definitivam protulit ad haec ora obstruenda sententiam, ubi ait: Qui non est mecum contra me est. » Et serm. 14. de verb. Apost. non longe ab initio: « Nullus, inquit, relictus est medius locus, ubi ponere queas infantes. De vivis et mortuis judicabitur, alii erunt ad dexteram, alii ad sinistram, non novi aliud. Si ergo dextera erit, et sinistra, et nullum medium locum in Evangelio novimus, ecce in dextera regnum coelorum est. Percipite, inquit, regnum: quod ibi non est, in sinistra est. Quid erit in sinistra? ite in ignem aeternum. »

Auctor hypognostici, qui vel est Augustinus, vel alius omnium consensu arttiquus et doctus lib. v. ultra medium. Primum, inquit, « locum, fides Catholicorum divina auctoritate regnum credidit esse coelorum, unde, ut dixi, non baptizatus excipitur. » Secundum, « gehennam, ubi omnis apostata, vel a Christi fide alienus, aeterna supplicia experietur. » Tertium, « penitus ignoramus; imo nonesse in Scripturis sanctis inveniemus: finge, Pelagiane, locum ex officina perversi dogmatis tui, ubi alieni a Christi gratia vitam requiei, et gloria; possidere parvuli possint. »

S. Fulgentius in lib. de fide ad Petrum cap. 27. inter regulas fidei numerat, quod parvuli sine Baptismo decedentes in gehenna locum perpetuum sint habituri.

Venerabilis etiam Beda loco citato in comment. cap. 14. Joan. repellendum dicit esse a corde Christiano, quod sit aliqua mansio beatitudinis extra regnum coelorum.

Accedat postremo etiam ratio, quae non obscure docet, infantes, qui non erunt in ccelo, non alium locum habituros, quam in¬

io!)

ferorum subterraneas sedes. Siquidem omnino credibile est, post ultimi judicii diem, elementum aquae, ad locum suum naturalem esse rediturum, totamque terram undique cooperturum: nam ut Theologi Doctores communi consensu docent in 4. sentent. dist. 47. post diem judicii nullae erunt amplius plantae, nulla animantia, nulla corpora mixta, hominibus duntaxat exceptis. Neque enim perpetuo duratura sunt, nisi qua; vel in toto, vel ex parte incorruptionem ab ipsa natura sortita sunt. Ejusmodi autem sunt primum corpora coelestia, quae et secundum totum, et secundum partes incorruptibilia sunt. Deinde elementa qua; secundum totum, licet non secundum partes a natura incorruptionem habent. Denique homines, qui secundum partem, quae est anima rationalis, non secundum totum immortales sunt; caetera corpora sunt omnia tum in toto, tum in partibus corruptibilia.

Quare cum aqua initio mundi totam ambiret terram, ut natura ejus postulare videbatur, ac deinde jussu Dei in locum unum congregata fuerit, ut esset locus in terra generationi animantium et plantarum, certe generatione ista sublata ratio ipsa et natura rerum postulat, ut aqua ad locum pristinum revertatur; qua; cum ita sint, non solum ex Scripturis, Conciliorum et Patrum testimoniis, sed etiam ex rationis conjectura colligimus, locum infantium sine Baptismo decedentium, non alium quam infernum esse futurum, ac per hoc non habituros illos beatitudinem ullam, etiam naturalem, cum ad beatitudinem omnia bona, inter qua; non minimum est loci commoditas et praestantia, sine dubio requirantur.

Tertia ratio principalis sumitur ex natura et ratione beatitudinis. Beatitudo enim naturalis, de hac si quidem tota quaestio est, requirit praecipue perfectionem intelligentiae per scientias; non erit autem hujusmodi perfectio in infantibus sine Baptismo decedentibus; igitur non erit in eis ulla beatitudo.

Assumptio hu jus argumenti, qua; solaprobatione indiget, sic probatur. Scientia rerum, vel a Deo ceelitus infunditur, vel proprio labore acquiritur: non infundetur parvulis, de quibus agimus, ulla scientia, quia neque eam bonis operibus meruerunt, neque gratis eis donabitur, cum post mortem non sit tempus gratia;, sed judicii, et ipsi praeterea sint vasa irae, non misericordia;. Quod autem attinet ad acquisitionem proprio labore, noti poterit eu 11011 esse vultio tenuis et exigua, eum neque in huc vita didicerint aliquid, et in alia clausi perpetuo futuri sint in carcero tenebricoso, ubi ministerio sensuum parum admodum juvari poterunt.

Sed fortasse anima; illorum, dum usque ad diem judicii a carnis onere liberte sunt, sapientia et scientia repleri poterunt. iN'011 ita est, nam ut recto scribit S. Thomos in i. purto qusest. 89. art. i. et seq. animal septvratic, si privilegium absit, intelligunt quidem aliquid, sed valde imperfecte et confuse, et ideo naturaliter corpori uniuntur, ut eo (unquam instrumento utantur ad res perfecte distincteque intelligcndas.

Eadem ratio est de virtutibus moralibus, quarum perfectio ad naturae felicitatem necessaria est. Nam ut ex hac vita discedunt infantes sine vitiis et virtutibus positivis, cum sola habituali aversione a Deo, ita semper erunt aversi liabitualiter a Deo. neque prolicient in virtutibus, nisi forte admodum imperfecte pro ratione imperfecta; cognitionis, quam in eo statu, ut diximus, assequentur.

Quartam rationem adjungere placet proprie adversus Pighium et Gatlmriinim ex absurdo, quod ex eorum opinione consequitur. Nam si verum esset, quod ipsi scribunt, parvulos cum originali peccato decedentes, non solum euriluros omni dolore, tum interno, tum extorno, sed etiam beatos ac felices iu quodam voluti terrestri paradiso perpetuo vitam' acturos, plenos sapientia et virtutibus sua sorte optime contentos, Deum toto cordo diligentes et laudantes, Angelorum denique consortio ct revelationibus stepe fruentes, si htoc, inquam, vera essent, sequeretur infantes melioris conditionis esse, quia peccaverunt in Adamo, quam si in puris naturalibus decessissent. Non enim tanta debentur hominibus in puris naturalibus in infantia decedentibus. Itaque parvuli isti praemium ex peccato referrent.

Sequeretur deinde parvulos debere baptizari ut adoptionem divinam adepti admittantur ad regnum coelorum, non aut quia periculum sit ne damnentur ct pereant. Nihil enim eis adest mali prester carentium visionis Dei, ct nihil iisdem boni deest, nisi visio Dei, hoc est possessio regni ecclesiis.

Atqui haec est ipsa lucrosis Pelagiuna, nam ut sanctus Augustinus testatur iu lib. i. do origine aninue c. 9. non timebant Pelagiani parvulis damualionon». si non baptizaren¬

tur, sed a regno exclusionem; ubi per damnationem non intelligit August. exclusionem a regno, sed aliquid aliud, nam si exclusio, esset damnatio, qui exclusionem timebant non baptizatis, damnationem quoque eisdem pariter timuissent. Quare idem August. lib. de hteres. cap. 88. scribit, parvulos secundum haeresim Pelagii Baptismo indigere, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, et non ut non pereant, sed ut de bono transferantur ad melius.

Nos igitur, ut a Pclagianoruin errore, quam longissime recedamus, nullam tribuimus parvulis sine Baptismo vitam beatam, eosque baptizandos asserimus, noa tantum ut a regno Dei non excluduntur, sed etiam ut a peccato liberati, a potestate Satante, et ab inferni carcere pariter liberentur, et vitam, ac requiem percipiant sempiternam.

Chapter 79 of 93