Skip to the text

Caput III. llespondetur ad objectiones contra doctrinam, capitis superioris

Sed opera* pretium erit respondere ad objectiones aliquas Ambrosii Gatharini, quas, ille opponendas putavit doctrina) veterum Patrum, quam nos cap. superiore defendimus. Omiftam argumenta, quibus ille probare nititur, parvulos non puniendos igne gehenna; (id enim etiam nos probabimus in sequenti capite) et ea solum adducam, quibus effecisse se putat, parvulos non semper futuros in damnatione mortis, nec semper habituros sedem in locis subterraneis, et denique felicem, ac beatam vitam acturos extra.regnum c telorum.

Prima igitur ejus objectio talis est: « Quod, inquit, seterna damnatio non sit secundum omnem poenam, factum est per Jesum Christum Dominum nostrum, qui venit peccatum illud sufferre, sicut enim dictum est a Paulo, sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem; sic et ab eodem dictum est, ita et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vita». Non quod velim dicere, quod ii pueri, nisi applicetur eis vita per Jesum Christum in Sacramento, justificentur ud vitam te ternam. Absit ha;resis, sed non perpetua: subdentur condemnationi mortis; quia ct pro illis ultimo loco inimica destruetur mors, neque sub

diaboli perpetuo potestate erunt. Quia et pro illis ejectus erit diabolus foras in die novissimo, ut nihil juris habeat ulterius in illos. Illa ergo damnatio ob illud peccatum non erit perpetua. »

Hespondeo: ha?c argumentatio Catharini, primum repugnat expressis testimoniis Patrum, quae in eap. superiore citavimus. Deinde sequitur ex ea, ut si damnatio parvulorum non sit aeterna, eadem ratione damnatio majorum non videatur aeterna. Nam quod ipse dicit, Christum venisse, ut tolleret peccatum originis, et propter Christi justitiam omnes justificari, et in novissimo die inimicam mortem perituram, et diabolum foras ejiciendum, reque valet in majoribus ac parvulis. Christus enim venit omnia peccata tollere: Dedit enim semetipsum redemptionem pro omnibus. 1 Timor. 2. Et ipse est propitiatio pro peccatis totius minui i. i. Joan. 2. Propter ejus justitiam omnes non solum parvuli, sed etiam adulti justificabuntur. Nam judicium quidem ex uno, delicto videlicet,, in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem, inquit Apostolus ad Rom. o. et inimica destruetur mors, pro omnibus omnino non solum parvulis, sed etiam majoribus; omnes enim resurgent, etiam gravissimi peccatores. Denique et diabolus ejicietur foras, sed Scriptura nusquam indicat, eum deinceps habiturum potestatem in majores, non autem in parvulos.

Itaque si conclusio illa, damnationem videlicet non fore perpetuam, vera est de parvulorum damnatione, vera etiam erit de damnatione majorum. Quod si damnatio peccatorum non sit aeterna, dubitari etiam poterit de beatitudine Sanctis promissa, ne forte non sit aeterna, ut S. Augustinus colligit lib xxi. de civit. Dei cap. 24. Sed his omissis respondeamus breviter ad argumentum.

Quod igitur Catharinus dicit, Christum venisse, ut peccatum originis tolleret, verum est quoad efficaciam, quia ut ex Joanne citavimus, ipse est propitiatio pro peccatis totius mundi; a multis tamen non tollitur hoc peccatum, quia non applicatur cis pretium redemptionis. Instrumentum enim applicationis pro parvulis nullum est, praiter Baptismum; proinde sine Baptismo decedentes, expertes sunt redemptionis.

Quod addit, scriptum esse, « Per unius

justitiam in omnes homines in justificationem vita? », verissimum quoque est: sed intelligitur ex communi Catholicorum sensu atque consensu, non in omnes simpliciter, sed in omnes, qui ex Christo per Baptismum renascuntur. Sicut enim omnes, qui nascuntur ex Adamo, damnantur; ita omnes qui renascuntur in Christo, justificantur; quare ad parvulos non baptizatos nihil hoc testimonium pertinet.

At in novissimo etiam pro parvulis inimica destruetur mors. Si hic locus de resurrectione simpliciter intelligatur: destruetur quidem mors pro omnibus damnatis, quia omnes resurgent, sed non propterea desinent esse in morte alterna: nam resurgent non ad resurrectionem vitee, sed ad resurrectionem judicii, ut Dominus dicit Joan. v. hoc est, resurgent, ut miseri semper in damnatione vivant, et ut mors eorum nunquam moriatur.

Sin autem, quod probabilius videtur, verba illa, « Inimica destruetur mors, » intelligantur de resurrectione ad veram vitam, nihil luec promissio ad parvulos pertinet. Resurrectio enim ad veram vitam, fidelium tantum erit atque Sanctorum, ut S. Augustinus affirmat in epist. i 16. ad Gosentium, qui etiam in epistol. 28. adHieron. parvulos in eorum numero ponit, qui resurgent non ad resurrectionem vitee, sed ad resurrectionem judicii, id est, damnationis.

Denique quod affert Catharinus de ejectione diaboli, nihil omnino probat; nam ut supra ostendimus multis testimoniis, diabolus non ejicitur foras, nisi per Baptismum, cujus rei signum est, quod In univorsa Ecclesia ex antiquissima traditione parvuli baptizandi exorcizantur et exsufflantur.

Respondeo, S. Augustinus lib. xx. de civ. Dei c. 23. et Theodoret. in comment. hujus loci, nos admonent, vocem illam, « multi, » positam esse hoc loco pro voce, « omnes, » quia re vera multi erunt, qui resurgent, cum omnes resurgent. Simile est illud ad Roman. V. Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. Quos multos vocavit, etiam omnes vocat, cum ait: In quo omnes peccaverunt. Et: Per unius delictum in omnes homines in condemnationem. Simile est etiam quod habetur Gen. xvn. Patrem multarum (/entium constitui te. De quibus gentibus rursus dicitur cap. xvm. et xxn. In semine tuo benedicentur omnes gentes terree.

Adde quod S. Augustinus loco notato, S. Ambrosius in i. Psal. et S. Hieronymus in cap. 2G,Isai. dicunt, locum istum Dan. idem omnino significare, quod multo post Dominus expressit Joan. v. cum ait: Omnes, qui in monumentis sunt audient cocem filii Dei, et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitx qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Ubi vide mus, a Domino ipso declaratum esse, per multos dormientes in terra3 pulvere intelligendos esse omnes, qui in monumentis sunt, id est, omnes mortuos. Non igitur irrefragabiliter hic locus contra eos concludit, qui negant parvulos extra coelum, et gehennam, sedem quamdam tertiam post judicium habituros.

Tertia objectio: « Si verum fuerit, inquit Catharinus, quod Augustinus ad Renatum scripsit, videlicet his pueris medium assignare locum inter gehennae supplicium, et coelorum regnum, haeresim esse Pelagianam; consequens est, ut omnis schola ha}- resim Pclagianam defendat. At cur non potius fateamur, quod Augustinus humani aliquid passus est, et excessit in dogmate? »

Respondeo: S. Augustinus in lib. ad Renatum, qui est primus de origine animae, cap. 9. non dicit, esse Pelagianam haeresim, assignare parvulis medium locum inter Gehennae supplicium et coelorum regnum, sed inter damnationem regnumque coelorum. Parvulos autem vere esse damnatos, ac per hoc non habere medium locum inter damnationem, regnumque coelorum, non solum Apostolus dicit ad Rom. v. et omnis schola contra Pelagianos defendit, sed ipse etiam Catharinus in illo ipso suo libello confirmat.

Sic enim loquitur in responsione ad primum argumentum: « Fateor, inquit, quod nemo secundum fidem negare potest, omnes in Adam peccasse, et ideo pueros omnes illud vitium contrahere, ac secum ferre damnationem. »

Sed esto scripsisset Augustinus in libro ad Renatum, non posse assignari parvulis medium locum, nisi ex sententia Pelagianorum, inter gehenna} supplicium, et coelorum regnum; quod vere scripsit in serm. 14. de verbis Apostoli, et alibi: non propterea consequens erit, ut omnis schola haeresim Pelagianam defendat. Nam tametsi Theologi Scholastici in eo fere conveniant, ut parvuli sine Baptismo decedentes non patiantur poenam sensibilem ignis corporalis; tamen aperte docent, ut nos supra citavimus, eos in inferno esse, et poenam damni perpetuo luere; ac per hoc non assignant illis medium locum inter gehennae supplicium, et coelorum regnum. Sed in ipsa gehenna mitiore poena quam caeteros puniendos esse confirmant. A qua sententia ne ipse quidem Augustinus multum abhorret. Non igitur Augustinus aliquid humani passus esse, aut excessisse in hoc dogmate censendus est; sed illi plane humanum aliquid patiuntur, et excedunt, qui parvulos in superiore parte terra, quasi in terrestri paradiso collocant, eosque beatos ac felices dicunt.

Quarta objectio: « Quia non erat conveniens, inquit Catharinus, ut quidquam fraudaretur suo fine, id est, illo qui ei secundum naturam competit: idcirco parvulos ea manebit felicitas, quam homini dignum est competere, ut homo est. Ergo istis pueris, qui humanam naturam sine crimine habebunt, illa, qum humante natura convenit, et quodammodo ipso jure debetur felicitas, dabitur. Noscentergo quatenus naturalis cognitio se extendere poterit, Dominum Deum et substantias separatas longe super omnes Philosophos. Non enim ullum habebunt impedimentum ex corpore, neque interius, neque exterius, et in teternum viventes proficient quasi in immensum. »

Respondeo: Multa sunt in hac ratiocinatione, quae merito negari et reprehendi possunt. Primum, falsum est, non esse conveniens, ut quidquam fraudetur suo fine' Quin potius conveniens est, ut summus provisor omnium rerum, dirigat quidem omnia

' ad suum finem, sed tamen aliqua ab eo fine excidere permittat; vide sanctum Thom. in. quaest. 22. art. 2. et quaest. 23. art. 3.

Deinde falsum est, parvulos sine Baptismo decedentes, naturam humanam habere sine crimine, nisi per crimen actuale peccatum intelligi velis. Sed quidquid sit de nomine, certum est, parvulos naturam habere peccato depravatam, et esse filios ira;, ac per hoc nullo jure deberi eis felicitatem.

Denique falsum est, naturalem esse felicitatem, vivere in aeternum, cum corpore penitus immortali, proficere in immensum, nullum impedimentum ex corpore habere, intelligere Deum et substantias separatas supra omnes Philosophos, idque sine labore, sine doctore, sine libris, aliisque discendi instrumentis. Nihil enim horum natura humana perse requirit, quin potius naturale est homini corpus habere mortale, cibo ac potu indigere, pendere a sensibus, corporalibus in scientiis acquirendis non sine magno labore ad intelligentiam, quamvis exiguam, ac tenuem rerum incorporalium pervenire.

Quare non resurgent parvuli, de quibus loquimur, ad vitam immortalem, quod ita postulat eorum natura, vel quod ipsis id valde utile sit futurum, sed ut justitia Dei in eorum perpetua damnatione cernatur. Et ideo corpus habebunt, immortale quidem, sed non impassibile, non spirituale, non gloriosum: mentem quoque habebunt, non quidem actuali peccato inquinatam, sed habitualiter a Deo aversam, nullisque scientiis, aut virtutibus ornatam.

Quinta objectio: « Cum non sint futuri, inquit Catharinus, proprie exules a regno Dei, sed relegatis magis similes, probabile mihi videtur, quod non carebunt Angelicis revelationibus et visitationibus etiam eorum, qui erunt in coelis, qui sic recreabunt eos, et solabuntur, ut praeter divinae visionem maje- ' statis, nihil eis deesse intelligamus. »

Respondeo: Inter exulem, et relegatum ea differentia constituitur I. 2. ff. de poenis, ut exules jus civitatis amittant, relegati retineant. Quare si parvuli non baptizati, non exules a regno Dei, et civitate sancta Hierusalem coelesti, sed relegati dicendi sint, id sequetur, ut ejusmodi parvuli, cives Sanctorum, domestici Dei, filii regni, et membra corporis Christi haberi debeant; nam cum Ecclesia, qua; est in coelis, nunc civitas sancta.

nunc domus Dei, nunc coelorum regnum, nunc etiam corpus Christi esse dicantur, qui cives Sanctorum sunt, iidem domestici Dei, filii regni, et membra Christi nominantur. At quis ferat Catholicus, ut homines sine fide et Baptismo dicantur membra Christi? et filii ira; sint filii regni? et qui scripti non sunt in libro vitee, sint etiam post hanc vitam cives Sanctorum, et domestici Dei?

Non igitur relegatis, sed plane deportatis similes sunt parvuli sine Baptismo decedentes, et in locis subterraneislongissime a sancta civitate constituti, neque Angelorum, neque hominum beatorum visitatione fruuntur. Ille plane locum habet, quod scribit S. Augustinus in lib. i. de peccatorum meritis et remissione, cap. 23. et relatum est in decretum de consecratione, distin. 4. can. Nulla. <( Nulla ex nostro arbitrio praeter Baptismum Christi, salus aeterna promittatur infantibus, quam non promittit Scriptura divina humanis omnibus ingeniis praeferenda. »

Sexta objectio: « Probabilissimum, inquit, judicavi, quod quidam dicunt, habitationem eorum fore super hanc terram, quia locus tst proprius hominum, ubi contemplabuntur opera Dei. » Et huc aspexit forsan, qui dixit: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum. Et fortasse hoc est etiam quod dixit Apostolus: « Instaurata per Jesum omnia quae in coelis et qua; in terra, id est, quae coelestem habitationem habebunt, et quae terrenam. »

Respondeo: non est de rebus, quae pendent a divina voluntate, aliquid asserendum, nisi Deus ipse in Scripturis sanctis tale aliquid revelaverit. Scripturae autem, ut sanctus Augustinus, a nobis supra citatus, saepius observavit, nusquam tradunt, post diem judicii futuras hominum sedes, nisi duas, unam in coelo cum Angelis, alteram in inferno cum daemonibus, quae sunt etiam duae civitates,' Hierusalem et Babylon, et de quibus tam multa scribit idem Augustinus in libris de civitateDei. Quare superior terrae facies propriusest hominumlocus, dummortales sunt, et egent aere ad respirationem, et fructibus terrae ad alimentum, et pro hoc tempore lo- § quitur Psalm. Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum; immortalibus autem pro ratione meritorum coelum potius, aut gehenna conveniet.

Quod autem Apostolus ad Ephes. cap. ii

scribit, Christum instaurasse qua) in coelis, et qua) in terra sunt, significat per Christum reparatas in cielo Angelorum ruinas, et in terra genus humanum de captivitate redemptum. S. Augustinus in Enchirid. cap. 62. « In ipso, inquit, instaurantur qua) in ccelis sunt, cum id, quod inde in Angelis lapsum est, ex hominibus redditur; instaurantur autem quae in terris sunt, cum ipsi homines, qui praedestinati sunt ad aeternam vitam, a corruptionis vetustate liberantur. »

Alia est expositio sancti Hieronymi in hunc locum, qui pro « instaurare, » legit, « recapitularc, » et sensum esse vult, in Christi cruce omnia mysteria diversis temporibus praedicta, vel figurata, ad unam veluti summam esse revocata. S. Joannes Chrysostomus aliam adfert expositionem, et quidem valde, consentaneam verbis Apostoli: verbum enim Gra)cum dvazssaXauoffaaO&i, exponit, reducere ad unum caput, ut sententia hujus loci sit, factum esse per mysterium incarnationis, ut coelestia, et terrena, id est Angeli et homines, unum caput, id est, Christum, habere inciperent, cum antea propter hominum peccata sejuncta, et separata essent a terrenis coelestia. Quod aliis verbis idem Apostolus ad Colossens. cap. i. scribit, cum ait: Pacificam per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in ccelis sunt.

Septima objectio: « Est alia ratio, inquit Catharinus, per hoc non rejicienda, quam docti quidam induxere: Quoniam cum terra hsec mansura sit in reternum, et' purgatior, et pulchrior, sicut scriptum est: Et vidi coelum novum, et terram novam; sicut autem ccelum non nude pro coelo sumitur, absque habitatore, ita nec terra. Et vere valde incongruum videtur, locum talem et tantum fore perpetuo vacuum sine habitatore; et similiter terrenos homines carere habitatione sua propria, qua) est terra haec, nam sub terra manere tales, minus conveniens eorum conditioni videtur. »

Respondeo: terra quidem manebit in a)- ternum, et purgatior, sed aquis (ut supra diximus) undique cooperta, et ideo non erit ^conveniens habitationi hominum. Porro ccelum novum omnino sine habitatore intollitur, nisi quis velit, post judicium aut dromones, aut aves in coelo hoc degere. Neque enim de coelo syderco, sed aereo sermo est. Hoc enim coelum innovabitur, et purgabitur,

cum, ut loquitur S. Petrus in epist. 2. cap. ult. Cceli ardentes solventur. Quod si parum conveniens esset, terram perpetuo vacuam hominibus permanere, eadem ratione parum esset conveniens, aquam piscibus, et aerem avibus perpetuo carituram. Denique conditioni hominum damnatorum optime convepit locus sub terra, id est, carccr, sive ergastulum inferorum.

Octava objectio: « Quod si nunc anima) tenentur in limbo, sicut olim sancti Patres detenti sunt, qui locus sub terra esse merito creditur, hoc illi originali peccato datur interim usque ad diem magnae resurrectionis. Quai.do enim totum Christi corpus resurrexerit, scilicet in Sanctis suis, tunc coquum erit et ipsos potiri perfectione sua. »

Respondeo: Si anima) parvulorum sine Baptismo decedentium, in poenam originalis peccati detinentur in limbo subterraneo; et peccatum illud nunquam dimittetur, ut Catholici omnes constanter credunt, certe sequitur, animas eorum parvulorum cx limbo illo subterraneo nunquam egressuras. Porro cum totum Christi corpus resurrexerit, resurgent etiam et damnati omnes, tum pusilli, tum magni. Sed non ideo resurgent, ut ibi sint anima), ubi fuerant corpora, sed contra ut ibi sint corpora, ubi fuerant anima). Sequentur corpora sua animas, sive in ctelum, sive in infernum.

Objectio ultima, quamvis non ultimo loco posita, sumitur ex Augustino, qui in lib. m. de libero arbitrio, cap. 23. sic ait: « Quis novit quid parvulis, quorum cruciatibus duritia majorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur, quis, inquam, novit, quid ipsis parvulis iu secreto judiciorum suorum bona) compensationis reservet Deus?

Respondeo: Idem S. Augustinus in epist. 28. ad Hieronymum explicat heee sua verba, ac dicit, ea se protulisse pro infantibus baptizatis, non autem pro iis, qui sine peccati originalis remissione decedunt.

Chapter 80 of 93