Caput XVI
hac vita, miram animantium etiam ferocissimarum obedientiara habuerunt. Quod certe non aliunde fiebat, nisi quia in eis gratia Dei sanaverat magna ex parte naturam; et sicut inobedientia primi hominis erga Deum effecerat, ut bestiae imperium hominis detrectarent, sic etiam perfecta obedientia Sanctorum erga Deum faciebat, ut animantia bruta antiquum imperium recognoscerent.
Decima calamitas, sunt illa omnia mala quae a coelo, terra, mari, vel ante praevisa, vel omnino inopinata homines patiuntur. Haec enim omnia ad peccati supplicium pertinere, docet liber Sap. cap. o. ubi dicit, armari creaturam ad ultionem inimicorum Dei, et pugnare cum eo orbem terrarum contra insensatos, neque dubitari potest, quin ad has etiam calamitates Ecclesiasticus respexerit, cum jugum grave impositum esse dixit super filios Adae. Atque hactenus ex Scriptura demonstratum est humanae vitae miserias, poenas sive fructus esse peccati originalis.
Possumus rem eamdem ratione quoque et auctoritate humana probare. Nam tametsi calamitates humani generis fere omnes potuerint esse naturales, quod accidisset, si Deus hominem sine originali justitia in puris naturalibus condere voluisset; ex quo sequitur, ut remota revelatione divina, non possit certo statui corruptionem humanam poenam esse peccati: tamen hac revelatione jam habita, et fide in animis nostris accensa divinitus, non mediocriter ratio naturalis fidem ipsam corroborat. Omnino enim verisimile est, non fuisse Deum optimum et nostri generis amantissimum conditurum hominem tam miserum, quam nunc est, nisi peccati nostri magnitudo tale supplicium meruisset.
Quare pleri que veterum ethnicorum humanae vitae miserias ita deflent, ut vel de natura, tanquam de noverca querantur, vel per has miserias, puniri peccata animarum in alia vita comn\issa suspicentur. De quibus recte pronuntiavit Sanctus Augustinus lib. iv. in Julianum, cap. 12. eos rem vidisse, causam ignorasse. Vide haec Ethnicorum testimonia apud Theodoretum lib. v. de curandis Graecorum affectionibus, non procul ab initio, et Augustinum lib. iv. in Julian. cap. 12. 13. 14. 15.
De effectu -peccati originalis, quid sentiant nostri temporis haeretici.
Quae sunt hucusque a nobis disputata de malis consequentibus originale peccatum, Sectariis nostri temporis, ni fallor, displicere non possunt. Remanet autem controversia inter nos, quod ipsi tres alios effectus peccati originalis esse volunt, quos Catholici non agnoscunt. Unus est amissio liberi arbitrii, nos enim laesum, ipsi extinctum liberum arbitrium, per Adae peccatum esse volunt. Alter est, tanta naturae corruptio, ut non possit homo, etiam justificatus, non semper peccare. Nos enim libenter admittimus, non posse homines solis viribus naturae corruptae quidquam boni praestare, quod ad pietatem et vitam aeternam pertineat: tamen viribus naturae, per gratiam reparatae ac sanatae, et ipso Deo semper cooperante et adjuvante, credimus hominem posse legem implere, bene vivere, vitam aeternam mereri. Caeterum his controversiis duabus in sequentibus disputationibus non deerit proprius locus.
Tertius igitur effectus est odisse Deum, fugere judicium Dei, dubitare de promissionibus Dei, desperare de remissione peccatorum, et sempiterna salute. Haec enim et similia nunc ipsum originale peccatum, nunc ejus fructus esse volunt. Vide, confessionem Augustanam et Apologiam art. 2.
Caeterum non esse ejusmodi motus peccati originalis effectus, nisi forte remotos ac mediatos, ut sunt omnia peccata, duabus rationibus dcmonsti’ari potest. Primum, quoniam non existunt in homine tales motus, nisi mediante imperio voluntatis. Proinde, propria causa ejusmodi peccatorum, ut etiam actualium caeterorum, est voluntas humana, ut cum Catholici fatentur etiam adversarii in ipsa Confessione Augustana art. 19. et Philippus in locis, tit. de causa peccati. Deinde, quoniam isti motus inveniuntur in multis, in quibus non est originale peccatum, ut in daemonibus; et in multis non inveniuntur, in quibus est originale peccatum, ut. in infantibus. Fatemur tamen propensionem ad.haec peccata, et carentiam habituum, seu
virtutum fidei, spei, et charitatis, quibus peccatum originis, vel ejus offectus sine duprimus homo in paradiso ornatus fuerat, ad bio pertinere.
Chapter 93 of 93