Caput XV. Non solum concupiscentiam, sed omnes miserias humana; natura; poenas esse peccati
Nunc ordine, sed brevissime demonstrabimus, omnes supra numeratas humana; vita; calamitates, ex merito esse peccati, non ex conditione natura;. De qua re diximus etiam aliqua in i. lib. de gratia primi hominis. Possunt autem humana; calamitates omnes ad decem pra;cipuas revocari.
in paradiso fuisset, si Adam non peccasset, ut idem auctor docet in lib. xiv. de Civ. Dei cap. 10.
Secunda, malitia in voluntate. Hanc non fuisse in primis parentibus ante peccatum, et ex peccato natam esse testatur Ecclesiastes cap. vil. ubi dicit: Hoc inceni quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus.
Tertia, concupiscentia in parte inferiore. Hanc poenam esse peccati docet Apostolus Rom. 7. cum eam saepissime vocat peccatura, quia videlicet ex peccato nata sit. Docet etiam verecundia primorum parentum, qui post peccatum erubuerunt nuditatem suam, eamque frondibus, quae primae in promptu fuerunt, tegere festinarunt Gen. 3. Docet postremo etiam ratio, nam (ut S. Augustinus ratiocinatur in i. lib. contra duas epistolas Pelagian. cap. 17.) aut in paradiso fuisset libido et quotiescumque illa exurgeret, toties et per concubitum satisfieret: aut fuisset quidem, sed per temperantiam fraenaretur, aut denique non fuisset, et nulla existente libidine, ut caetera membra, quaeque ad opera sua, sic ad opus proprium etiam genitalia jussis volentium sine ulla difficultate servissent. Sed duo priora respuenda sunt, quibus libidini aut servitur, aut repugnatur. Nam illud primum tam praeclara status illius honestas, hoc autem secundum, tam magna felicitas non vult: restat igitur ut tertium solum sit verum, et libido, quae in primis parentibus ante peccatum non fuit, ex peccato sit nata, et ad nos per peccatum in quo concipimur, propagata descendat.
Quarta calamitas, labor et dolor in corpore. Hanc ex peccato manasse Deus ipse testatur, cum ait Genes, iii. In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Unde sunt illa Eccles. cap. xl. Jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris ipsorum, usque in diem sepulturae, in matrem omnium.
Quinta, est mors ipsa, de qua B. Paulus ad Rom. v.: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Et cap. vi. Stipendia peccati mors. Sexta, ira Dei, hanc autem esse poenam peccati, nulla ratione dubitari potest, nisi de ipsius Dei justitia dubitetur. Nam vultus Domini, ut legimus in Psal. xxxm. non est, nisi super
facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Et ad Rom. i. scribit Apostolus: Revelari iram Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam. Itaque non nasceremur filii irae, quales nos nasci scribit A- postolus ad Ephes. 2. nisi in iniquitatibus conciperemur, et in peccatis parerent nos matres nostrae, ut legimus in Psal. l.
Septima, captivitas sub diabolo, hame poenam esse peccati docet B. Petrus in epist. ir. cap. ii. cum ait, A quo quis superatus est, hijjus et servus est. Deinde, ut recte notat S. Augustinus in epist. 28. ad Hieronymum, non daret Deus homines diabolo tanquam naturam inferiorem naturae excellentiori, quomodo tradidit homini bestias terrae. Nam etsi mortalis est homo, tamen est etiam rationalis, et Dei capax, et ideo non Angelorum servus, sed conservus est, et Deo non per Angelos, sed per se famulatum praestat. Quare quod diabolus princeps hujus mundi nominetur in Scripturis, et homines captivos teneat ad suam ipsius voluntatem, et nos Christi ope indigeamus, ut de potestate Satanae liberemur, non potest aliunde, quam ex peccato factum esse.
Octava, crudelitas hominum in alios homines. Hanc vere ex peccato manare Jacobus Apostolus docet cum in epistola sua cap. IV. dicit: Unde bella et lites in nobis, nonne ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? Concupiscentiam autem poenam esse peccati, paulo ante monstravimus. Itaque peccatum concupiscentiam procreavit; concupiscentia vero lites et bella. Neque hgee solum, sed etiam seditiones, rixas, homicidia, veneficia, impudicitiam, et illa omnia mala, quai opera carnis vocat Apostolus ad Galat. v.
Nona, inimicitia et rebellio bestiarum. Non fuisse futurum hoc malum in statu innocentiae, colligitur ex iii. cap. Gen. ubi serpens familiariter cum Heva colloquitur, et neque ipsa serpentem horret, neque serpens ipsam aut fugit aut ferit. Idem intelligi potest ex c. ii. ubi Dei nutu animantia omnia venerunt ad hominem, ut ab eo tanquam a proprio rege ac domino nomen acciperent, et subjectionem ac fidelitatem eidem quodam modo testarentur. Accedit etiam, quod multi sancti viri, ut Magnus Antonius, S. Martinus, S. Franciscus, et alii quamplurimi, etiam in
Chapter 92 of 93