Caput VII. Respondetur ad objectiones contra doctrinam capitis superioris
Adversus ca qua: dicta sunt nonnulla) objectiones fieri solent, quas breviter dissolvemus.
Prima objectio. Verba divina) Scriptura), quas supra ex Apocalypsi allata sunt: Quantum se fflorificavit, et in deliciis fuit, tantum, date illi tormentum et luctum. Si recte probant, parvulos non esse passuros poenam sensus, certe etiam probant, non esse passuros dolorem animi, cum parvuli nullas omnino delicias, neque corporis, neque animi degustare potuerint. Respondeo: multum interest inter poenam sensus et dolorem animi. Nam poma) sensus post hanc vitam nulla esse poterit, nisi a divina justitia directe, uc proprie infligatur; non autem fequuni est, ut Scriptura docet, ut poena directe infligatur ei, qui nullam habuit voluptatem. At do¬
lor animi ex amissione beatitudinis non proprie ac directe infligitur, sed per sehacnaluraliter sequitur. Itaque sicut in hac vita premi directe inflictapropter originale peccatum, est privatio justitia) originalis, qua) partem inferiorem superiori, et corpus anima) subjiciebat, poena autem indirecta et consequens sunt omnes labores, et dolores hujus vita): sic etiam post mortem poena directe inflicta propter originale peccatum, est carentia visionis Dei, poma autem indirecta et consequens est animi dolor, qui ex amissae beatitudinis cognitione percipitur.
Secunda objectio: Parvulorum poena post hanc vitam mitissima erit, ut S. Augustinus docet in Enchirid. cap. 93. et alibi: at dolor de amissa beatitudine gravissimus est, et multis partibus dolorem corporalem superat. Respondeo, cum sanctus Augustinus dicit, poenam parvulorum fore mitissimam, non comparat poenam animi cum poena corporis, sed poenam parvulorum cum poena majorum. Itecte autem dicit fore mitissimam tribus de causis. Primo, quia majores punientur poena damni et sensus; parvuli poena damni solius. Secundo, quia majores ad poenam damni annexum habebunt vermem conscientia', quo parvuli carebunt. Tertio, quia majores dolorem de amissa beatitudine gravissimum percipient, parvuli contra levissimum. Tanto enim dolor de re amissa gravior est, aut lcviop, quanto quis majorem aut minorem ad eam rem adipiscendam dispositionem habuit. Nulli autem damnatorum minorem dispositionem ad coelestem beati tu - dinem habuerunt, quam ii, qui ante usum rationis de vita migrarunt.
Tertia objectio. Concors Doctorum sententia in eam opinionem propendet, ut parvuli nullum omnino dolorem animi patiantur. Respondeo non ita est, nam antiquiores Doctores, Augustinus, Fulgentius, Gregorius, auctor sermonum de cardinalibus operibus Christi magis propendent, ut ostendimus, in contrariam. Deinde Petrus Lombardus in '1. Sentent. dist. 33. dum soluin removet a parvulis ignem corporalem et vermem conscicntiie, satis aperte relinquit carentiam beatitudinis cum dolore, qui inde consequitur. Innocent. quoque in cap. Majores de Baptismo et ejus effectu, cum dicit, pcenum peccati originalis esse carentiam visionis divina), actualis autem, gehenna) perpetuo: cruciatum; ignem
corporalem, qui propriae gehennae cruciatus dicitur, a poena parvulorum excludit, non autem eum tristitiam, quae carentium visionis Dei naturaliter comitatur.
Adhaec sanctus Thomas, et sanctus Bonaventura testantur, non defuisse suo tempore Scriptores, qui docerent, parvulos non baptizato* passuros animi dolorem, quamvis mitissimum, ex carentia visionis Dei. Denique nostro saeculo Joannes Driedo, ut supra diximus, non solum dolorem internum, sed etiam externum parvulis non baptizatis tribuendum esse censuil. Et Dominicus a Soto lib. i. dc natura et gratia, cap. 1 i. disputationem suam ita conclusit: « Quocirca vel dicendum est hanc causam, qua fuerint expulsi, occultam sibi esse, quod magis probaverim, eo quod sit extra naturalem ordinem rerum: aut si eam cognoscunt, ut quidam volunt, vix possum intelligere, quomodo nulla inde eos tristitia molestet. » Ubi vir i»te doctissimus et insignis alioqui S. Thonue sectator aperte fatetur, parvulos dolorem internum passuros, si verum sit, quod nos cum sancto Thorria, sanctoque Bonaventura verissimum esse non dubitamus, notam fore - iisdem parvulis causam, cur a beatitudine coelesti exciderint.
Petrus quoque a Sotu in libro de institutione Sacerdotum, lectione sexta de Baptismo, propre extrema, novitates Catharini vitandas numerat, quod parvuli in die novissimo recepturi sint integram et perfectam naturam solo dono originali, visioneque divina carentem, sed qua.* nullo modo eis afflictioni vel tristitiae sit futura.
Quarto objectio. Parvuli post hanc vitam intelligenl, justa Dei ordinatione se privari caelesti beatitudine, igitur non dolebunt, nec tristabuntur de ea privatione; nam alioqui perversae voluntatis essent non solum habitu, sed etiam actu, et de divinis judiciis obmurmurarent, forte etiam blasphemarent. Quae suul omnia perabsurba, cum constet eos non futuros pejores, quam essent cum hinc discesserunt. Itcspoildeo, non est necessarium, ut qui justum Dei judicium in sua afflictione cognoscunt, aut non doleant, aut de Deo obmurmurent. Potest enim fieri, ut vere patiantur, sed patienter et sine querimonia. An in locis purgatoriis animae non agnoscunt se, justo Dei judicio poenas luere? aut dolores et quidem atrocissunos non sentiunt? aut de divinis judiciis obloquuntur? S. Job,- Christi martyres, Christus ipse in passione sua, nun- Tox. V.
ne dolores gravissimos senserunt, el patientissime pertulerunt, et Dei voluntate se pati certissime cognoverunt? Sed de bis hactenus.
Chapter 84 of 93